XVI. 7. EX CHRONICO DANICO 936-1317.
119
lato capitaneos suos ibidem imposuit, munivit et totam insulam sibi subjugavit. Dehinc tandem usque in Got-
landiam proficiscitur, ubi tribus bellis in ipsa terra peractis ipse victor cum suis quasi sine læsione existens
totam Gotlandiamn) infinitis inquilinis prostratis ad villam Visby, quæ ultro sibi aperta invenitur. Tandem
sibi auro, argento, pellibus variis et aliis infinitis divitiis exinde protractis cum suis ad propria feli
citer remeavit.
Anno domini CIO CCOLXII. Civitas Lubicensis et omnes aliæ civitates maximæo) condolentes et
ægre ferentes, quod regi Waldamaro in Gotlaudia prospere successisset, paraverunt se superbiendo [o : -veniendo]
regem prædictum extirpare cogitantes. Congregata ergo multitudine magna classium et assumptis principibus
terrarum, Henrico comite Holsatiæ in capitaneum electo p), in Schaniam cum navibus et multis militibus et
millibus hominum introierunt et castrum Helsingburgh obsederunt, admoventes XVI machinas, jactantes
et non pausantes die neque nocte. Ipse autem rex Waldamarus quosdam de ipsis captivavit in terra,
quosdam occidit et quosdam in mari cum navibus apprehendit. Finaliter vero omnes naves ipsorum desump
sit, ad ultimum treugis interpositis, ad patriam illa magna multitudo confusibiliter remeavit. Sed capitaneus
eorum [consul] Lubecensis civitatis, Johannes Hvittenburgh, quia nec castrum destruere nec Daciam illis supprimere
potuit, in civitate Lubicensi in foro communi ante prætorium fuit publice decollatus et sic treugæ fuerunt
per annum integrum et ultra q).
Anno domini CIO CCCLXIII. Haqvinus filius Magni regis Sveciæ duxit in uxorem filiam Walda-
mari regis Daniæ, et nuptiae celebratae sunt Hafnis dominica proxima post pascha r), ubi domina Blancha
regina Sveciæ infirmabatur et moritur, et exequiæ ejus sollenniter praeparantur. Eodem etiam tempore Chri-
stophorus, dux Lalandiæ et Hallandiæ, filius Waldamari regis Daciæ, in infirmitate captus per aliquot septi
manas perdurante tandem eadem infirmitate expiravit et cum exequiis sollennibus in ecclesia cathedrali
Roeschyldis est sepultus0. Anno autem commemorato Waldamarus rex Daniæ de divitibus, pauperibus,
piscatoribus et aliis pecuniam magnam congregavit.
n) Expugnat” vel tale aliquid desideratur. o) Sine dubio legendum: maritimæ. p) Hic errat scriptor;
quamvis enim Henricus bello interfuerit, capitaneus Lubecensium non erat. Vide : Hanse Recesse. Leipzig 1870, in 4 to I. 199, 200.
q) Cfr. de hac expeditione excerpta, quæ infra ex Detmaro et Kornero dabimus. r) Die 9 Aprilis. s) Die 11
Junii (Script, rer. Danic. III. 272).
7. Ex Chronico Danico
936 — 1317 .
Excerpta nostra sumsiraus ex Systemate Stephanii in donatione De la Gardiana (Bibliotliecæ
Upsaliensis) XXVI. n. 4, secundum quod Chronicon jam antea inScriptoribusrer.Danic.il. 169—176
editum est. Ab eodem fonte manuscriptum Hamburgense a Lappenbergio (Michelsen, Archiv II.) me
moratum, ut sæpe diximus, originem repetit. In descripto Systematis Stephanii hic titulus legitur: In
certi authoris ex antiquissimo codice MS. Bibliothecae Haffniensis, cui Titulus \'eriloquium \ etus insig
nito E. 42." *)
Ex perditis illis Annalibus Lundensibus Majoribus etiam hoc Chronicon effluxit, unde similitu
dines ejus cum Annalibus Ryensibus et Lundensibus atque Chronico Sialandiæ (proprie ab anno 1308)
optime declarantur, qua de re Usinger (pag. 82-84) et Schäfer (pag. 37-42) **J uberius disseruerunt.
Quæ tamen ab illis de hac communitate dicuntur, maxime in rebus Danicis valent, ut comparatio excerp
torum nostrorum ex singulis fontibus demonstrat.
n Ex eodem codice Stephanius plura descripsit. Cfr. Indicem donationis De la Gardiame (supra pag. 107, not._§ memo
ratam) n 5 9. **) Hic ostendere conatur, Annales Danicos 1101—1313 (Script, rer. Danic. I\. 22) nihil nisi exscrip
tum hujus chronici 936—1317, cui aliqua ex Annalibus Ryensibus postea sint addita.
A. a. MCCVIII. Bellum fuit in Lena, ubi Dani corruerunt.
A. d. MCCLXXXVI. Rex Ericus filius Christofori captivavit Waldemarum ducem a) volentem ire in
Sveciam contra eum procuraturum exercitum.
A. d. MCCXC. Magnus rex Sveciæ obiit.
A. d. MCCXCVI. Rex Ericus duxit filiam regis Sveciæ Ingeburgh apud Helsinghæburgh.
a) Sc. Jutiæ. Res tamen, testantibus ceteris, anno 1285 accidit. Cfr. Snhm (Hist, af Danmark) X. 900.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.