Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

i 
XVI. 12. EX CHEONICO ABCHIEPISCOPOEUM LUNDENSIUM. 
129 
A. C. M CCCC.IX a). Ericus rex cuin Margaretha regina redemit Gothlandiam e manibus Prussiorum pro 
10b) millibus nobilium Anglicanorum, quam ipsi tamen Pruteni habebant impignoratath pro '20 c) nobilium. 
A. C. M.CCCC.X. Ericus rex Gothlandiam veniens d) aedificavit fortissimam arcem circa civitatem Wissby, 
cum antea fuerit ibidem nulla arx exstructa. Hic plurimas nobilium uxores immodica raptus libidine violavit e). 
a) Lege: 1408. (Cfr. Styffe, Bidrag etc. II. p. XLVI, XLVII.). b) Lege: 9. (Cfr. Styffe 1. c.). c ) Sc. 
millibus; quod Chronologia habet. Summa autem erat 10,000 (v. Styffe 1. c. XXVII.). d) Hoc anno 141] contigisse vide 
tur (cfr. supra Tom. I. 1. pag. 46, 47.). e) Hæc ultima annotatio in Chronologia 826—1415 non exstat. 
12. Ex Chronico Archiepiscoporum Lundensium. 
Hoc Chronicon Thomas Bartholinus Havniæ an. 1709 in 8 V0 primus edidit, cujus editionem 
Suhmius postea in Scriptoribus rerum Danicarum VI. 621—639 repetiit. Duobus exemplaribus, utroque 
in Birgero arcbiepiscopo (an. 1497—1519) subsistente, Bartholinus utebatur: unum erat J amplius et 
nomen Nicolai arehiepiscopi (an. 1361 —1379), ut auctoris, præ se ferebat, quod Bartholinus e codice 
membranaceo bibliothecae Ottonis comitis de Kantzow exscripserat; alterum aliquid brevius, nomine Tu- 
vonis arehiepiscopi (an.1443—1472) inscriptum et in codice membranaceo bibliothecae Universitatis 
Hafniensis et in exscripto chartaceo exstabat. Suhmius etiam ex duobus aliis exscriptis chartaceis 
variantes lectiones sumsit neque discrepantes locos, quos Nettelbladt (Schwedische Bibliothek in 4 to , III. 
201, 202. Rostoch et Leipzig 1729) ex suo. manuscripto comparavit, afferre omisit. Aliud quoque 
manuscriptum, ex codice quodam Arvidi Hvitfeldtii depromptum, in illo Systemate Stephanii XXVI. n. 
14 servatur, sed ut Lappenberg recte judicavit (Michelsen, Archiv II. 210), nihil est nisi ex amplioribus 
exemplaribus haud paulo contractum opus, quare illud omnino praeterire potuimus"). 
Qua ratione exemplaria Nicolai et Tuvonis inter se conjuncta sint, Schäfer (1. c. 71—79) optime 
explicuit. Ostendit amplius exemplar, quod nomine Nicolai præditum est, in duas partes dividi posse. 
Prior pars, in morte Nicolai an. 1379 desinens, forsan, ut in titulo dicitur, ab eo ipso composita, 
certe ejus tempore scripta est, ut insolita ubertas narrationis brevibus de vitis successorum annotatis 
collata aperte monstrat. Attendit quoque Schäfer, Annales 1316 —1389 (v. supra n. XVI. 10) ut ibi 
diximus ex hoc chronico Nicolai, dum in vetustiori et breviori forma exstaret, aliqua hausisse. Pos 
teriorem partem clericus quidam tempore Tuvonis composuit, brevia solum de ceteris Nicolai successoribus 
adnotans, sed de eventibus ætatis Tuvonis copiosius et accuratius narraus. Deinde Tuvo archiepiscopus 
ex hoc chronico, quod Nicolai nomine inscriptum esse continuavit, aliud nonnihil abbreviatum elaborau- 
dum curavit, cui ideo nomen Tuvonis inditum fuit. Ad extremum aliqua de Johanne Brostorp (1472— 
1497) et Birgero Gunnari (1497 —1519) archiepiscopis a coævis scriptoribus addita sunt. 
Hanc ob similitudinem inter duo mauuscripta, praesertim in rebus Sueticis, duos textus juxta- 
positos, ut Suhmius fecit, hic reddere superfluum nobis visum est, sed ex chronico Nicolai, ut vetustiore 
excerpta sumsimus et ex opere Tuvonis solum in notis variantes lectiones**) et uno loco, quo uberior 
est ejus narratio, in textu excerptum afferre satis duximus. Editionem Suhmii in sequentibus excerptis 
adhibuimus. In notis exemplar Tuvonis lit. T., exscriptum chartaceum Bartholini lit. B (ut Suhmius), 
variantes et additiones ex Nettelbladtio lit. N et duo exscripta chartacea, quae Suhmius memorat, solum 
lit. C. (quia omnino congruisse videntur), significavimus. 
*) Ex hoc MSC t0 Stephanii Ludewig Chronicon in Eeliquiis Manuscriptorum Tom. IX. 166 edidit. Hic quoque monendum 
videtur, Chronicon 1274 — 1497 (Script, rer. Danic. V. 624) etiam esse excerptum ex hoc chronico arcliiepiscopovum cum nonnullis 
ex Annalibus Lundensibus sumtis additionibus conjunctum. Auctorem Mag. Petrum Ivari, canonicum Koskildensem, circa medium 
seculum XVI m viventem, fuisse, H. Kördam in libro (supra pag. 102 in praefatione numeri XVI) citato p. 56, 57 demonstravit. 
**) Textus Tuvonis corruptos locos in exemplari Nicolai interdum emendat, ut melius manuscriptum chronici Nicolai, quam 
quod hodie exstat, secutus esse videatur. Sic Tuvo recte habet extraneos pro transiens, prius pro primus , Sampsö et Hallandie 
pro Saxonie et HoUandie etc. 
— — — — In hujus a) tempore anno domini MCXXXVb) bellum fuit in Fodevich in Schania, ubi 
Magnus rex Dacie et sex episcopi cum eo occisi sunt, videlicet unus de Svecia, unus de Selandia et quatuor 
de Jucia, a fratre suo c) Nicolao rege, qui post modicum tempus a sutoribus in Slesvig occisus est. 
a) Sc. Asceri primi arehiepiscopi. b) Lege; 1134; v. supra pag. 103 not. a. c) Scriptor rem prorsus con 
fudit. Ericus Emun in hac pugna patruum Nicolaum fugavit et Magnum filium ejus occidit. 
Tom. Ill I- 33
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.