X Yl. 11. EX CHKONICO DANICO 1241-14JD.
127
MCCCLXXXIX. Die beati Mathiæ apostoli v ) procurante et auxiliante deo, in cujus manu pendet
omnis victoria, commissum est grande bellum inter regem Sveciæ Albertum et Danos, in quo corruerunt
multi milites et militares, videlicet dominus Parow capitaneus Norvegiæ et Fikko x) capitaneus Calmarnensis,
milites strenui et alii quamplures ex utroque latere, et captus est rex Sveciæ Albertus et filius suus Ericus
ac comes Holsaciæ Gerardus et comes de Eepiin cum XX militibus et aliis non paucis nobilibus, qui omnes
per nobilissimam reginam Margaretam missi sunt captivi in Daciam. Deo laus in secula, qui dedit victo
riam inopinatam in manu feminæ, videlicet reges in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis.
V,) Die 24 Februarii. x) Fikke van Vizen, senior, miles regis Alberti.
11. Ex Cheonico Panico
1241—1410.
Descriptum in »Systemate» Stephanii in sæpe memorata donatione De la Gardiana XXVI, n. 16
secuti sumus, ubi superscriptum legitur: »Incerti autoris ex vetusto codice MS. Bibliothecae Haffniensis
signato A. 9.». Sine dubio hic erat idem codex Haffniensis, cujus descripto Ludewig in sua editione
(Reliquiæ Manuscriptorum IX. 79) usus est; editionem Ludewigii Suhm in Scriptoribus rer. Danic. V.
528 adhibuit.
Chronicon in duas partes, ut Schäfer (pag. 83—89) demonstrat, distingui potest. Prior pars
fere ad annum 1300 extendens est compilatio quædam ex diversis fontibus Danicis hausta; in posteriore
parte scriptor omnia fere ad verbum descripta*) ex Chronologia Svecica 826—1415 (supra Tom. I. pag.
50—61 inserta) excerpsit. Quam ob causam hæc excerpta ex nostra chronologia aliis typis imprimenda
curavimus.
Schäfer odium scriptoris adversus Danos et quod in seculo XIV 0 res Svecicæ solum traduntur,
attendens, eum Svecum fuisse censet. Et nobis quoque verisimile videtur, primum scriptorem Chrono
logize 826—1415 Svecum fuisse, sed aeque probabile nobis videtur eum, qui compilationem Danicam in
an. 1300 fecerit et excerpta ex Chronologia adjecerit, Danum fuisse. Vocabula: Ostenbroe, Sroersön ,
Smech leniorem elocutionem Danicam indicant. Nonnulla dicta ex ore Danico potius, quam e Svecico
fluxisse videntur, quamquam mirum est, illa hac forma jam in Chronologia 826—1415 vestita esse. Sic
legitur in anno 1360: Waldemarus rex [»Daciae» omittitur]... abusus simplicitate Magni regis Sveciæ
iterum vindicavit Scaniam ex Svecorum possessione etc. Cfr. annos 1361— 1363. Falsa lectio Wexa-
dam pro Upsaliam in anno 1319 vix librario Svetico originem debet.
*) Mortem Magni regis Chronicon tamen recte ab anno 1372 ad an. 1374 transtulit.
Et anno Christi M.CC.LXVI. Obiit Byrgerus dux Sveciæ pater Waldemari ejusdem a) e t eodem
anno venit legatus in Daniam Guido Cardinalis, et Andreas pincerna captus est.
Anno Christi M.CC.LXXV. Magnus dux Sveciæ expulit fratrem suum regem Waldemarum de
regno, fretus auxilio regis Daniæ et regnavit pro eo. Eodem anno relaxatum est interdictum suprapositum
a Guidone legato.
Et postea anno MCCLXXVI. Eex Magnus Sveciæ invasit Schaniam et eodem anno Waldemarus
rex Sveciæ exulavit in Dania cum uxore et filio duobus annis b). Et regina Agues peperit secundum
filium regi.
Et 7° anno <9 Ericus rex Daniæ fecit expeditionem bis in regnum Sveciæ, ut restitueret dictum
Waldemarum sed non praevaluit.
Sed anno M.CC.LXXVIII. Ericus rex Daniæ vastavit Westgothiam, et Waldemarus redit in Sve-
ciam d) et domicellus Abel, filius Abel regis, obiit Svinborrige» et sepultus fuerat [o : fuit] ibidem apud
fratres minores.
a) Sc. ..Waldemarus, rex Sveciæ, qui tamen in praecedenti non comparet. Compilator aliquid in manuscripto, quod excerpsit,
manifeste præteriit. b) Annalibus Ryensibus vel eodem fonte usus est scriptor (vide supra pag. 106, not. f.). c) Id
est: 1277. d) Vastatio Vestgothiæ ad eandem expeditionem anni 1277, quae supra memoratur, pertinet. In eodem anno
Waldemarus quoque probabiliter rediit (vide supra pag. 106, not. f.). Obitus Abelis vero ab omnibus antiquis annalibus in anno
1279 traditur; Chronicon Sialandiæ supra etiam vastationem Vestrogotiæ ad an. 1279 refert. e) Svendborg in Fionia.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.