XVI. 9. EX ANON. CONTINUATIONE HISTORIÆ SAXONIS.
125
secum habuisset, scilicet dominum Mægelburgh 0 cum suis, qui secum fideliter permanserunt. Coactus igitur
redire dictos proditores post reditum'suum in Daciam iuste vita priuavit. Dum autem esset in redeuudo
premissis legatis, occurrit ei alter dictorum ducum scilicet Ericus sicque cum eo placitavit, ut rex Birgerus
tertiam partem regni Swecie meliorem pacifice possideret g). Dum autem dictus rex Birgerus in parte sua
moraretur, intellexit, quod dicti duces iterum in malum suum machinarentur, sed astute preueniens eos ad
se inuitatos cepit, sicud prius ipsum ceperant prodiciose, ac posuit in turri in castro Nykopensi, ubi ipsum
captum prius posuerant, ibique miserabiliter fame mortui sunth). Qui autem in terra pro dictis ducibus
zelabant, occulte exercitum congregabant atque subito supervenientes regem Birgerum de terra fuga
verunt. Veniens igitur in Daciam ibi mortuus est i) et cum regibus Ringstadis sepultus. k)Rex autem
Ericus iterum misit sororium suum domicellum Magnum, filium dicti Birgeri regis, in Sweciam cum
exercitu ad pugnandum. Qui dum Westgociam intrassent, occurrentes sibi in bello trucidabant atque
venientes in Ostgociam intraverunt castrum Stakæburgh. Populus autem prophanus illius regni super
veniens castrum obsedit ac pugnavit, ut intus manentibus euasio nulla esset, propter quod dictus domicellus
pro liberacione Danorum, qui secum erant, se ipsum Swecis tradidit, ea condicione, ut non lederetur in vita
vel in membris. Super quo iurabant omnes nobiles illius regni, facientes super hoc publicum instrumentum
sub sigillis suisD- Set mortuo Erico rege, quem plurimum metuebant, perfidissimi et periurim) dictum
domicellum, cui homagiati fuerant, dum pater suus in regno potens erat, tamquam hostem regni et inuasorem
puplice iudicantes decollabant. Qui sepultus est cum auo suo rege Magno Stokholm in ecclesia fratrum
minorum. — — — —
(Narratur de pugna in Lohed anno 1331, de morte Erici filii regis Kristoferi et quomodo ipse Kristo-
ferus in castro Aleholm incarceratin' ). Sed cito postea liberatus transivit in Falstriam ibique in castro Ny-
kyöping mortuus est et in supra dicto monasterio sepultus. Circa hoc tempus n) Scanienses plurimos Teuto
nicos occiderunt Lundis et circa Helsingburgh miseruntque nuntios ad regem Swecie Magnum, filium Erici
ducis Swecie, exhibentes ei terram suam. Qui annuens promisit Teutonicis pro dicta terra et castro Helsing
burgh LXX 1 milia marchas o) puri argenti, datis multis obsidibus Dacis p) et Swecis, quousque dicta
summa solueretur.
\
f) Henricus, dominus Magnopolensis et Stargardensis, ut testis in literis ante Nycopiam datis, quas supra pag. 112, not.
n. attulimus, comparet. g) Transit scriptor in eventus exeuntis anni 1317. h) Anno 1318. i) Anno
1321, vide supra pag. 122, not. h. k) In seqventi cfr. supra Chronicon Sialandiæ in anno 1318. 1) Hæ literæ
hodie non exstant. m) Ante vocabulum periuri librarius scripsit perpoteris , sed punctis subjectis expungendum indi
cavit, n) Kristoferus anno 1332 obiit. Eodem anno in mensi Novembri Scania empta est (v. Diplomat. Snecan. IV.
n. 2951). o) Summa erat trigintaquatuor milia marcarum (v. literas in nota superiori allatas), quæ anno 1343 in 49,000
aucta est, ut etiam Chronicon Rhythmicum habet. Sed hic falsus numerus (70000) apud plures scriptores comparet (v. Chron.
826-1415, supra Tom. I. 1. pag. 57 et Ericum Olai 1, c. II. 102). p) Etiam milites de Scania, quæ antea fuerat pro
vincia Danica, obsides pro pecunia solvenda dati sunt (v. literas supra allatas).
10. Ex Annalibus Danicis.
1316 — 1389 .
Nostra excerpta sumta sunt ex una editione, quæ exsistit, in Scriptoribus rerum Danicarum VI.
531 — 535. In praefatione scribit Suhmius: ”Hoc descripsit b. Langebekius anno 1738 ex chartula
quadam in Archivo Regio, censuitque eam a diversis coævis fuisse scriptam, quorum ultimus vixisse vi
detur primis annis reginæ Margaretæ. — — Conjicio hanc Chronicam fuisse scriptam ab aliquo Luu-
densi ecelesiæ addicto, quia tam solerter adnotat nonnulla de hujus ecclesiæ aichiepiscopis.
Quæ in ultimis annis, præsertim in nono decennio seculi leguntur, coævo scriptori originem
aperte debent, ut jam accurata et uberior expositio docet; Usinger attendit scriptorem in anno 1387 dicere:
”Moriebatur . . . rex . . . Olavus . . ., qui nobilior omnibus regibus nunc viventibus dicebatur . . .”.
In iis, quæ annum 1360 praecedunt, magna est similitudo inter hos Annales et eam partem Chronici
archiepiscoporum Lundensium % quæ sub Nicolao archiepiscopo (obiit 1372) scripta est. Schafer (pag.
73, 74) putat Annales hoc Chronico usos esse, præsertim quia in anno 1326 Annales habent. ”Tempore
domini Karoli archiepiscopi” . . et an. 1340 ”Tempore domini Petii aichiepiscopi . . , et utiaque
enuntiatio paulo discrepans in Chronico legitur. Mirum autem est, si Annales Cluonico, Nicolai opeia
conscripto, usi sint, ex omnibus, quæ ad tempora ipsius Nicolai pertineant et in Chronico compareant,
unam solum et meliorem annotationem in Annalibus et ibi in recto anno 1358 (dum Chronicon 1359
habet) reperiri. Fortasse et Annalibus et Chronico annotationes in libris capituli Lundensis factæ
erant communis fons.
‘) Vide Script, rer. Dan. VI: 623—638 et infra n. 12.
Tom. IIL
I. 32.