Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

124 
XVI. 9. EX ANON. CONTINUATIONE HISTOKIÆ SAXONIS. 
tioaem annorum 1340 et 1341 a coævo scriptore confectam esse oportere; etiam abrupta terminatio in 
mediis eventibus anni 1341 scriptorem repente stilum in media compositione deposuisse indicat. 
Quod de Continuatione Gheysmero minus juste tributa diximus, etiam in Compendio Saxonis 
valet, quia unum ab eodem scriptore compositum opus efficiunt. Jam prima verba continuationis Hic 
terminatur opus Saxonis” ostendunt, compendii auctorem etiam continuationem scripsisse, quod ex hoc 
dicto exordii compendii firmatur, ubi dicitur : — — ’Ideo hoc opusculum [sc. compendium] excerptum 
. . . cum additione aliquorum, quse post dictum opus editum acciderunt. 
Exteriora quoque vestigia codicis n. 44 testari videntur, opus compilatione Gheysmeri vetustius 
esse. Codex enim noster manifeste aliud et multo antiquius exemplar descripsit; interdum verba non 
nulla librarius praeteriit, qua re observata vocabulis jam scriptis puncta subjiciens, prætermissa suo or 
dine inseruit; interdum abbreviationes legere vel recte explicare non potuit, qua re vitia ut sancto pro 
facto, in etellis pro metallis, apertis pro a porcis irrepserunt (copiam exemplorum proferre possemus), 
Graves quoque discrepanti® inter codicem 44 et codicem Gheysmeri comparent. In nostro codice omit 
titur titulus: Incipiunt Gesta Danorum Saxonis Grammatici. Quod in codice Gheysmeri (pag. 288 
apud Langebek) legitur: ”Excerptum ex prologo Saxonis” in nostro codice alia manu est margini ad- 
scriptum. Eodem modo superscriptiones, quibus libri Saxonis et regna singulorum regum apud Gkeys- 
merum distinguuntur, in codice 44 desiderantur; et numerus ordinalis cuique regi assignatus in co 
dice 44 alius est atque apud illum. 
In fine seculi XV* hoc opus lingua inferioris Germaniae versum et in annum 1480 continuatum 
typis Lubecæ (in 4 t0 , sine anno) evulgatum est sub titulo : ”Dyt is de denske Kronecke de Saxo Gram 
maticus de poeta ersten geschreven in' that Latine unde daerna in de Hudesk ghesettet. De quo cfr. 
Nyerup, Spicilegii bibliographici specimen pag. 160 et Dahlmann, Forschungen etc. I. 332. 
Quibus denique fontibus auctor Continuationis Saxonis in iis, quæ suam aetatem praegredian 
tur, usus sit, Usinger et Schäfer in saepe laudatis libellis indagare studuerunt. Totum opus (compen 
dium et continuatio) tempore medii ævi et paullo posterius late sparsum fuit. Non solum Danici 
scriptores, ut Petrus Olai minorita in Chronico regum Danorum (Scriptores rer. Danic. I. 68), a quo 
Chronicon Vulgare appellatur, auctor Chronici Rhythmici Danici, Kristiernus Petri et Hvitfeldt illud 
adhibuerunt, sed etiam Sueci, ut Ericus Olai et Olaus Petri ex hoc opere, quod Chronicon Danicum 
appellare solent, cognitionem de rebus Danicis maxime hauserunt. 
Waldemarus secundus. — — anno V. occurrit imperatori et fugavit eum. Anno vero sequenti 
quidam Dani scilicet Ebbo Swn[e]son et socii sui intrauerunt Sweciam ad pugnandum et ceciderunt circa 
villam Lenæ anno domini M°CC°VI1I. — 
Ericus filius Christophori successit ei in regno anno domini M°CC°LX 0 . Anno ejus 17 
Dani pugnaverunt contra Suecos juxta oppidem Houæ ac deuicerunt deposueruntque regem Waldemarum ac 
Magnum fratrem ejus regem Swecie fecerunt. — — 
Ericus a) igitur primogenitus successit patri in regno — — — — — — Hic duxit sororem Birgeri 
regis Swecie in uxorem, qui etiam versa vice habuit sororem Erici regis uxorem, propter quam affini 
tatem magnas expensas Ericus rex fecit. Nam dictus Birgerus rex cum uxore sua per germanos suos 
Ericum et Waldemarum duces captus et in turre positus fuit. Qui postea manum eorum evadens in 
Daciam ad regem Ericum confugit. Ericus igitur bis exercitum in Sweciam contra dictos duces misit b), 
sed propter falsitatem Danorum nichil ad intentum suum factum fuit. Tertia autem vice venit perso 
naliter in Sveciam cum duobus milibus et quingentis dextrariis Q, eratque numerus tocius equestris 
exercitus LX milia equitum. Statim autem dicti duces a facie ejus fugerunt ad castra sua maritima d), 
parati ulterius fugere extra regnum, si eos insequtus fuisset. Transiuit igitur pacifice per Fynlandiame) 
et Ostgociam, nullo presumente resistere, intravitque superiorem Sweciam ac potenter obsedit castrum 
Nykyopense-adeoque illud machinis impugnavit, ut ab intus manentibus defendi non posset. Cumque 
ad eum exire vellent et castrum resignare, ecce quidam pociores Dani occulte corrupti promissionibus 
dictorum ducum exercitum regis diuiserunt atque regem verbis graviter inuadentes ab eo quasi cum ma 
jore parte exercitus recesserunt in tantum, ut ibi vel captus vel peremptus fuisset, nisi extraneos Teutonicos 
a) So. Ericus Menwed, annis 1286—1319. b) Dua primas expeditiones Erici ad Sveciam in annis 1306 et 1307 
liberationem Birgeri anno • 1308 pranerunt. c) Idem numerus in Annalibus Lubecensibus infra excerpendis, qui sine 
dubio eodem fonte usi sunt. d) Eorum nomina, Kalmar et Stockholm, in nostro Chronico Rhytmico traduntur 
c) Lege ■ Finwediam, quse pars Smalandbe Scaniam et Hallandiam attingebat. Eandem fere nominis deformationem videmus apud 
Saxonem, supra pag. 96 not. i.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.