Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

f 
142 XVI. 14. EX CHRONICO SKIBYEN&I. 
reliquie. At justus dominus non est passus hanc immanitatem inultam. Eodem enim anno defecit ab illo 
universum Svetie regnum eratque eadem defectio initium et occasio defectionis aliorum îegnoium, ducatuum, 
comitatuum, et ditionum Christierni secundi famosi tyranni magno suo pudore. 
Anno ab orbe reconciliato 1522 mense Januario pridie conversionis beatissimi Pauli apostoli q) ultimo 
supplicio affectus est quidam magister Theodericus Vestphalus, olim familiaris domini Angeli Arcimboldi, 
legati Romani pontificis. Is cum prodidisset universa domini sui archana, tandem tuipi obsequio (patro 
cinio et suffragiis Sigisberte ri mulieris flagitiis ac crudelitate famosissime) regi Christiemo devinctus est 
ad patrandam omnem iniquitatem, adeoque factus est non autor et consultor solum, sed etiam executor 
universe tyrannidis ejusdem regis atque precipue decollations episcoporum et nobilium ac civium Holmen 
sium regni Svetie submersionisque sex monachorum in monasterio Nydall Cisterciensis ordinis; adeo tamen 
fuerat ad honores evectus per eundem Christiernum regem, ut primum esset ceu princeps universo Svecorum 
regno prefectus ac postea quum infelicissime gessisset tantum magistratum, vi illatus est sangvinarius ille 
, in archiepiscopatum Lundensem episcopatum que Scharensem, quo illis duabus ecclesiis pastor et episcopus 
preesset, homo sceleratissimus, furca et tartaro dignus. — ■ 
Sed et re ipsa multis exemplis declaravit s ) suam crudelitatem, nam sacratos episcopos atque prelates 
contra omnem eqvitatem violenter captos in vincula et carcerem conjecit. Adhec eqvites auratos, proceres 
permultos aliosque insigni probitate viros, quos etiam inaudita crudelitate capitibus truncatos sinebat eodem, 
quo fuerant interfecti, loco palam jacere nullis adhibitis custodibus, qui vel canes aut porcos abigerent, 
quorum laniatui videbantur expositi, qui tamen ad illum bona fide venerant, freti illius commeatu atque 
securitate, sacratissimo jurejurando firmata. Inter quos fuerant reverendi in Christo patres, episcopi 
Strengenensis et Scharensis una cum electo Lincopensi, universi etiam regni Svetie consules, uno et altero 
exceptis, plerique proceres atque Holmensis opidi magistratus; nam universi capitibus truncati, sacri et 
prophani, proceres et plebei, plures septuaginta fuisse creduntur. 
Deinde triumphata Svetia, cum rediret in Daciam, declinavit ad monasterium quoddam Cistertiensis 
ordinis, Nydall nuncupatumt), ubi crudeliter vinciri fecit sacratum abbatem cum aliquot monachis sacer 
dotibus eadem hora, qua ab altari (peracto venerando eucharistiae mysterio) venerant, quos statim vinctos 
aqvis prefocari atque submergi fecit crudeliterque interfici absque culpa atque sine judicio, jure et miseri 
cordia; nam adeo erant innoxii, ut ne verisimile quidem crimen in eos confingi posset, nisi quod aliquam 
ejusdem anni commeatus partem ad secretiores nemorum secessus efferri curassent, ne a militibus gregariis 
cuncta distraherentur (quorum iniquitas hac in parte longa experientia plus satis est famosa) et quo future 
fratrum necessitati prospectum utcunque esset. Nam interim in monasterio tanta erat commeatuum 
copia, ut abunde sufficeret regi et universo ejus satellitio, etiam si illuc venisset cum non exiguis mili 
tum copiis. — 
Archiepiscopus vero Svetie multo tempore exilium apud Danos passus est. Is enim cum Christierni 
regis causa ac Danorum favore sustinuisset in Suetia gravissimam obsidionem, letifera vulnera, omnium 
rerum ecclesie Upsalensis direptionem, parentis etiam sui ac amicorum duram captivitatem rerumque omnium 
depopulationem, insignis etiam castri eversionem, adeo non est consecutus apud regem Christiernum ullam 
gratiam, ut etiam idem rex multis excogitatis dolis ac mira vafritie moliretur in penam capitis ejusdem 
reverendi patris. — 
V 
q) D. 24 Januarii. r) Danice: Sigbrit. s) Sc. Cristiernus II:us. t) Nydala in Smolandia. De ipsa 
re cfr. supra pag. 75 et 78.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.