156 XXL EX ADAMI GESTIS H AM MAB URGE NSI S ECCLES1Æ PONTIFICUM.
In codice antiquissimo plura tam in textu, quam scbolia desunt, quæ in ceteiis codicibus .eperiuutur.
"Pleraque tamen antiquissima esse, ex eo demonstrari potest, quod apud Annalistam Saxonem,
Helmoldumf) et Albertum Stadeusem excerpta legantur, id quod singulis locis adnotare non omisimus.
Omnia hæc loca ... ea sunt, quæ ab Adamo ipso secundis curis, seu certe ab homine fere coævo, rerum
ecclesiæ Hammaburgensis expertissimo inserta videantur. Quare haec loca omnia in textum, uncis tamen
inclusa, recipere haud dubitavimus.
Scholia multa ab ipso Adamo codici operis sui in margine addita esse, vix dubium est. Nemo
nisi ipse Adamus in schol. 65 loqui potuit: sicut prius (sc. 1. II, c. 52) diximus; schol. 119
hæc et supra (sc. 1. III, c. 15) diximus et ipse Adalwardus episcopus recitavit coram
nobis. Idem etiam ostendere nobis videntur verba scholii 131: nostro arc h lep i scopo (sc.
Adalberto); ... schol. 122: nostræ sedis confessores...
Quamvis certissimum videatur non omnia scholia Adamo neque uni omnino auctori deberi, cum
in nullo codicum omnia eademque reperiantur, paucissima tamen sunt, de quibus pro certo constet, ab
Adamo ea scripta non esse. Hæc sunt scholia 21, 22 et 33, quæ a Sigeberti Gemblacensis chronico
depromta esse apparet nec non scliolion 144 de ipsius Adami nostri dialecto. ^
f) Annalista Saxo in medio seculo xn° scripsit; Helmoldi Chronicon in anno 1170 finitur,
Lib: I.
17. Ludewicusa) voluntatem patris oblitus provinciam transalbianam Bremensi et Perdensi episcopis
commendavit b), A quo tempore incipiunt gesta sancti Anscarii. Et quoniam borealium gentium hystôria
nostram, id est Bremensern ecclesiam in parte respicit, disposui, nec inutiliter, ut arbitror, passim occur
rentia tangere Danorum acta. Per idem tempus Hemmingo Danorum rege mortuo, Sigafrid et Anulo,
nepotes Godafridic), cum inter se de primatu regni convenire non possent, praelio sceptrum diviserunt,
in qua congressione 11 milibus hominum interemptis, reges ambo ceciderunt. Pars Anulonis cruenta victoria
potiti, Reginfridum et Haraldum in regnum posuerunt. Moxque Reginfridus ab Haraldo pulsus classe
piraticam exercuit; Haraldus cum imperatore foedus iniit. Hystoria Francorum dj haec plenius exequitur.
In diebus illis scribitur quod Ebo Remensis, cum de salute gentium religionis studio ferveret, legationem
ad gentes cum Halitgario e) suscepit a Pascali pape f), quam postea noster Anscarius divina opitulante gratia
822 feliciter peregit. Anno Willerici 33. Ludewicus imperator Novam in Saxonia Corbeiam exorsus, religio
sissimos Franciae monachos ad illud congregavit coenobium. Inter quos praecipuus legitur sanctissimus
pater noster ac philosophus Christi Anscarius, vitae ac scientiae merito clarus, et omni populo Saxonum
acceptus. Eodemque tempore rex Danorum Haraldus a filiis Gotafridi regno spoliatus, ad Ludewicum
supplex venit. Qui et mox Christianae fidei cathecismo imbutus, apud Mogontiam cum uxore et fratre ac
magna Danorum multitudine baptizatus estg). Hunc imperator a sacro fonte suscipiens, cum decrevisset
in regnum suum restituere, dedit ei trans Albiam beneficium. Fratri eius Horuchh), ut piratis obsisteret,
partem Fresiae concessit. (Quae adhuc Dani reposcunt quasi legitima iuris sui). Cum autem nemo doc
torum facile posset inveniri, qui cum illis ad Danos vellet pergere, propter crudelitatem barbaricam, qua
gens illa ab omnibus fugitur, sanctus Anscarius divino, ut credimus, spiritu accensus, et qui ad martyrium
aliqua occasione mallet pertingere, cum socio se optulit ultroneum Autberto, non solum inter barbaros,
verum etiam in carcerem et in mortem pro Christo ire paratus. Itaque biennium in regno Danorum
commorati, multos ex gentibus ad fidem converterunt Christianam. Inde reversi, cum denuo ab imperatore
postulati essent, ultimos Sueonum populos euangelii gratia temptare, intrepidus atleta Christi Ansgarius,
assumptis secum fratribus Gislemaro et Witmaro doctoribus, gaudens pervenit in Daniam. Ubi relinquens
Gislemarum cum Haraldo, ipse in Sueoniam transfretavit cum Witmaro. Ibi vero benigne a rege Beorn
suscepti, verbum Dei publice praedicare permissi sunt. Multos itaque per annum integrum lucrati sunt
domino Jesu Christo. In quibus Herigarium, Bircae opidi praefectum, quem tradunt etiam miraculis et
virtutibus insignem. Hac legationis suae prosperitate gavisi, Corbeiam novi apostoli cum triumpho duarum
gentium regressi sunt i). Et o mira omnipotentis Dei providentia de vocatione gentium, quam disponit
artifex, ut vult, et quando vult, et per quem vult. Ecce quod longo prius tempore Willebrordum, item
a) Imperator, filius Karoli Magni. b) Cfr. diploma Ludowici an. 834 (Diplomat. Suec. I, n. 2) et vitam Anskarii
(supra Tom. II, 1, pag. 196, cap. XI), qua Adamus in sequenti proprie nititur. c) Adamus rem nonnihil perturbat. Cfr.
Einhardi Annales (Monumenta German. I), in anno 812 sqq. et uberiorem expositionem, quam Munch (Norges Historie I, 1
pag. 378-396) et G. Storm (Om Ynglingatal etc. Christiania 1873) fecerunt. d) Vide præfationem. e) ”Episcopus
Cameracensis”, Lappenberg. Cfr. vit. Ansk. pag. 196. f) Cfr. literas Pascalis (Diplom. Suec. I, n. l) et vit. Ansk. pag.
198, cap. XII. Lappenberg laudat etiam Annales Xatenses an. 823 et Ann. Einhardi eod. an. g) ”Enhardi Fuld. a. 826”
Lappenberg. h) Lege: Eörek, ut Annales Francorum habent. i) De itinere in Sveciani v. vitam Ansk. pag. 190-194,