XVI. 11. EX CHEONICO DANICO 1241-1410.
f) Anno Christi M.CC.XCVIII. Factæ sunt nuptiae regis Byrgeri et reginæ Margaret» in Stockholm.
Anno Christi M.CCC.IV. Facta est magna discordia inter Byrgerum regem Svecie et illius fratres,
scilicet Ericum I. S ) et Waldemarum duces, quos postea dolo cepit nocte nudos iu lectis suis et mox. posito omni
pudore in vincula conjecit, plagis ac verberibus afflictos ac fame interfecit, ob quod proceres et milites
fratrum insurrexerunt contra Byrgerum regem et castris prius occupatis ipsum cum uxore et familia ejecerunt de
regno, qui fugiens in Daciam ibi mortuus est anno Christi M.CCC.XXI. et Ringstadis sepultush).
Anno Christi MCCCXIX. Obiit Haquinus rex Norwegiæ, et eodem anno electus est in regem Sveciæ Maguus
Smech, Erici ducis filius, apud Wexadami).
Anno Christi MCCCXXXII. Interfecta est magna multitudo Alimannorum in ecclesia Lundjensi] k).
Anno Christi M.CCC.XXXIV. Magnus rex Sveciae emit Scaniam pro 70 millibus marcarum argenti pun a
dominis Holsatiæ, qui illam in pignus acceperant a Christophoro rege 1).
Anno Christi M.CCC.LII1. Magnus rex Sveciae creavit in ducem Findlandiæ et Hallandiae Benedictura
Algothi™).
Anno Christi M.CCC.LVI. Ericus rex filius Magni regis obsedit castrum Wardberrig, fugato Benedicto
duce, sed anno MCCCLIX obiit Erieus rex filius Magni regis.
Anno Christi M.CCC.LX. Waldemarus rex dolo et fraude, abusus simplicitate Magni regis Sveciæ, iterum
vindicavit Scaniam e Svecorum possessione, exustis omnibus literis Magni regis super Scaniam n ).
Anno Christi M.CCC.LXI. Waldemarus rex Daciæ occupavit Olaudiam et Gotlandiam, privatus est tamen
eodem anno Olandia o), Gotlaudia retenta.
Anno Christi M.CCC.LXI. Rex Magnus captus est üalmarniæ ab Haquiuo filio suo, quia passus est se
decipi in amissione Schaniæ tanti emptæ a Svecis, proceribus regni Sveciæ hoc agentibus, qui filium adversus
patrem excitabant p).
A. C. M.CCC.LXII. Haquinus rex Norwegiæ accepit q) in uxorem Margaretham filiam Waldemari regis.
A. C. M.CCC.LXIII. Albertus filius ducis Magnopolensis in Sveciæ regem eligitur in odium et destruc
tionem regis Magni Smech et incredibili Svecorum damno et jactura.
A. C. M.CCC.LXV. Bellatum est apud Östenbroe iuter Albertum et Magnum reges, ubi rex Magnus
captus estr), multis occisis et Haquino rege Norwegiæ fugato, qui volebat patri suo Magno regi esse praesidio.
A. C. M.CCC.LXXI. Liberatus est a captivitate rex Magnus per Haqvinum filium suum s), qui Haqvinus
obsedit civitatem Holmenjsem]. Eodem anno t) et peperit regina Margaretha, uxor Haquini regis, Olaum Norwegiæ
et Daciæ regem.
A. C. M.CCC.LXXIV. Obiit Magnus rex Smech in quodam stagno Norwegiæ.
A. C. M.CCC.LXXX. Obiit Haqvinus rex Norwegiæ, Magni regis filius.
A. C. M.CCC.LXXXVII. Obiit Olaus rex, Margarethas filius.
A. C. M.CCC.XC:[VIII] u) Domini de Prussia occupaverunt civitatem Wisby, expulsis inde piratis.
A. C. MCCCC.III. Dominus Abraham Bröerssön?) et dominus Algothus Magni cum exercitu magno venerunt
in Gotlandiam circa festum Martini ibique extraxerunt quinque munitiones fortissimas, quæ essent illis praesidiorum
vice obsederuntque civitatem Wissby.
Sed anno M.CCCC.IV. Magister Prussiæ, instructus magna militum copia et ingenti navium classe,
succurrebat civitati Wissby jam obsessae subvertitque omnes munitiones, quas Dani et Sveci struxerant, accepta
interim magna populi sui clade, ceciderunt namque multo plures de Prutenis quam de Danis aut Svecis.
A. C. M.CCCC.V. Fuit continua pluvia a festo beati Olavi usque ad festutn nativitatis Christi putre-
factæque sunt omnes fruges tam agrorum quam pratorum, eratque byems levis et instabilis.
A. C. M.CCCC.VI. Dominus Thuricus x) cum duobus nobilibus de Dacia Angliam profectus est, ducturus
Erico regi iu uxorem filiam regis Angliæ Philippam nomine celebratæque sunt nuptiæ Lundjjs] circa festum omnium
sanctorum y).
A. C. M.CCCC.VIH. Paulo post festum Paschæ 2 ) combusta est civitas Stockholmb repente et totaliter.
f) Hinc excerpta ex Chronologia 826—1415 incipiunt. g) Scriptor hoc numero eum fortasse a nepote Erico. filio
Magni regis, distinguere voluit. Numerus vero II rectior esset, cum Magnus Ladulås fratrem quoque Ericum ducem haberet,
h) Omnia fere ad verbum in Chron. 826—1415 in annis 1304, 1317, 1318 et 1321 inveniuntur. i) Lege : Upsaliam.
k) Hoc desideratur in Chronologia 826—1415. 1) Emptio anno 1332 facta est (v. supra pag. 125, not n.). m) ”Circa
festum purificationis beatæ virginis” additur in Chronologia 826 — 1415. De anno cfr. supra pag. 115, not x. n) Proba
bilior est alia accusatio (v. supra pag. 80, not. d), has literas tempore Margaret» et Erici e regno deductas esse. o) Hoc
eo firmatur, quod Magnus an. 1362, d. 28 Sept, insulam urbibus Yendicis impignorat (Hanse-Recessen I. p. 201). p) Cfr.
Chronologiam Wisbyensem (supra Tom. I. 1. p. 44). q) Chron. 826—1415 rectius; desponsavit. Nuptiæ celebrabantur
sequenti anno, v.. supra p. 119, not. r. r) Chronologia addit: III die Martii. si Chronologia addit: circa festum
assumptionis beatæ virginis. t) Chronologia addit: circa adventum domini. u) Omissos numeros ex Chronologia
sumsimus. Ludewig habet: MCCCCX. Cfr. de cetero additiones in Chronologia. v) Lege : Brodersson. x)Lege:
Thurirus; Benedicti additur in Chronologia. y) Die 1 Novembris: Dies erat 26 Octobris cfr. infra pag. 130, not. n.
z) 16 die post pascha [i. e. d. 11 Aprilis] dicitur supra Tom. I. 1. pag. 73.
L