Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

140 
XYI. 13. EX CHRONICO RHYTHMICO DANICO EXCERPTA. 
oc sette till meg tro oc lofwe 
then wise the horde ey gerne till howe 
Theris Raad kom tha paa ny till meg; 
fortient Ion hafde the wndfanget. 
Thet wor them dog icke alt betalt; 
ieg wilde them geste, ey hwad thet gait. 
Jeg lod mitt Raad meg dog besieo); 
the mente Swenske skulde trofast blifwe, 
Anseindis then store skade oc trang, 
som them wor skeet till land oc wand. 
Paa ny gaffwe the meg tha breff 
paa Christelig tro oc redelighed; 
i Meg eller miin sen wilde the tage 
inghen [o: indhen] aarsdawgen i riget med ære; 
Eller giffwe oss bode i middel frestp) 
een erlig skat, som the formotte mest. 
Ther bleff paa giort saa stercke recesse , 
som mand end nw i Danmarck maa lesse, 
Oc ther som meg forstacket blefifwe, 
skwlde the miin sen then skat wdgiffwe. 
Ther bleff tha giort saa god en fred 
mellem thesse tliry rige oc stederne med. 
o) Pro besige , persuadere. p) In intervallo. 
14. Ex Chronico Skibyensi 
Paulo Eliae auctore. 
Hoc nomen Chronicon inde accepit, quod anno 1650 in rauro ecclesiæ Skiby in Sialandia exemplar 
manuscripti occultatum inveniebatur. Paulum Elise, lectorem collegii Hafniensis Carmelitarum et notum 
reformationis adversarium, auctorem fuisse jam Eangebek suspicatus est, qua de re jam pridem dubitavi 
non potest. Inter annos 1519—1534 variis temporibus Paulus huic operi manum imposuit, quod in 
medio anno 1534 abruptum reliquit. Nos editionem novissimam, quam H. Rördam ex autographo auctoris 
in Monumentis Historiae Danieæ, I, 1 —107 imprimendam curavit, in excerptis nostris secuti sumus. Priores, 
editiones apud Ludewig (Reliquiæ Manuscriptorum, IX, 39—79) et in Scriptoribus rer. Danic. II, 554— 602 
opus minus correcte reddiderunt, illa excerptum solum e chronico cum additionibus alienis continens, 
liaec editionem Ludewigii cum ipso chronico confuso quodam modo jungens. De ipso chronico et Paulo 
Eliae auctore Engelstoft (Nyt Historisk Tidskrift II, 1—174 et 415—544), Paludan Müller (Historisk 
Tidskrift 3:dje Række, I, 1—54) et Rördam in libro supradicto copiosius disseruerunt. 
Res genealogicas, quae in exordio traduntur, praeterivimus, quia fontes, ex quibus hauserit scriptor, 
omnes cogniti sunt et in hoc opere aut inserti aut jam inserendi sunt. 
— Hujus Christierni a) temporibus anno domini-1452 gravi incendio ac depopulatione vastavit 
magnam Schanie partem Carolus rex, Christierni présidia ex reliqua parte Danie prohibente glacie, mare 
Balticum adeo replente, ut nusquam haberetur in Schaniam trajectus. — — — — 
Anno 1477 — Eodem annob) ictum est fedus inter Danos et Suecos Calmarnie sub guberna- 
cione Stenonis Sture quod multis annis magno utriusque regni bono duravit. — 
Anno 1487 dominus Ivarus Axelson pulsus est vi ex Gotlandia ob suspicionem proditionis, eo quod 
factus esset gener Caroli regis Svetie, hostis tocius regni, restitutaque est insula Gotlandia ditioni Danorum, 
que videbatur alioqui Suecorum regno resignanda maxima Danici regni jactura. — — — — 
Anno 1493 Steno Sture, gubernator regni Svetie, ex administratore tyrannus factus, cepit ecclesiasticos 
ac nobiles quosdam regni rapinis, insolitis censibus et exactionibus graviter affligere; ajebat enim se velle 
periculum facere, num secundum vulgi opinionem aliqva ultio illos maneat, qui ecclesiarum bona et facul 
tates violenter invadunt. Nec frustratus est sua cogitatione, quandoquidem ah eo tempore perdidit omnem 
nominis sui claritatem, multis proditionibus factus infamis ac paulo post prodigiosa morte calamitosus <9. 
Anno domini 1497 rex Joannes asseruit Svetie regnum a tyrannide domini Stenonis Sture cum multis 
victoriis, tum una insigni ipso die beati Michaelis d) Archangeli, ac eodem anno triumphato universo regno 
die beate Catarine virginis et martyrise) in civitate Holmensi regni diademate est coronatus. — 
a) Sc. Kristierni primi. Chronicon Rythmicum quoque molem glaciei fluitantis memorat. b) Foedus autem hoc 
anno Inter regna ictum nescimus, quamquam ceterum indutiæ et pactiones inter regna his temporibus Kalmamiæ sæpius, ut 
1472, 1473, 1474, 1476, 1483, 1485 et 1495 iteratæ sunt. Messenius contra (Scondia Illustrata, IV,' 37 ubi Continuatione Detmari 
aperte usus est) legatos Sueciæ hoc anno Havniæ fuisse, nihil autem effectum esse narrat. c) Hoc anno in concilio Telgis 
facto Steno munus gubernatoris resignare voluit (cfr. supra pag 83 not. f), et ex hoc anno dissensio inter illum et consiliarios in 
dies crevit. d) D. 29 Septembris. e) D. 25 Novembris. Ita etiam Olaus Petri. Hvitfeldt, cui meliores fontes in aditu 
fuisse videntur, Johannem die 25 Nov. ab ordinibus regem electum et consalutatum, d. 26 Nov. coronatum esse dicit; quod literis 
ipsius regis ad consules Dantiscanos datis die 1. Novembris an. 1497 (v. Styffe, Bidrag etc. tom. IY) comprobatur.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.