X
PRÆFATIO.
junximus. — II) n. 57 Om s. Britas afkomma id ipsum est fragmentum codicis D. 27,
quod una cum illo Chronico Margarethæ typis exscripsimus. — III) n. 59 Chronologia de
initiis Christianismi in Svecia et de s. Birgitta. Compilatio ea est post annum 1595 scripta
ac iam ob eam causam recipi non potuit. — IV) n. 62 Translatio s. Birgittœ. Ea ubi
esset, Fant in conspectu non indicavit; verisimile est eum Xordiuium secutum -esse, qui
in annotationibus suis tantummodo ad orationem Stjernmanni (nimirum in Academia Scien
tiarum an. 1758 habitam) pag. 91 nos relegat; nec Stjernman de ea re quidquam refert
nisi hoc, relatum esse in Diario Vastenensi ad an. 1440 (v. supra Tom. I. 1. pag. 156)
’’legendam translationis s. Birgittæ tunc compilatam esse”. Ceterum nemo eorum se istam
legendam vidisse refert; nec nos aliud ullum illius invenimus vestigium. \) n. 64 Om
s. Katherina. Tractatio ea est Suecana vitae illius Latine scriptae, cujus in praefatione
illam memoravimus (vide infra sect. 2. n. xx); hanc igitur, cum ad fontem verum aditus
est a nobis paratus, praetermisimus, quippe quæ de reliquis rebus nihil historiae utile prae
beat. — VI) n. 68 Fragment af s. Brynolffs lefverne. Omisimus hoc propterea quod,
quamvis non multo post annum 1417, quo anno scripta est vita Brynolfi, confectum sit,
nihil aliud est nisi interpretatio illius vitæ in compendium redacta. Bis illud emissum
est, 1) in ”Handl. rör. Skand. Hist.” IX. pag. 3 sqq., 2) a J. H. Schroedero, ut disputa
tio Academica, Upsal. 1836. 4:o. — VII) n. 69 Inscrinatio s. Ilemmingi ad Scrip toies rer.
Suec. referri nequit, cum epistola sit Hemmingi Gaddii ad Capitulum Aboense missa, qua
docetur, quo ritu inscrinationem Hemmingi (a. 1514) apte celebrari oporteat. Postremum
Porthan id fragmentum typis descripsit in notis ad Chronicon episc. Finlandensium, quod
anno 1859 Helsingforsae denuo editum est (vid. pag. 285). — VIII) n. 66 Historia s. JSiicolai
episcopi Lincopensis. Hanc, cum rebus ad historiam pertinentibus prorsus sit destituta,
(neque aliter fieri potest, cum pars esset sacrorum die sollemni illius episcopi obeundorum)
in præsens prætermisimus ; exstat autem in Monumentis illis Benzelii pag. 109. — IX)
n. 78 Catalogus episcoporum Strengenensium. Incipit is a Conrado Rogge an. 1501 electo,
confectus autem est post annum 1586, quam ob rem ad nostrum opus proprie non pertinet.
Restat, ut earum rerum, quæ qvarto tomo sunt reservatæ, mentionem breviter
faciamus. Sunt: 1) Opuscula quædam geographica. 2) Scripta genealogica et biographica
ex fontibus Sueticis et Danicis sumta, inter quæ nonnulla quoque necrologia inserentur.
3) Breviores historicæ annotationes Suetica origine, quæ hic et illic in nostris fontibus
dispersæ inveniuntur. 5) Excerpta ex sagis, quæ vocantur, historiis et annalibus Islan-
dicis atque Norvegicis. 5) Excerpta ex diversis scriptis exterorum, præcipue ex annali
bus et chronicis Russicis.
Upsaliæ d. 12 Februarii 1876.
Claudius Annerstedt.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.