126
XVI. 10. EX ANNALIBUS DANICIS 1316-1389.
Anno Christi MCCCXV a). Duces Sveciæ Waldemarus et Ericus a fratre Birgero suo rege Sveciæ
captivantur.
MCCCXVII b). Duces Sveciæ Waldemarus et Ericus in captivitate obierunt. Bellum fuit in Svecia
in XL c) inter Danos et Suevos. Esgerus Lundensis archiepiscopus a Scania recessit, qui remittens literas prae
cepit clero suæ dyocesis excommunicare Ericum regem Daciae, sed d) totius regni ei se pei appel
lationem opposuit.
MCCCXVIII. Suevi cum duce Hallandiæ Christoforo et Esgero Lundensi archiepiscopo feria quinta
ante festum apostolorum Symonis et Judæe) debellabant Scanienses in Melkælangæ f) et totam Scaniam ex
ceptis octo provinciis depraedati sunt.
MCCCXXVI. Tempore domini Karoli archiepiscopi, qui fuit prius praepositus Lundensis, Rex Sveciæ
Magnus optinuit Scaniam Blecungiam et Hallandiam, devictis Holsatis et ejectis g)
MCCCXLVIII. Magnus Sveciæ, Norwegiæ et Scaniæ rex intravit Rusciam cum copioso exercitu, ex
pugnans castrum Pikelsarth) rediit cum victoria.
MCCCLVIII. Captus est archiepiscopus Jacobus in Aosiai) per regem Sveciæ Ericum et amisit LX
caballos cum tot paribus armorum servitorum suorum k).
MCCCLX. Interfectus fuit dux Hallandiæ Benedictus in Ryghnæholm 1) a Suevis. Rex Daciæ Walde
marus optinuit Scaniam in manu forti et castrum Helsingburgh per resignationem Magni regis Sveciæ.
MCCCLXII. Reversus est in terram consecratus in Auiniouem). Waldemarus rex duxit exercitum
in magna classe ad Gotlandiam, bello inito cum communitate terræ multis interfectis cepit civitatem Wisbyn).
MCCCLXIII. Rex Norwegiæ Haquinus duxit Margaretam filiam Waldemari regis Daciæ in uxorem
et fecit sollennes nuptias Hafnis o), ubi archiepiscopus Nicolaus celebravit suam primam missam.
MCCCLXXXII. Dominus Tuvo Galen præfectus Scaniæ perdidit castrum Thurstorpsô P) et dominus
Holmgerus miles Scaniæ ibidem interfectus est.
MCCCLXXXIY. Rex Sveciæ Albertus adjunctis sibi non paucis militaribus de Scania intravit Sca
niam et Hallandiam et optinuit castrum Lavæholm q) in manu forti, qui tamen superveniente Margareta
matre regis Daciæ Olaui cum dapifero et aliis Danis fugam dedit versus Sueciam non sine verecundia,
mulierem non audens in campo regaliter exspectare.
MCCCLXXXVII. Facta est magna strag.es in bondonibus per quendam Bydelbach advocatum regis
de castro Biritzholm r), in ipso cimiterio Asum in capite jejunii. Similiter eodem anno consimilis strages
rusticorum' facta est de cästro Sjöthorps) per quendam tyrannum Alamannicum advocatum nomine Snaken-
borcht) in Jærlæstæthæhæret. Eodem anno moriebatur inclitus et nobilis rex Daciæ et Norwegiæ Olavus
in castro Falsterbothæ, qui nobilior omnibus regibus nunc viventibus dicebatur antiquitate sanguinis regii
et stirpe regia ex utroque latere. Eodem anno quo supra, dominica ante festum beati Laurentii u) ejus cor
pus ad Sora translatum est, intestina vero ad ecclesiam Lundeusem et ibi humata in medio ecclesiae ante
altare beatæ virginis Eodem tempore mater sua domina Margareta, filia regis Waldemari IV, uxor dudum
regis Norwegiæ Haquini, regina Daciæ, Sveciæ et Norwegiæ, electa est de consilio potiorum regni ad regimen
totius regni Daciæ, cui Dani propter sapientiam sibi a Deo datam homagium praestiterunt in placito generali
Scaniæ, praesentibus archiepiscopo Magno, Nicolao Roskildensi et Johanqe Arusiensi episcopis, domino Hen-
ningo dapifero. cum communitate et regni potioribus.
MCCCLXXXVIII. Dominica ante festum apostolorum Petri et Pauli combustum est totum mona
sterium Dalbyense et tota ecclesia parochialis et medietas ecclesiae claustralis et duæ partes villae dampnosæ
[o:-natæ], et tunc sancta crux ducta fuit de ecclesia Dalbyensi ad civitatem Lundensem pro elemosina
petenda in capitulo provinciali fratrum praedicatorum. Eodem anno illustris regina Daciæ et Norwegiæ Mar
gareta misit exercitum copiosum armatorum de Dacia et Norwegia in Sveciam contra regem Sveciæ Ala
mannicum tam navigio quam per terras.
a) Lege: 1317. b) Lege: 1318. c) I. e. Quadragesima Dies Cinerum hoc anno in diem 8 Martii incidit, Pascha
in diem 23 Aprilis. d) ”Forte: clerus” Suhm. e) Die 26 Octobris. Q ”Miolkalang” in Chronico Rhythmico
vocatur. Mjölkalånga adhuc pagus in paroecia Pinja et territorio Vester-Göinge appellatur. g) Hoc ad annum 1332 per
tinet; v. supra pag. 125. not. n. h) Pekeusaari alias vocatur, quod erat nomen a Pennis datum huic arci apud flumen
Newa, quæ a nobis Nöteborg, a Bussis olim Orechowetz, hodie Schlüsselburg appellatur (Munch Norg. Hist., 2. Hovedafd., 1.
487, 488). i) Hodie Åhus, oppidulum in Scania. k) Chronicon Archiepiscoporum Lundens, (infra) hoc ad anuum
1359 refert, sed Munch (1. c. pag. 653 not. 3) annum 1358 præfert. 1) Diruta arx, quæ verisimiliter in insula amnis Jiunne-
ån prope urbem Engelholm, sed paulo inferius sita erat. Rönaholm appellatur in Chronologia 815-1412 (supra Tom. I. 1. pag.
44). m) Sc. Jacobus archiepiscopus Lundensis, cujus electio in anno 1361 narratur. n) Quod tamen an. 1361,
chronicis et diplomatis testantibus, contigit. o) Die 9 Aprilis; v. supra pag. 119 not. r. p) Probabiliter ob secreta
commercia cura Alberto, rege Sveciæ. Cfr. quæ Styffe attulit, Bidrag t. Sfcand. Hist. I. pag. XLVII, not. 2, et pag. LXVIII et
LXIX, atque foedus Scaniensium cum Alberto an. 1381 (apud Suhm 1. c. XIV 322). - Thurstorpsô erat arx, hodie diruta, in
territorio Wemmenhög (v. Styffe, Skandinavien und. Unionstiden, pag. 60). q) Hodie Laholm in Hallan'dia. r) In
territorio ”Fans härad” (in Scania), ubi hodie Bjersjö-ladugård sita est. Gevard Bydelsbak miles an. 1389 comparet (v. Biks-
Ark. Perg. bref n. 2423). s) In territorio Albo prope curiam Kristinehof. t) Sine dubio Johannes Snakenborg miles,
Cujus vidua in curia Gladsax in territorio Järestad habitabat (Styffe, Skandinavien etc. pag. 65). u) Die 4 Augusti.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.