120
XVI. 7. EX CHRONICO DANICO 936—1317.
A. d. MCCCII. Walderaarus filius regis obiit. Johannes Grand translatus est ad sedem Rigensern.
Ysarnus Capellanus domini Papæ factus est archiepiscopus Lundensis. Duces Sveciæ Encus et Waldemarus
fecerunt homagium régi Danorumb).
A. d. MCCCIV. Rex absolutus est ab excommunicatione propter captivitatem archiepiscopi. Domi-
cellus Waldemarus frater regis obiit in Rostock et translatus est in Soiam. Solenne parlamentum inKnai
rutfic), ubi reges ac reginæ Daciæ et Sveciæ convenerunt. Agnes quondam legina Daciæ obiit.
A. d. MCCCVI. Rex Sveciæ captus est cum regina et liberis et [o:a] fratribus suis.
A. d. MCCCVII. Rex duxit exercitum in Sveciam, qui inanis est reversus.
A. d. MCCCVI1I. Rex secundo intravit Sveciam et vastavit quasdam partes, obsedit Nyköping d).
A. d MCCCIX. Rex tertio intravit Ostrogothiam sed parum profecit, nam fraude suorum deceptus
est, sicut prius.
A. d. MCCCX. Johannes Grand factus est archiepiscopus Bremensise): Ysarnus Lundensis factus est
Salernitanus, et Esgerus Arusiensis translatus est ad sedem Lundensem. Ericus dux Langlandiæ obiit.
Ericus filius Waldemari ducis Jutiæ desponsavit filiam domini N. de Sclavia sororiam regis EriciO. Par
lamentum fuit Helsingheburgh inter reges Daciæ, Sveciæ et Norvegiæ et duces fratres regis Sveciæ, ubi
Ericus dux Sveciæ desponsat filiam alteram domini N. de Sclavia et factus est miles regis et feudalis de
Hallandia. Rosckildis pars incenditur.
A. d. MCCCXII. Civitatenses de Sclauia incendunt Helsingör, Amag[er], Scanör cum castro et quasdam
insulas. Rex Ericus fecit multos rusticos suspendi juxta Haffnis. Waldemarus dux Slesvicensis obiit. Ag
nes filia ducis Christofori obiit et sepelitur in Sora. Ericus dux Sveciæ duxit filiam regis Norwegiæ repu
diata priori sponsa.
A. d. MCCCXV. Ericus et Waldemarus Duces Sveciæ venerunt in Feoniam in adjutorium regis contra
Ericum ducem Jutiæ f).
A. d. MCCCXVII. Birgerus rex Sveciæ captivavit fratres suos Ericum et Waldemarum, qui in vin
culis mortui sunt.
b) Hoc ad annum 1305 probabiliter pertinet. Cfr. Suhm 1. c. X. 491 et Munch, Norges Hist. IV. 2. pag. 430. c) Knäröd,
paroecia in Hallandia, ob conventus notabilis locus. Chronicon Rhythm, (v. supra Tom. 1.2. p. 29 et edit. Klemmingi I. p. 75) conventum
regum Sveciæ et Daciæ in Fagradal in æstate anni 1304 memorat. Magnum, filium Birgeri regis, hic successorem electum esse videmus
er literis ducum Sveciæ d. 14 Septembris 1305 (Diplomat. Suecanum H. n. 1480), in quibus legitur: ” Cum . . . Byrgerus
rex . . . frater noster nec non et prælati ac barones domicellum Magnum . . . regis filium ... in regem Sveciæ . . ,
elegerunt in parlamento inter magnificos principes dominos reges Sveciæ et Daciæ apud Faværædalæ jam ultimo celebrato
nos . . electionem . . approbamus . . .” Ericus Olai (v. supra Tom. H. pag. 78 et 79) electionem in anno 1303 collocat,
imo literas a ducibus de hac re d. 24 Junii 1303 datas esse dicere videtur. Sed quæ supra ex coaevis fontibus attulimus, his repug
nant. — Fagerdala adhuc locus vocatur in paroecia Hinnaryd et territorio Sunnerbo in confiniis Smalandiæ et Hallandiæ atque
paulo plus miliario ab Knäröd distans. d) Quod in tertia expeditione anno 1309. contigit. Vide supra pag. 112 not. n.
e) Cfr. supra pag. 112 not .q. f) Hoc nullis testimoniis firmatur. Anno 1313 hic Ericus duxit Agnetem sororem Gerhardi
(Magni) comitis Holsatiæ, neque cognitum est eum antea uxorem habuisse. Omnis res sine dubio exorta est ex confusione se
quentis narrationis de sponsaliis inter Ericum ducem Sveciæ et Sofiam, filiam Nicolai de Werle. g) Ericus dux anno
1314 d. 19 Julii foedus cum Erico Menved, rege Daciæ, inierat (vide Diplomat. Suecan. HI. n. 1973).
8. Ex Chronologia rerum Danicarum
1188—1319.
Ignota erat hæc chronologia, donec Lappenberg, manuscriptum Hamburgense adhibens, aliquot
abhinc annis eam edidit in Michelsen, Archiv etc. II. pag. 227—252. Cum autem, ut diximus, hoc
manuscriptum e saepe dicto Systemate Stephanii, in quo Chronologia sub n. XXVI. 3., nulla fontis
mentione facta, exscripta exstat, depromptum est, nos in excerptis hoc descripto collectionis Stephanii
usi sumus.
Primo aspectu chronologiæ dubitari sane poterat, num hæc chronologia libris medii ævi adnu-
meranda esset, cum ex duobus locis apparet, eam, qualis quidem ejus nunc est forma, post medium se-
culum XVI mn compositam esse *). Præterea scribendi genus ab illo usitato annalium more et in sin-
*) ln anno 1201 dicitur sepulcrum Vilhelmi abbatis Ebejholtensis an. 1531 apertum esse. Et in anno 1274 legitur,
Waldemarum, ducem Slesvicensem, primum Slesvicum nt feudum accepisse, et deinde: ”Penes comites illos annis plus minus
CCXCV permansit.”

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.