Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

/ 
118 XVI. 6. EX CHRONICO SI ALANDIÆ IN AN. 1363. 
Canutus filius Nicolai Bugge pro morte patris regem ad tempus habuit suspectum, sed rex cum filio 
et pluribus militibus sollenniter se purgavit, se nunquam consilio, auxilio, conspiratione, consensu vel volun 
tate aliqualiter interfuisse; imo interfectores ejus odio in perpetuum habiturum; ipsum vero Canutum quasi 
filium amaturum. Filius quoque suus Christophorus confraternitatem firmam et stabilem se j) sub attestatione 
juramenti promittebat. Et quoscunque de Juttis, amicis vel cognatis ejus, in gratiam regis inducere vellet 
per modum mediatoris, plenam per annum habeat facultatem, et ad arbitrium ejus forma concordiae fieri 
debet, Stigothus Andersön dolens pro morte filii sui domini Vffonis, qui interfectus fuit cum Buggone, 
aliisque injuriis provocatus, regem deseruit. Et rex omnia bona sua in Sialandia confiscavit et bona quæ in 
Jutia habuit, per Petrum Nicolai fecit conscendi [confiscanda!]. 
Megapolensis cum comitibus Holsatise iterum collecto magno exercitu navali, naves etiam regis de- 
prædavit, Ymbriam vicit et castellanos cepit pluraque oppida et insulas devastavit, incendit, multos de potio- 
ribus captivavit. Petrus Dane, qui captivus cum suis Wisæmerz) vinctus quia) pluribus cathenis et ferris 
plumbo repletis, per invocationem sanguinis, cujus memoria civitas Sverinensis solennis habetur, mirabiliter 
a vinculis liberatur. 
Guerra inter dominum regem et Juttos aquilonares nondum expiravit, quod Jutti libertatibus pater 
nis sibi per regem modernum in Dannehof nuper permissis cupientes uti, ac ipsi regi de bonis suis tributa, 
vectigalia et per militiam ulterius servire plus quam patres eorum fecerunt aliquando se obtulerunt. Sed 
æmuli regis pacis qui (!) inimici semper, qui regem a bono semper perverterunt, resistere. Jutti etiam vi 
dentes, quod tyrannide rex super populum Sialandensem regnaret, quod multi ex ipsis in luto et latere 
castra aedificarunt, nec palea eis dabatur, vulgusque de cujuscunque familia, sed magis ecclesiae ad maximam 
inopiam propter labores gravissimos quasi ad nihilum est redactum: ergo dixerunt: nolumus hæc onera super 
nos, sed melius est nobis gloriose mori quam videndo mala gentis nostrae ignominiose vivere. Ideo rex 
circa nativitatem beatæ virginis b) misit de suis ad Jutiam, qui sociatis sibi aliis, qui erant prius in castris 
regis, obsederunt Randerss, ponentes machinas arietes in circuitu. Sed obsessi exeuntes castrum, quod 
erexerant, incenderunt et plures vulnerarunt, aliquos etiam occiderunt. Unde reliqui ab obsidione recedentes 
bellaverunt Collem catti c). Festo Michaelis transivit rex in multitudine navium necessariis onustarum, 
Denique Collem catti et aliud castellum Escenbdorp d) destruit et incendit. Vicit insuper Clausholm e). Sed 
post reditum ejus in Sialandiam Jutti castrenses ejecerunt et possederunt, sicut prius. Et rex in navibus 
morabatur, ortaque tempestate plures naves periclitabantur, ubi liburnus regis cum militibus ac nobilibus 
et preciösa supellectili et scrinio suo cum sigillo regio fractus, evomuit omnia, quæ continebat. Pauci ta 
bulis innixi, vivi ad lucem venerunt. Et cum periculum maris evasissent, a castrensibus Collis ursorum f), 
qui prædam de fractis navibus diligenter observabant, colligendo sunt captivati. Tunc mare Waldamarum 
spolians ditavit et ursum. 
Rex autem Sialandiam reversus, ecclesiarum decimas, quas in eundo gratanter dimisit ecclesiis, in 
redeundo acrius reparavit g). Frater Johannes de Rupe[s]cissa b) ordinis minorum libellum edidit, qui intitulatur: 
Vade mecum in tribulationibus. In quo quasi prophetando tractat de tribulationibus in proximis annis 
praeventuris et de innovatione status Christianitatis, qui [o: quæ] erit infra decem annos. 
Anno domini CIOCCCLX/ Rex Waldamarus Christophorum filium dominum super Lalandiam constituit. Ci- 
vitacenses et claustrales coggones i) suos liburnos coguntur emittere, in expensis propriis necessaria providere tene 
bantur aliisque oneribus et gravaminibus diversis aggravantur. Circiter idem tempus Waldamarus rex congregato 
magno exercitu et assumpto filio Christophoro duce Schaniam manu armata introivit et castrum Helsing- 
burg viriliter obsedit;-tandem veniente Magno Sveciæ rege, videns j) quod resistere non valeret, sibi supradic- 
tum castrum multis conditionibus interjectis libere resignavit k), quo obtento munitiones in eadem terra 
nobilium violenter acquisivit. Et ipsi nobiles veniam ab eodem rege Waldamaro postulantes homagium 
voluntarie receperunt. Castrum autem Lindholm 1) partim minis et partim magna pecuniarum summa quasi 
in continenti acquisivit et adeptus fuit anno CIO CCCLXIm). 
Anno domini CIO CCCLXI guerra inter Magnum Sveciæ et Waldamarum Daciæ reges ut prius exorta 
super multis articulis et promissionibus prius habitis et in posterum habendis. Rex Waldamarus dormire 
inutiliter nolens, sed magis in insontes sevire volens, maxima classe navium cum exercitu congregata par 
tes domini regis Sveciæ petiit et insulam 01and invasit castrumque ibidem Borcholm obsedit, quo debel- 
y) Lappenberg conjicit: sui. Nonne: ”pro se” legendum. z) I. e. Wismar. a) ”Lege: vinctus est”. Lap 
penberg. Nonne: vinctusque erat. b) Die 8 Septembris. c) Danice: Kattebierg; pagus in paroecia Manager hodie 
nomen retinet (Suhm). d) Lege: Essendorp; hodie Gammel Estrup in paroecia Faussing. e) In paroecia Voldum. 
f) Danice: Bjömsholm; hodie Högholm in paroecia Thirstrup. g) Forte'pro: recuperavit. h) Sæpe Bochetaillade Gallico' 
nomine vocatur.^ ^ i) I. e. navigia. j) Sc. idem Magnus. k) Hæc Scaniæ occupatio adhuc tenebris est involuta. Cfr. 
Styffe, Bidrag till Skand. Hist. T. xxvi—xxx, et Munch, Norges Hist. Anden HovedafdeL, I. 691—700. 1) Castrum hodie 
deletum in territorio Bara prope lacum Börringe. m) Annus fortasse postea ex sequenti linea hic irrepsit; minus enim veri 
simile videtur, arcem tamdiu defendi potuisse, quod etiam verbis "quasi in continenti acqvisivit” firmari videtur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.