/
XVI. 7. EX CHRONICO DANICO 936-1317.
123
Ex Anonymi Continuatione Histokiæ Saxonis
IN AN. 1341 .
Circa medium seculum XIV" m scriptor quidam nomine ignotus, cui opus Saxonis diffusius ejus-
que stilus obscurior videbantur, compendium historiæ illius elaboravit brevemque addidit continuationem
de eventibus, qui post finitam historiam Saxonis usque in tempus, quo ipse scriptor vixit, contigerant.
Hujus compendii et continuationis codicem, in saepe dicta donatione De la Gardiana n. 44 signatum,
Bibliotheca Universitatis Upsaliensis possidet. Codex est papyraceus, 166 folia in 4 ,IJ comprehendens,
cujus in primis 85 foliis manus prioris partis seculi XV 1 hoc compendium et continuationem secundum
quoddam vetustius manuscriptum inscripsit. Opus incipit: ”Gesta Danorum quidam egregius grammati
cus, origine Syalandus, nomine Saxo conscripsit” -— — —. Finitur: ”postquam in Sialandia plus quam
per annum moram contraxisset.” Deinde alia nonnihil recentior manus verso folio 85 et folio 86 regi-
strum addidit, quod incipit: ”Tabula super gestis Danorum. Primo de regni partibus et mirabilibus, quæ
sunt in Ysland” — — —, et finitur: — — "De Gerardo, quem Nicholaus Ebbeson interfecit. '
Continuatio, omisso praecedente compendio, manu seculi XVI 1 descripta etiam exstat in codice n.
52*' ) in eadem donatione De la Gardiana. Incipit a verbis: ”Hic terminatur opus Saxonis . .., et finitur,
ut codex n. 44 in verbis . . . .” moram contraxisset.” ‘ Registrum, quod in codice 44 exstat,
hic omittitur.
Tertium manuscriptum est codex membraneus in 4 t0 Bibliothecae Academiae Hafniensis, quem
Langebek in sua editione totius operis (Scriptores rer. Danic. II. 286—400) adhibuit. Stilus hujus
codicis nostro codice, supradicto n. 44, recentior fere videtur, si tabulam editioni Langebekii in
sertam inspicimus, et abbreviationes scripturae in codice 44 multo freqventiores et lectu difficiliores esse
videntur. Sed majoris momenti sequens discrepantia est. Post enim verba, in quibus codices 44 et
52 terminantur, in codice Hafniensi diversæ annotationes de vetustis regibus (pag. 393, 394 apud Lange-
bekium) sequuntur; deinde (pag. 394) haec verba: ”Incipit registrum hujus compendii»', qnod in se
continet VII. libros distinctos — — —. Primus autem liber de hiis VII. continet in se Excerpta
de Gestis Danorum” — —; deinde (pag. 395—400) registrum sequitur horum excerptorum, quod
tamen a supradicto registro codicis 44 valde discrepat; tum (pag. 400) registra II 1 — VIT librorum,
maxime theologici argumenti, breviter memorantur; ad extremum (pag. 400) hoc legitur 1 ”Finis et
consummatio hujus compendii facta est anno domini MCCCCXXXI per reverendum et benevolum fra
trem Thomam Gheysmer oriundum Sundis, conventualem Ottoniensem .... mediante scriptore Henrico
Duvel, civi Ottoniensi.”
Hanc ob annotationem Compendium et Continuatio Saxonis huic Gheysmero auctori diu tributa
fuerunt. Res tamen nobis longe aliter se habere videtur, et Usingero (p. 89—93) atque Schäfero (p.
81 —83) assentimur, Gheysmerum non esse auctorem, sed opus ab alio scriptore jam compositum suo
compendio, quod vocatur, inseruisse. Jam ea, quæ de registro hujus compendii Gheysmeri supra attuli
mus, nobis satis aperte indicare videntur, Gheysmerum in compilatione quadam, cui maxime diversas
res inseruerit, Compendium et Continuationem Saxonis aliunde sumtas inscribi fecisse. Ex contentis vero
hujus Continuationis elucet, eam centum fere annos ante tempus, quo collectio Gheysmeri facta sit, com
positam esse. Nonnulla exempla ex editione Scriptorum rer. Danic. dabimus. Pag. 316 dicitur: ’In
travit (sc. Valdemarus II.) Estonians .... Danisque subdidit usque in præsentem diem,” sed constat
Valdemarum III m hanc terram anno 1346 vendidisse. Pag. 392 narratur, quomodo Otto, filius Kristo-
fori an. 1334 captus sit, sed de liberatione ejus in anno 1341, quo Continuatio abrumpitur, nihil dici
tur. Neque quemquam, qui annalium naturam sibi cognitam habeat, fallit, uberiorem et vividam narra-
*)Reliqua contenta codicis exposita sunt apud Schlyter: Corpus Juns Sveo-Gothorum, Tom. IX Skanelagen, in_pag. .
praefationis. ** ***) ) Codex varia historica Danica comprehendit. Initio legitur: ”Reverendo viro d. Joanm Langm As-
soniensi liberalium artium magistro et professori s. Theologiæ .... dat Cornelius Hansfortms [sic] Cimber CIOIOXXCV.
***) Hanc continuationem solam, sed ex codice 44, rever. Er. Benzelius in opere, ”Monumenta Vetera eccL Svio Goth. pag.
144-156 (cfr. praefationem pag. XL1V, XLV) sub titulo Anonymi Veleris Appendix ad Saxonem Grammaticum edidit.
S) Hic igitur, ut ex sequentibus verbis apparet, non de compendio historiæ Saxonis, sed de compendio Gheysmeri (de quo infra),
cujus operis primum librum compendium Saxonis et continuatio expleverunt, agitur.
*

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.