Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

122 
XVI. 8. 
h 
EX CHRONOLOGIA RER. DANIC. 1188-1319. 
A. d. CIOCCCVII. Haqvinus Norwagiæ rex Hafniam veniens filiam suam Ingeburgin Magno filio 
Byrgeri regis in Dania exulantis promittit certis conditionibus additis t). Sed Haqvinus mutato consilio 
eandem filiam Erico duci Saxoniæ u) despondit; qui Ericus irruptione in Hallandiam facta multum damni in 
colis infert v). Rex Ericus comparato magno exercitu in Sveciam progressus, flamma ac ferro multa vastat. 
Sed perfidia Thimonis Laurentii et aliorum rei bene gerendæ occasione amissa in regnum misere ingenti 
cum periculo revertitur*). 
A. d. CIOCCCIX. Regressus rex in Sveciam cogit duces Byrgeri regis fratres, ut condicionibus pa 
cis, quas ipse praescriberet, se acquieturos promitterent. 
A. d. CIOCCCX. Escherus Jul, episcopus Arhusiensis Isarno archiepiscopo surrogatus est. Rex 
Ericus comitia Helsingburgi celebrat; quo venerunt Henricus, dux y) Mechelburgensis, regni vasallus, Gerhardus 
comes Holsatiae etiam vasallus et fratres Byrgeri regis, inter quos hæc ineundæ concordiae ratio sancita est, 
ut Sveciæ regno in très partes diviso major pars Byrgero, reliquæ duæ partes fratribus attribuerentur, ac 
regi Daniæ pro expensis in bellum factis repraesentarentur CIG Marcæ argenti puri*). 
Erico duci Sveciæ ab Erico rege ducatus Hallandiæ in feudum concessus est, illique desponsata filia 
Nicolai comitis a) de Werle, neptis Erici Daniæ regis, qua paulo post repudiata [H] Aquini Norwegiæ regis filiam 
uxorem duxit b). Qua re offensus rex ipsi ducatum Hallandiæ adimit. 
A. d. CIOCCCXVIII. Rex nobilibus et clericis decimas omnium proventuum ejus anni tributi nomine 
pendendas indixit; qua in re Escherum regni primatem adversantem habuit. 
c) Byrgero Sveciæ regi, cui ob fratres duces Sveciæ in turri fame necatos bellum fecerant Sveci, exer 
citum misit Ericus rex, cui praefecit Nicolaum dapiferum suum, qui recuperatis arcibus Stochholmo d) et 
Stageburgo e), quas transfuga Eschillus Tache f) occuparat, Byrgero regi, ut jussus erat, se conjungit. Qui 
Vestrogotis occurrentes initio magnam stragem ediderunt, postea vero g) resumptis animis fortiter regiis resti 
terunt. Quo anidmadverso Byrgerus Magno filio suo Stageburgo arci praefecto in Daniam se recipit, ubi 
non multo post cum uxore, quam secum adduxerat, mortuus sepelitur Ringstadii pridie Kalend. Junii h). 
Sveci Stageburgum, in quo erant Magnus Byrgeri filius et regni hæres, gravi obsidione premunt, 
adeo ut Magnus, promissa sibi et Danis qui in praesidio fuerunt incolumitate, arcem dederet. Sveci vero 
non ita multo post violata jurata pace Magnum comprehensum obtruncant i) et Stockholmii in coenobio divi 
Fransisci in tumulum Magni regis avi sui inferunt. 
Postea k) duce Christophoro regis Erici fratre etEschero archiepiscopo Lundensi in Scaniam irruptio 
nem faciunt; qui mox positis armis ad sua redeunt. Rex omissis curis leges condidit, quibus hodie utuntur 
Selandi, Lolandi, Langlandi, 'Fionii et alii 1). 
t) Hoc ad annum 1309 pertinet. Vide Munch 1. c. IV. 2. 519 — 521. u) Lege: Sveciæ. v) Scriptor hic 
aperte, quæ ex pluribus locis et annis collegit, in unum connectere studuit. Verisimile quidem est Haqvinutü, violata promis 
sione Hafnis an. 1309 data, Erico duci filiam Ingeburgem nuptui se daturum sequenti vere pollicitum esse (cfr. Munch 1. c. IV 
2. 532), sed irruptio Hallandiæ in annum 1307 aut 1308 est referenda. Vide supra pag. 112 not. m. x) Hoc tertiam 
expeditionem Erici in Sveciam an. 1309 spectat. Cfr. supra Chronicon Sialandiæ, quod idem in an. 1308 narrat, et Continuato 
rem Saxonis (infra). y) Lege: dominus. z) Verisimile est duces Sveciæ hanc summam exsolvere promisisse. 
Sed attendendum est, Birgerum præter decem milia, quæ Hvitfeldtio testante (pag. 127) ab Erico mutuo acceperit, ultro pro 
quatuor milibus marcarum se Erico obligatum esse an 1310 confiteri (v. Better. Banste Artiv Registraturer III. 363, 364). 
a) Lege : domini. b) Hoc anno 1312 contigit. Sed, quævis fuerit ira Erici Menwed regis, certum est Ericum ducem 
Hallandiam conservasse. c) Sequentia melius redduntur in Chronico Sialandiæ (supra pag. 113), quod eodem fonte, quo 
hæc Chronologia, usum est. d) Fortasse distortio nominis Lagaholm. e) Lege: Stägeborg; quamquam illud 
non in manibus Eskilli erat; cfr. Chronicon' Sialandiæ. f) Lege: Krate. g) Sc. Westrogothi. h) Sc. 
anno 1321 ; vide Tabulam Ringstadiensem, (Scriptor, rer. Danic. IV. 281). Uxor vero Margareta demum anno 1341 obiit (dies 
est incerta; et VI. Non. Martii et V. Non. Octobris afferuntur; vide Script, rer. Danic. IV. 281 et 312. i) Anno 1320. 
k) Post scilicet expugnationem Stegeburgi an. 1318. 1) Cfr. Suhm, Hist, af Danmark, XI. 833.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.