Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XVI. 14. EX CHRONICO SKIBYENSI. 
141 
Anno ab orbe redempto 1501 defecit Svetie regnum ab illustrissimo Danorum rege, Joanne primo, 
sub proditoribus Stenone Sture et Suantone Nielsson, quod paulo ante ab eodem rege armis assertum fuerat, 
anno nimirum, ut supra dictum est, 1497. Eege enim in Daniam reverso relicta fuerat Christina, illius 
uxor, illustris regina, in presidiis arcis Holmensis, que post gravissimam ac durissimam obsidionem, 
cunctis jam fame et hyposarchaf) pereuntibus, dedicione dolosis ac falsis literis impetrata, tandem capta 
est atque longo tempore multis ludibriis a populo barbaro barbare afflicta. Novissime vero opprobriis 
saturata ac calamitatibus plena in Daniam est remisssa, cui magna gratulatione a regni proceribus occursum 
est in civitate Halmstadensi, que Hallandie civitas est. Porro Svecorum gens tam est barbara tamque jugi 
impatiens, ut nullum principatum umquam diu ferat nec minus e proprio sanguine natos principes quam 
exoticos odio habet. Et quoniam natura perfidi nulli fidunt, etiam ipsis a nemine fiditur. Ceterum cum 
in defectione adversus aliquot reges cum Datie tum Svetie a multis excusentur, deficientes nihilominus a 
lege Joanne nec apud coidatos Suecos excusationem habent, quum ipsius regnum ab omni violentia omnique 
tyrannide liberum fuerat. Quod si Xaldemari, Margarethe, Erici, Christophori, Christiernique secundi regna 
fuissent tam incruenta tamque procul a tyrannide et violentia, adhuc fortasse illibatum trium regnorum 
fedus durasset, nisi populi alioqui ad seditionem nati obstitisset perfidia. 
Anno 1502 conati sunt etiam Norvagienses quidam adversus regem Joannem rebellare, cujus rebel 
lionis author dicebatur Ghanutus Adulphi g) in Norvagia eqves primarius, sed simplici ingenio magis quam 
perverso, cujus simplicitate ad rebellionem abusi sunt Sveci quidam proditores. Quo cum rex Joannes 
episcopum Roschildensem dominum Joannem Jacobi atque Henricum Crwmedig eqvitem cum eodem Chanuto 
expostulaturos regis nomine misisset, vocatum ad se in navi sub publica fide, (que etiam crudelissimo Turche 
servanda fuerat), ac nihil mali suspicantem crudeliter occiderunt, non aliter quam solent perfidi proditores, 
nec fidei nec jurisjurandi custodes. Chanutus iste duos elegantes habebat filios, prudentia et armis patre 
superiores, Carolum et Ericum; ille bombarda percussus, cum militaret [pro] Christierno regi secundo, in 
obsidione civitatis Holmensis occubuit h); iste vero triumphata jam Svetia ab eodem immanissimo principe 
capite truncatus est i). — — — — 
Ab anno domini 1507 k) et deinceps acriter pugnatum est terra et mari inter regem Joannem, 
gubernatorem Svetie atque cives Lubicenses, rege ubique triumphante, verum non sive gravi jactura suorum 
civium ac precipue negociatorum. Duces autem navalis belli erant viri famatissimi Severinus Nörby, Otto 
Rud, Joannes Holgeri atque horum similes piratae, ad predam atque pyraticam non minus natura quam 
arte instructi. — — 
Anno domini 15181) reverso ex Suetia domino Joanne Angelo Arcimboldo in Daniam posite sunt 
insidie a rege Christierno, quas cum rescivisset idem Arcimboldus, clam fugit in Svetiam et inde solvens 
trajecit in Germaniam magno suo commodo. — — 
Anno domini 1521 m) quum Christiernus rex ejus nominis secundus, armato milite universum Svetie 
regnum insigni victoria triumphasset, que nec creditur absque favore numinis contigisse, si accepta victoria 
uti potuisset, atque jam regni diademate esset insignitus, cepit mox cogitare, quomodo universos regni 
Svetie proceres uno supplicio perderet, quo deinceps solus tyrannidem occuparet. Ut igitur religionis 
pretextu inauditam fucaret crudelitatem, zelum se habere pro Romana sede, cujus erat alioqui acerrimus 
hostis, impudentissime finxit. Accusabat namque illos conspirationis adversus Romanum pontificem, cujus 
edictum se neglecturos obligaverant, si fuisset intentatum ob demolitam arcem archiepiscopi Upsalensis ac 
violentam invasionem eidem archiepiscopo factam, ad quam fuerant nihilominus coacti potestate ac tyran 
nide domini Stenonis Suantesson regni gubernatoris, qui jam perierat bombarda percussus primo bello, quod 
in Yesgotia commissum erat, ducibus ac principibus Ottone Krwmpen et Carolo Chanutin) juxta oppidum 
vulgo nuncupatum Bowsundo). Igitur tercio die a coronatione p), postquam rogatus omnium lachrymis et 
precibus remiserat illis, quicquid umquam vel in illum vel in illius patrem peccassent, nec etiam sine 
lachrymis (ut erat ad lachrimas propensior quam ad clementiam) ad convivium vocatos comprehendi jussit 
atque jam comprehensos carceri mancipavit viros ferme septuaginta, nobiles ac cives, inter quos erant reve 
rendi in Christo patres dominus Mathias et dominus Yincentius episcopi, hic Scharensis, ille Strengeneiisis. 
Hos omnes postridie e carcere eductos in publico foro civitatis Holmensis decollari fecit. Jussionis execu- 
tores erant Magister Theodericus Vestphalus proditor domini Angeli Arcimboldi legati Romani pontificis, et 
Jeorgius Hoffmod inter milites gregarios carnifex et penarum exactor. Sed neque hac crudelissima crude 
litate satiatum est pectus illud sangvinarium ; post biduum namque fecit omnium trucidatorum cadavera 
extra urbem ferri atque super ingentem rogum projecta penitus concremari, ne ulle superessent illorum 
, » 
f) Ita species hydropisis appellatur (v. Du Cange , Glossarium etc.). De obsidione cfr. supra pag. 84 et 85. g) I. e. 
Knut Alfsson, miles Suetica gente ortus. h) Sc. anno 1520. Inter duces exercitus Danici erat. i) Causam Svecorum 
secutus erat. k) Jam annis 1505 et 1506 bellum denuo exarserat, v. supra pag. 40. 1) Hoc ad annum 1519 per 
tinet. Cfr. Allen: De tre Nord. Rigers Hist. 3, p. 60—72. m) Lege 1520. n) Idem qui supra not. h. memoratur, 
o) Bogesund, hodie Ulricehamn. p) Die 7 Novembris; cfr. supra pag. 68. 
Tom. III. 
I. 36
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.