XVII. 3. EX ANNALIBUS DANICIS PETRI OLAI.
145
1) En tid kom hand till slagis med dem paa Herliungh m) 0 ch want dennom deiligh offuer och togh 506
fem aff thieris banere fra dem, gom henge end nu i wor Frue kircke i Kiöbnehaffn huer mand till sinne.
Kongh Christiern stach selff i samme strid en friborne mand igiennem hans skiold harnisk och liff, ath
hans glauen sad en alne wd giennem hans rygh. Hand drogh sin glauen aff hannom igienn, dogh bleff
der alliguell en splinder aff det wed alnen langt sidendis i samme suensk mands liff, som da sad fast i
hans krefft och rygh, ath ingen kunde fange det wd med lernpe, thi lod kong Christiern sin barskern)
thage den splinder aff honom igien och förde hannom saa till Kiöbnehaffn med sigh och lod hannom der
ligge. Det siges for sandingen ath kongh Christiern want i samme striid vC sadlede heste fra de Suenske.
1) In praecedenti auctor eventus anni 1452 secundum Ericum Olavi (p. 159) narravit. m) Anno 1469, cfr. supra pag.
33, not k. n) Tonsor vel chirurgus.
3. Ex Petri Olai Minokitæ Boskildensis Annalibus Danicis
AD ANNUM 1541.
Celeberrimus ille vir, qui colligendo, excerpendo et describendo multas res Danicas posteritati
servavit, inter annos 1560 et 1570 decessit, relinquens Collectanea sua manu scripta, quæ Bibliotheca
Universitatis Hafniensis etiamnunc possidet (earum rerum, quæ in Collectaneis continentur, summarium
in Scriptoribus rerum Danic. I. p. 69 redditum est). Illis Collectaneis annotationes ex diversis anna
libus sumtas passim adscripsit, quas Langebekius in ordinem chronologicam redactas Annales Dannicos
nominavit et in Scriptoribus rer. Danic. I, 171 —197 edidit. Plurimas quidem res in vetustioribus
fontibus adhuc servatis reperivimus, sed nonnullas, quarum fontes nobis haud innotuerunt, ideo infra
inserendas curavimus.
1154. Sanctus Ericus rex Svecie et sanctus Henricus archiepiscopus Upsaliensis converterunt Finlandiam
ad Christum a).
1162. Fundatum est monasterium Wreta a Carolo rege, filio Sverkeri primi b).
MCCXXIV, missus est conventus fratrum predicatorum Roskildis. Et Lundensis ecclesia combusta est.
Et Kanutus tirannusc) in Svetia obiit.
1254. Svevi et Normanni voluerunt invadere Daciam, sed reversi sunt sine honored).
1268. Magna siccitas fuit ab annuntiatione beate virginis usque ad festum Botulphi, non pluit et tamen
fuit fertilitas. Et rex Dacie et Svetie occurrerunt ad invicem apud Faurædale e).
1406 (alias 1404) in crastino Crispini et Crispiniani martyrum, dominus Ericus IX rex Danie Svetie Norve-
gieque, Sclavorum Gothorumqu'e rex et dux Pomeranensis celebravit nuptias suas in episcopali curia
Lundensi cum regina Philippa filia, regis Anglie. Unde:
Crispini post cras noster princeps fit Erick mas.
a) Annus hujus expeditionis nullo alio loco memoratur, neque scimus, quæ fides ei tribuenda sit. b) Ita etiam in
registro Lincopensi (v. infra sect. II, pag. 296). Sed in Chronologia 826—1415 (supra I, 1. pag. 51) Juleta pro Wreta legitur.
Observandum tamen est, ibidem in anno 1160 fundationem Sabæ, postea Juleta vocatæ, jam memoratam esse. c) Petrus
Olai forsan ipse cognomen ascripsit. Kanutus supra I, 1, 85 Longus vocatus esse dicitur. d) Liber Census Daniæ (infra
excerpendus) conventum inter reges Daciæ et Norvegiæ atque ducem Sveciæ hoc anno in paroecia Slep et territorio Piäre (in
Hallandia) factum memorat. e) De loco vide supra pag. 120 not c. Res a nemine alio memoratur, præter in Chronico
1268 — 1523 (Script, rer. Dan. VI, 219), quod tamen idem Petrus Olai composuit (v. Rördam Historieskrivn. sid. Reformat,
p. 50). Annales Islandici (infra excerpendi) reges Sveciæ et Norvegiæ Ludosiæ convenisse narrant. f) Cfr, Chron. Archiepisc.
Lund. supra p. 130, quod idem narrat, sed versum omittit.
4. Ex Historia Ivristierni I, a Johanne Svaningio composita excerptum.
Ex manuscripto in qvarto Bibi. Reg. Hafniensis N:o 2444 signato excerptum nostrum est de
promptum. Svaningius anno 1503 natus erat et obiit anno 1584. Auctor quoque est, ut supra pag.
43 in præfatione orationis Hemmingi Gadd diximus, libelli »Refutationis calumniarum Johannis Magni»
etc. inscripti, qui professoris Petri Parvi Rosenfontani an. 1559 defuncti nomen prae se fert. Etiam
Chronica regnorum Johannis et Kristierni II 1 concinnavit.
Tom. III.
I. 37.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.