146 ' XVII. 5. EX CHRONOLOGIA CORNELII H AM SF OR TIL
Interea anno 1469 totius Sueciæ robur in Vestgotia in campo Herlyngo mense Martio ad Eluins-
burgum conuenisse nunciatur, quo divulgato, rex eo cum exercitu celeriter magnisque itineribus contendit
ac proelium cum hoste committit a). Stant adversæ diu utrinque fortiter dimicantes acies. D. Ivarus
Axelsson, qui rebellione facta ad Suecos transierat, inter primos in acie Suecorum acriter piæliatur. Sed
ad postremum inclinante Suecorum fortuna, prælio elapsus, in fugam ipse sese conjicit, quem secuti deinde
cœteri omnes uno eodemque momento terga dederunt. Capti sunt in boc prælio ex feuecis tam ex equitatu
quam peditatu complures, desideratorum vero numerus omnino incertus, quem quidem octo millium fuisse ex
parte Suecorum [narrant], nonnulli minorem, alii vero maiorem, affirmantes; signa militaiia eodem tempore
ablata Suecis sunt quinque, quæ in Daniam perlata Haffniæ, alia in ponteficiæ b) sub altiore testudine templi,
alia sub inferiore in sacello D. Virginis in signum victoriæ, quæ de coelo datur, sunt suspensa, quæ etiam
hodie post tam <9 temporis interuallum memoriam hujus prælii aspicientibus renovant.
*
a) Die 28 Martii (v. quæ supra p. 33, not k, attulimus) pugna commissa est. b) Sic. Forte pro: ponticulo; ita
sedicula super tumulum alicujus exstructa vocatur (v. Du Cange, Glossarium etc.). e) Lacuna in manuscripto. orsan ongum
supplendum est.
5. Ex Chkonologia rerum Danicarum auctore Cornelio
IIamsfortio Cimbro.
Hamsfortius, qui in posteriore parte seculi XVI 1 vixit, Scriptoribus medii ævi proprie quidem
ad umerari non potest; cum autem vetustis fontibus, diplomatis non minus quam annalibus usus sit,
aliqua, quæ in hac Chronologia ex talibus fontibus aperte hausta et nullo alio loco tradita inveniuntur,
hic proferre nop haesitavimus. Descriptum in Systemate sæpedicto Stephanii XXVI, 2, ex Codice Ms.
Bibi. Reg. Hafn. sign. E. 32”, sumtum secuti sumus; ex eodem fonte editio Langebekii (Script, rer.
Danic. I, 267) derivatur. —
Anno domini CIOCCLXX Iis comitiis a) interfuit Stephanus, Pontifex Upsalensis, coram
eo Rudolphus, episcopus Ripensis, accusat canonicos suos perfidiae. Eodem anno Eschillus pon
tifex comitiis Lundensibus, quibus aderant Baldvinus episcopus Vexiouensis b) 5 Marcus abbas omnium
sanctorum et Palni prepositus Hallandiæ, bona quaedam cum jurisdictione Sodalibus Ringstadiensibus felar-
gitus. v
Anno domini CIOCCLXXXV. — — — in Kal. Julii Gulbergis hethæ c) Brynolphus Scarensis,
Bouo Lyncopensis, Amundus Strengenensis episcopi concedunt indulgentias iis, qui basilicam Canutiam visi
taverint causa Canuti et in ecclesiam et sodales Canutios liberales fuerint.
Anno domini CIOCCCXVII. Wisby in Gothia insula praetorium condi coepit d).
Anno domini CIOCCCXLI1I. Waldemarus rex oratores in Sveoniam mittit ad regem
Magnum pecuniae grandem vim in debitum Holsatis promissum et belli sumptum mutuatum. Iis benigne
respondet rex Sveonum et certum definit diem. Comitiis Wardebergi XIV Kal. Decemb. adfuerunt Petrus
Lundensis, Hemmingus Upsalensis, pontifices et alii ex Scania et Sveonia. Waldemaro regi iis comitiis
XXXV millibus librarum argenti puri mutuo datis (cui summæ alia magna auri vis, pro trecentorum mi
litum et ducentum equitum e vinculis liberatione, Scaniis numerata a rege Sveone (!) adjiciebatur) tota
Scania cum Hallandia, Blekingia, Lystria et insula Hwena Magno regi Svenonibusque adjudicatur. Rex
insuper Magnus accessione Scaniæ oppignoratæ imperio auctus, coepit uti largitionibus et Waldemaro regi
dono dat IIX millia pondo argenti e). Canutum Brynolphi filium, magistrum eqvitum, Scaniæ imponit f).
a) Sc. quibus translatio Kanuti Lawardi celebrata .est (cfr. supra pag. 98, 99, not. m. et n). b) In chronico episcoporum,
Wexioniensium (infra sect. 2, pag. 129, 130) non comparet,, sed Hamsfortius ipsum diploma vidit, cum ejus contenta postea
reddit. Portasse Balduinus erat primus episcopus hujus diocesis, cum a diocesi lfincopensi separaretur, fortasse etiam, sicut
successor Stenarus (vide 1. c.), propter persecutionem episcopi Lincopensis in Dacia exulare coactus est. c) Hoc loco reges
Sueciæ et Norvegiæ eo tempore convenerunt (v. supra pag. 6, not. f, et Diplomat. Suecan. I, 673 et II, 663—666). d) Res
hic solum traditur. e) Quæ de rebus Wardbergis actis dicuntur, diplomatis firmantur (v. Diplom. Suecan. Tom. V); quod ad
extremum de 8000 marcis ultra a Magno mutuo datis dicitur, forsan summam pro Hallandia meridionali numeratam respicit,
f) Erat frat.er Algoti Bryniulfi, patris Benedicti Algoti ducis (supra pag. 115 not. x, memorati).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.