XXI. EX' ADAMI GESTIS H AMM A£ UR GEN SIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
155
XXL
Ex Adami Gestis Hammabuegensis ecclesiæ pontificum.
In excerptis nostris egregiam editionem Lappenbergii (in Monumentis Germaniae, Script. Tom-
VII, pag. 267, sqq.) secuti sumus, cujus ex praefatione nonnulla, quæ vitam Adami et fontes naturamque
operis melius illustrent, hio infra adducere volumus.
Scriptor sese tantum A. canonicum ecclesiæ Bremensis appellat, sed ex Chronico Slavico Hel-
moldi, ubi legitur: .. magister Adam , qui gesta Hammaburgensis ecclesiæ pontificum .. conscripsit,
verum nomen discimus. ”Anno 24 archiepiscopatus Adalberti, qui incepit a 16 die m. Aprilis anni
1068 Bremam venit, ubi inter canonicos hujus sedis cathedralis receptus est. In charta archiepiscopi
jam dicti, data anno 1069 Juni 11, eurn munere magistri scolarum insignitum inter testes post decanos
et ante presbyteros collocatum invenimus. Paullo post regem Danorum Svend Estrithson adiit, in
Selandia, ut videtur, morantem, qui benignissime eum excepit et circa terrarum aquilonarium situm et
historiam plurima docuit *). Post mortem Adalberti pontificis opus suum de gestis pontificum Hamma-
burgensium exorsus est, quod, ut ex epilogo v. 52 sqq.**) effici posse videtur, circa annum 1075
absolvit. Etenim illud ante annum emortualem regis Svend, scilicet 1076, factum esse docent quæ
leguntur verbis lib. II, cap. 24: Ilex Danite, qui hodieque super est et cap. 26: qui nunc in Dania
regnat Svein.”
Fontibus numerosis Adamum usum esse mox apparet. ”Citat chartas in scriniis vel chirographa
in archivis ecclesiæ suæ privilegia Romanorum sive Romanæ sedis, papæ, necnon præcepta imperatorum
et regum ... librum donationum ecclesiæ Bremensis..; Opera historica, quæ Adamus noster tum
excerpsit, tum citavit, sunt hæc: Einhardi vita Karoli Magni, ejusdemque historia vel scripta; liber
quem vocat Einhardi Gesta Saxonum; Enhardi Annales, Fuldenses vulgo dicti, qui ex Historia quam
vocat Francorum usque ad annum 911 perducta ei innotuisse videntur ...; Anskarii liber vitæ et
actuum s. Willehadi; ... Gesta, vita s. actus s. Anskarii; Gesta, vita s. liber vitæ s. Rimberti; ...
Epistolis quoque nonnullis usus est, ut Anskarii, Alexandri papæ ii, Adalberti archiepiscopi, . . .
Laudantur Macrobii libri in Somnium Scipionis, Orosii Chronica, Solini polyhistor, Marciani Capellæ
libri de Geometria ... Ad carmina historica seu Teutonica seu populorum septentrionalium non
attendebat.”
”Præter chartas et scripta, quæ evolvit, Adamus consuluit, quos testes fide dignos... invenire
potuit. Quorum nemo erat gravior, quam rex Danorum jam supra laudatus Svend Estrithson. Praeterea
provocat ad Adalbertum archiepiscopum, ad episcopum quendam Danorum, ad nobilem quendam de
terra Nordalbingorum, ad comites episcopi Adalwardi junioris aliosque. Plurima haud dubie cognovit
ex Guilielmo episcopo Selandiæ, regis Kanuti Magni quondam cancellario, et ex Adalwardo seniore,
decano Bremensi, episcopo quondam Gothorum in Sueonia’’ ...
”Libri Adami Bremensis haud diu ignoti remanserunt. Quam plurimum eis usi sunt Annalista
Saxo, Anonymus Roskildensis, Helmoldus, . . . Snorro Sturleson, auctores fragmenti de Haraldo
Blaatand et Svend Tveskiæg, Sagæ de Olavo Tryggvason, Annalium regiorum Islandorum, fragmenti
veteris Islandici historico-geographici; Albertus abbas Stadensis . .. Historia gentis Danorum usque
ad annum 1288, quæ Erico regi tribuitur***), Annales Esromenses f), Hermannus Cornerus, Albertus
Cranzius.” Etiam ex scriptoribus Suecicis nonnulli librum Adami adhibuerunt, ut auctor veteris Chronici
Prosaici (supra Tom. I, 1, s. 239), Ericus Olai et Johannes Magni.
”Quamvis magna operum Adami nostri jam apud historicos seculi duodecimi fragmenta excerpta
reperiantur, nullus tamen exstat codex Gestorum ejus seculo tertio decimo antiquior.” His codicibus
recensitis Lappenbergius nexum inter textum et additamenta, quæ Scholia vocantur, explanare studet.
*) Lappenb. hic locos Adami, in quibus Svenonis regis mentio fit, enumerat. **) Quæ ibi dicuntur, ad ea, quæ
Liemarus archiepiscopus an. 1075 egerit, referenda videntur. ***) Alias Annales Ryenses appellati; v. supra pag. 104.
I) Sive Lundenses; v. supra pag. 107.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.