Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

158 
XXL EX ADAMI GESTIS HAIIMABURGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM. 
29. Interea quaestio magna surresit in regno Francorum de Bremensi episcopatu, ad invidiam 
Ansgarii conflata. Ea contentio diu per regnum gravi et ancipiti dissensione profligata, multis partium 
7. studiis collidebatur. Tandem orthodoxus caesar Ludvicus, compositis hinc inde contradicentium voluntatibus, 
praecipue Guntharii, Coloniensis archiepiscopi, cuius suffraganea prius erat Brema, super his Romam 
nuncios direxit ad sanctissimum papam Nikolaum. Ille, quod necessitas ecclesiastica persuasit, et quod 
patrum conciliis rationabiliter fieri posse comprobatum est, facile consensit. Ergo Bremensern ac Hamma- 
burgensem episcopatum auctoritate apostolica copulari, et deinceps sanxit pro uno haberi. Cuius rei privi 
legia diligenter adhuc conservantur in Bremensi ecclesia. In quibus etiam additum est, quod idem papa 
Nykolaus tam ipsum Ansgarium, quam suceessores eius legatos et vicarios apostolicae sedis constituit in 
omnibus gentibus Sueonum, Danorum atque Sclavorum *), quod et antea Gregorius papa concessit. Igitur 
Bremensis atque Hammaburgensis parrochiae coadunatio facta est ultimo tempore sancti Ansgarii. Vita eius 
annum non ponit, praeceptum autem regis ponit annum regni vicesimum primum; privilegium papae notat 
annum Domini 858, qui est ab ordinatione archiepiscopi vicesimus nonus. ■ 
36. Supervixit autem post illam plenariam Hammaburg et Bremse copulationem annos septem. 
Sedit omnes annos 34. Cuius depositio summa veneratione colitur 3. Non. Februarii. Obiit anno domini 
865, indictione 13, qui est Ludvici secundi 26, sepultusque est in basilica sancti Petri ante altare sanctæ 
dei genitricis Mariæ. Eadem die, qua ipse commendatus est, Rimbertus diaconus ejus a clero simul et 
populo electus est. Qui etiam vitam sanctissimi patris veridico sermone describens, more beati Johannis 
quasi de alio scribens, innuit se fidissimum ejus discipulorum y) testimonium perhibere sanctitati, quam 
cognoverat in viro dei. Hunc librum ille ad fratres coenobii direxit Novae Corbeyae z ) beatificans illos, 
quod talem miserint et nobis congratulans, quod talem suscipere meruimus pastorem. — 
/ 
(Aclalgarius archiepùcopus 888 — 909). 
50. Audivi autem ex ore veracissimi regis Danorum Suein a), cum nobis stipulantibus numeraret 
atavos suos, Post cladem, inquit, Nortmannicamb) Heiligonem regnasse eomperi, virum populis amabilem 
propter iusticiam et sanctitatem suam. Successit illi Olaph, qui veniens a Sueonia, regnum optinuit Danicum 
vi et armis, habuitque filios multos, ex quibus Chnobc) et Gurd regnum optinuerunt post obitum patris4). 
(Hogerus archiepùcopus , 909 — 915). 
54. Anno domini Hogeri secundo e) Ludvicus puer depositus, et Conradus, Francorum dux, in regem 
levatus est. In isto Ludvico vetus Karoli finitur prosapia. Hactenus etiam Francorum tendit hystoria. 
Quae deinceps dicturi sumus, in aliis et aliis repperimus non mendacibus libris. Aliqua vero recitavit 
nobis clarissimus rex Danorum ita rogantibus: Post Olaph, inquit, Sueonum principem, qui regnavit in 
Dania cum filiis suis, ponitur in locum eius, Sigerich! Cumque parvo tempore regnasset eum Hardegon, 
filius Suein, veniens a Nortmannia, privavit regno f). Tanti autem reges, immo tyranni Danorum, utrum 
simul aliqui regnaverint, an alter post alterum brevi tempore vixerit, incertum est. — — — — — 
(Unni archiepùcopus 917 ■— 936). 
62. Deinde vestigia secutus g) magni praedicatoris Ansgarii, mare Balticum remigans, non sine 
labore pervenit ad Bircam. Quo iam post obitum sancti Ansgarii annis 70 h) nemo doctorum ausus est 
pertingere praeter solum, ut legimus, Rimbertum. Ita persecutio nostros retinuit. Birca est oppidum 
Gothorum, in medio Suevoniae positum, non longe ab eo templo, quod celeberrimum Sueones habent in 
cultu deorum, Ubsola dicto; in quo loco sinus quidam eius freti, quod Balticum vel barbarum dicitur, 
ad boream vergens, portum facit barbaris gentibus, quae hoc mare diffusi habitant, optabilem, sed valde 
Schol. 7. Concilium adunationis factum est Wormatiae praesente cum episcopis caesare, sicut 
privilegium testatur, (2, 5) i). 
x) ”Utrobique in antiquioribus saltem codicibus verba, qu® Adamus dicit addita, desunt.” Lappenberg. Cfr. bullam Nicolai 
an. 858 (Diplom. Suec. I, n. 6) et vitam Ansgarii cap. 20. y) ”Ex vita Rimberti cap. 9.“ Lappenberg. z) Potins 
veteris Corbeiæ, cfr. vitam Ansgarii cap. 1, pag. 175 not. a et cap. 6, pag. 186 verba ”monasterii vestri.” a) Sven 
Estridsson, qui annis 1047—1076 regnavit. b) Sc. apud Löwen an. 891 per Arnulfum regem Germanim. c) ”Nomen, 
ut videtur, quod apud Anglosaxones Cneova, apud nostrates Knop dicitur.” Lappenberg. d) Cfr. infra Cap. 54 et Munch, 
Norges Hist. I, 1, pag. 744, 45. Annales Ryenses (v. supra pag. 105) narrationem Adami nonnihil mutarunt. e) Anno 911. 
{) Cfr. cap. 50. g) Sc. Unni archiepiscopus. h) Anno igitur 935; Adamus in cap. 59 et 60 tradidit, quomodo 
Henricus rex Germani® Gormoni [quem Adamus Wrm vocat], regi Danorum, pacem imposuerit, quam expeditionem annales et 
historici ad annum 934 referunt. i) Signa numerorum in fine scholiorum codices, qui scholion exhibent, indicant (quos 
codices Lappenberg in sua editione diligenter recensuit).
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.