Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

152 
XIX. WERMANNI EPISTOLA DE OBSIDIONE HOLMIENSI AN. 1518. 
Had nobiles equites 100 una cum Rege, et multitudo magna inermis ad labores seu potius valla et alia 
opera facienda. Veniens ergo Stockbolmiam ad lapidis iactum prope urbem constitit ad dextram. Vbi cum 
dies tres quieuisset, paratis omnibus et ponte facto super fiuuium, qui obstabat, ne vrbem accedere posset, 
propius muros castra mouit, occisis prius pluribus equitibus, qui transitum prohibere volebant Cum trans- 
iisset fiuuium, jussit in ordines tres instrui totum excercitum, atque ita totam noctem insomnem consistere, 
et mane facto vrbem praetereuntes montem Bronkeberg occupare Nam in eo Ducem Suecorum secum 
pugnare velle ac constituisse audierat, itaque ad 3 diem expectantes, demum ad coenobium quoddam virgi 
num b) castra metabatur. Steno cum sua consilia ab aliis Regi significata accepisset, pugnare detrectavit. 
Rex- ergo transiens in reliquumo) littus, in monte Sude[r]malmiensi [castra] posuit. 
Vrbs in rupe aqua undique circumfluente collocata, flumina 4 ad se fluentia habet, duosque colles. 
Qui a sinistris, suplicii loco est addictus, multum lapidosus Sudermalm dictus : alter a dextris mollior gramine 
vestitus Bronckberg vocant [o: -aturj. Inter hos monticules duo f[ljuuii ex his quatuor influunt, a sep 
tentrione vnus, ab oriente alter, qui tamen priusquam vrbem contingant, inuicem commiscentur. Tertius 
vero a meridie supra quem pontem strauit Rex, vt prius diximus. Quartus reliquos tres secum per scopulos 
rapiens in mare spaciosum versus occidentem exit. A castris in monte Sudermalm positis bombardis crebri 
mittebantur in vrbem globi, ita ut et muros magna ex parte deiicerent. Sed vt initio crebri fiebant ictus, ita 
postea remissius et negligentius factum. Nam vno die cum ibidem tricies aut circiter exonérassent tormenta, 
sequenti quieuerunt. Ordinatis tamen qui per murum effractum irrumperent, frustra id quoque tentatum 
est propter aquam interfluentem et hostes bombardis interdum se fortissime defendentibus [o: -dentes], etiam 
aperta porta. • . 
Interea dum hæc geruntur, redeunt onusti spoliis ex pabulatione ducenti germani milites, qui nuncia- 
bant, appropinquare castris Stenonem cum magna manu civium et rusticorum. Exacto mense ex quo in 
terram expositus fuit exercitus, cum rex percepisset, quod Steno noctu vellet castra inuadere et oppugnare, 
præuenire eum statuitd). Instruxit itaque exercitum hoc modo, relictis in castris sex cohortibus cum totidem 
vexillis, eduxit reliquos omnes. Equitatum cum maxima Germanorum parte a dextris collocauit, a sinistris 
Danes et turbam promiscuam (forte ien hob) e) ordinauit. Erant quoque ad sinistram scopuli et monticuli, 
arbustis obsiti, ad dextram paludes et sepes. Dato signo et exoneratis aliquot bombardis (halff Skerpen- 
tiner) aliquoties, facta est pugna, in qua statim Dani hostibus bombardos eripuere; pugnabant enim æquiori 
loco quam Germani, qui tamen etiam bis in fugam hostes coegerunt, cum a suis equitibus iterum pugnare 
coacti fuissent. Nam gens illa praeterquam quod arcubus et balistis parum valet. Hostibus dissipatis et 
in syluam elapsis, cum nostri sine ordine auidius insequerentur, collegerunt se equites Sueci, et 12,000 
Rusticorum coactis, pugnam redintegrabant, a dextris irrumpentes. Quare nostri, antequam ad nos redirent, 
clade aliqua affecti sunt. Opinabantur enim prosequutum vniversum exercitum quod si [a] Rege fuisset factum, 
eo die procul dubio victor euasisset, adeo enim est populus non modo perplexus, verum etiam timudulosus, vt 
nihil coactus etiam ad exitium vsque audeat. Et nescio quid Rex veritus [sit], quod collectis copiis in castra 
redierit, tribus antea ducibus, quos capitaneos appellant, sexagintaque comitibus ac nobilibus nonnullis, non 
modica Suecianorum ruralium ' clade (quorum sedecies centum cives ipsi occisos dixere), amissis. 
Cumque aliquot dies in castris quieuissemus, voluit Rex, mille saltem aut ad bina vexilla ordinatis, hostes 
noctu experiri, sed per emeritos quosdam milites illi, ne id facerent, persuasi sunt, quorum duo subséquente 
die obtruncati sunt. Quapropter rex irritatus et de superanda urbe desperans, quia nec victus amplius, nec 
ad emittendum ferreos istos per bombardos globos, puluis fuit, itaque naues adire decreuit. Sed consiliarii 
boni illi defuere, aut potius animus bona consilia obsequendi. Prius f) igitur Danis naues ingredientibus, 
cum tentoriis accedissent et vela expandi vidissent ciues, irruebant in posteriores, qui 200 erant relicti retro 
pro custodia et defensione praecedentium g). Hi omnes partim capti partim occisi sunt, sed tamen capti per 
regem suis stipendiis redemti sunt et ad nos incolumes rediere. 
Postquam ad 5 vel 6 milliaria ab vrbe navibus venissent, ancoras iaciebant et expositis in vicina 
parua insula militibus germanis, duodecim nauem incendere nitentes submersi sunt. Reliqui populabundi 
terram ingressi ad sinistram per dies ac noctes duas ad Upsaliam perrexerunth), vbi opimis spoliis onusti, 
vbi biduum quieuissent, Stockholmiam peruenere secundo i); hostibus qui semper aderant, omnino spretis, et 
loco priori castris positis, ad tantam famem peruenisse constat, vt equinis non abstinerent carnibus. 
Rursum a Rege ad classem vocati, iuerunt omnes praeterquam ducentos, qui in pabulatione partim capti 
partim occisi sunt. 
a) I. e. Stenonem Sture, gubernatorem regni. ° b] Sc. sanctae Claras sub jugo montis Brunkeberg. c) "Oppositum" 
exspectares. d) Sequens pugna d. 27 Julii apud Årsta (vel Brännkyrka) commissa est (v. supra pag. 30). e) Aperte a 
lectore quodam annotatum. f) Lege: Prioribus. g) Hoc die 7 Augusti factum; vide 1. c. h) Die 17 Augusti, v. supra 
pag. 31, not. g. i) Die 20 Angusti 1. c.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.