XVI. G. EX CHRONICO SIAL A NDIÆ IN AN. 1 36 3.
117
eos adgressi sunt. Cum autem ipsi quatuor elementa sibi contrariari viderent, propter plagas et lætifera
vulnera, quæ a civitacensibus inferebantur, se dedentes in civitatem capti deducuntur. Alio tempore [in]
terra Fliggo s), dum quidam essent de nostris in terra et per naviculas vellent majores naves ascendere, orta
subito. est tanta tempestas, quod non terram, quam reliqverant, repetere nec naves qvas vellent intrare
possent, pulsu ventorum ad terram aemulatorum pulsi et ibi capti, singuli in singulis ergastulis custoditi.
Deinde Flensburgh et Bornoburgh h). Et ubique collegit expensas, pecuniam, naves et alia, quæ desidera
verunt oculi ejus; quod timor et tremor et hebitudo (!) mentis venit super omnes, per qvos transitum
fecit. Nam castigavit omnes satis enormiter ferro, flamma, captione et morte, quousqve ejus parerent volun
tati. Circa festum assumptionis beatæ virginis Mariae i) rex reversus [est] Sialandiam, et siluit terra paucis
diebus. Magnipolensis aggregato magno exercitu Scaniam intravit, cogitans Sialandiam visitare. Sed rex
paratus eum [o : erat], si ausus esset procedere, condigne occurrere. Quod ille perpendens desistit a propo
sito et unum de illis, qui secum venerant, dirigit ad regem, Barnum scilicet ducem Stetinensem, qui inter
ipsos treugavit et institutum est parlameutum Sundis celebrandum, in quo plures domini duces et comites
homagium a rege Waldamaro receperunt k), Inter alia definitum ibi erat, ut Jutti Njborrig regi occurrant.
Sed rex Sialandiam rediens per se noluit illuc venire. Sed filium suum aliquantis!) de consilio misit, qui
nihil finaliter tractantes causas omnes regi observabant^). Et aliquot de Juttis sub conductu regis et regis
filii aliorumque nobilium in Slaulosiam cum dominis episcopis, Nicolao Otthoniensi et Petro Ripensi deduxe
runt, ut ibi regis adventum praestolarentur. Sed rex venire distulit usque ad vigiliam vigiliæ nativitatis
Christi, qui veniens conditiones aliquas eis proposuit, quæ minime eis placuerunt, et jam pejori titulo sunt
separati, quam venerunt, treugis ad octo dies duraturis. Rex Roeschyldiam revertitur, volens Haffnis dies
festos cum rege et regina Sveciæ celebrare. Sed ipsi non venerunt. Ideo Roeschyldiæ diebus festis remansit.
Domini prædicti episcopi Tornborgh natale domini celebrabant. Dominus Bugghe in redeundo cum Oftone
Stigson et Petro Anderson in Myætelfarô n) interfectus est. Quidam tunc temporis sinistre interpretantes,
regem pro morte ejus notaverunt.
Anno domini CIOCCCLIX Magnus rex Sveciæ et uxor sua regina Blanche cum filio suo Ha-
quino rege Norwegiæ venerunt ad regem Waldamarum Hafnis°). Ubi idem Haquinus filiam Walda-
mari juniorem Margaretham tunc septimum attingentem annum sollennifter] desponsavit et xeniis donis
que pretiosis rite subararavit p). Et quod Magnus filium Ericum in regem Sveciæ et super Schan-
niam sublimasset, milites et militares nullum honorem Magno deinceps deferentes filio qui bene orna
tus et quod [o: quasi] omnibus gratiosus videbatur adhærere satagebant. Magnus itaque videns se a
filio despectum et irrisum, regem Waldamarum in auxilium vocavit, promittens se ui bem Helsinge q) îesigna-
turum. Waldamarus itaque Schaniam et Lyster O cum magno exercitu intravit: Sylvessburg et pluria alia
castella castellanis devictis et ejectis aliisque institutis, magnam terræ partem Magno regi servire coegit.
Sed dum necessaria in victualibus rarescebant, rex cum de reditu cogitaret, ne vanus îediret, Petrum dictum
Daas) cum alio, quamvis per regem Magnum conducti fuerant, captivos in Sialandiam duci facit et dili
genter custodiri. Quod Magnus videns et timens, ne plures, qui sub ejus conductu militabant, simili sen
tentia plecterentur, destitit a proposito et nec terram nec castrum resignavit. Et Waldamarus cum suis est
reversus. Ericus itaque audiens Waldamarum reditum fuisse, multitudinem permaximam de nobilibus et
plures de plebeis congregavit, qui protunc Enubbe her t) dicebatur. Et quod Dani de victualibus reliquerant,
ipsi ad plura miliaria radicitus consumpserunt u). Concordatus itaque Ericus cum patre omnia acta Wal-
damari irritavit et pervertit. Erectus itaque in superbiam contra dominum et ecclesiam se erexit, ita ut
fugientes ad ecclesiam perimi juberet. Et qui[a] non facile ab ecclesia avelli poterant, christianam ecclesiam
cum sacra eucharistia et reliquis mysteriis ac populo ad ipsam confluente incendio consumpsit. Nec Domino
irreverentia sua impunita fuit. Nam longe non post ipse, uxor sua cum prole justo dei judicio celeri et
miserabili morte perierunt v). Flet pro morte sua non multum dux Benedictus *).
g) Flekke est parva insula prope insulani Ærü. h) Navigavit vel tale aliquid desideratur, Lappenberg. Barnoborg
o) ïn Januario ve^rTmario' Munehpitafi qS Waldemarus deinde expeditionem in f ^ qUœ
mense Aprili terminata sitnecesse est, cum Ericus suo exercitu stipatus Scamam intraret (vide infra not. u> P) Oh. verba
in bulla Coelestini IIP papæ (Diplom. Suecan. L n.825): ”adolescens et . juvencula invicem consensura suum . . a
rum donatione roboraverunt.” q) Lege: Helsingborg. r) Terntonum hodie Blekmgiæ adnumeratum^
tasse ille Petrus Duvæ, cui Magnus rex an. 1358, die 23 Oct. Wardbergis curiam Aranæs et Erane in Vestgotia (literal^ »
Geh. Ark.) et anno 1360 d. 25 Septembris pariter Wänehered et curiam Nygård impignorat (Diplomat. Norvegi . • • P ^ ^
« Sine „„bi. IttM*- <**. T“ - *£ Be E «b,D,.
21 Junii: vide supra pag. 14, not. o. De uxore et filio cfr. pag. 18,
dum agerentur, annotasse. Nam Benedictus sequenti anno occisus est
1256: ”Et rustici saevierunt in milites cum clavis,
nica I. n. 2424 et 2425). v) Obiit Ericus die
X) Hoc, præter multa alia, aperte monstrat scriptorem res,
(vide supra pag. 14, not. m).
Tom. Ill .
I. 30.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.