VI
PRÆFATIO.
annos 1342 et 1352 factum est. Præterea secunda illa manus in Chronico hæc tria ad
didit: ad an. 1307 verba et rex B. captus; ad an. 1304 totam annotationem, 131 oc
dictum Obiit.. Andreas... Upsalensis. — Tertia manus (paulo ætate posterior quam secun a)
ad an. 1317 addidit: et capti sunt duces Ericus et Valdemarus. Ab eadem, (vel a ia manu
ejusdem ætatis), annotatio ad an. 1188 scripta est. — Quarta manus, quam pro certo
eandem esse statuimus, quam secundam in Catalogo regum, (si ita est, scripsit pos
annum 1335) annotationem ad an. 1320 adiecit*)- — Quinta manus, quæ simillima est
tertiæ in Catalogo regum itaque scripsit post an. 1396, quæ sententia cum literis non
pugnat, ad an. 1336 annotationem fecit, quam Celsius ideoque etiam antecessores nostri
praeterierunt. Cuius priorem partem dimidiam, Coronatus juit in turre J
periit, infra in sect. I. pag. 16 ex alio fonte retulimus; hic pergitur. periit, et nepo
domini Magni regis dicti Ladhalaas. huius tempore floruit sancta Bhg^tta sponsa nst
multas revelaciones a Christo habuit pro illo rege. — Sexta manus, quæ vix medio saec
XV. ætate antecedit, potius paulo recentior est, reliquas omnes in Chronico fecit adjec
tiones, quæ non supra separatim memoratae sunt. Non eunt quidem perspicuae eae m tomo
hujus operis primo, at comparent in editione Celsii, quem item fideliter imitatus est
Suhm in Script, rer. Danic. IV. pag. 583 sqq. Deest locus hic eas describendi; invenies
autem filas ad annos 1248, 1250, 1251, 1260, 1266, 1275, 1276, 1290, 1296, 1297, 1302.
De compositione veteris Chronici Archiepiscoporum. Duabus saltem
partibus constare hunc librum manu scriptum iam docuimus, quarum 1) maior pars et
antiquior desinit ab anno 1290, 2) adiecta brevior pars annos 1291—1305 amplectitur.
Priorem partem eo ipso anno 1290, quo abrumpitur, scriptam esse, verisimile quidem
fit ex eo, quod auctor alioquin Johannem archiepiscopum, a quo sedem an. 1290 muta
tam narraverit, anno insequenti mortuum esse quam brevissime utique significare non
facile neglecturus fuerit. Eam vero quæstionem, adiectionibusne temporis progressu fac
tis exstiterit pars illa antiquior, in medio relinquimus eo ). Ipsius autem auctoris auto-
graphon hoc exemplar non esse pluribus rationibus ducimur ut statuamus. Primum
enim librarius, id quod ex Chronico 1160—1320 apparet, anno 1314 etiamtum vixit, quod
cum ita sit, nullam idoneam causam reperimus, cur in anno 1290 Chronicon archiep.
abrumpi passus sit; deinde vero, si ipse scripsisset, curæ ei futurum fuisse opinor, ut
sumptis nonnullis rebus ex Chronico an. 1160—1320 (cujus maximam partem ipse in codice
inseruit) et ante et post annum 1290 accessionem faceret; tum error iste cum gregibus,
ubi in Grenby esse debebat, magis librarium prodit ignarum et oscitantem quam alienata
mente scriptorem oso ). Is igitur, qui indicem paparum in annum 1303, Chronicon archiep.
in an. 1290, Catalogum regum item in an. 1307 perscripserit neque hæc quatuor opuscula
ad eum ipsum annum 1314, cum ista omnia conficeret, produxerit, librarius sane nobis
fuisse videtur, qui jussu alius viri (Capitularis, nisi fallor, præstantioris alicujus Upsalien-
sis) in unum librum ea conferret, quae ipse hinc illinc excerpsisset vel potius transcrip
sisset. Verum autem auctorem antiquioris partis Chronici e vestusto aliquo Necrologio
Capituli Upsaliensis magna ex parte sua petiisse credibile est; quo modo intelligimus, cur
dies mortis, non anni notentur, quippe cum proprie illi soli ad anniversaria illa, quæ in
ecclesia essent celebranda, pertinerent, quam ob ipsam causam anni mortis in vetustissi
mis necrologiis non sæpe referuntur. Sic facillimum est explicare, cur utrumque Chroni
con Archiep. et Chronicon an. 1160—1320 de una eademque re tantopere inter se et con
cordent et discrepent; nam diversis temporibus dissimili modo sua quisque scriptor ex
communi fonte uberiore hauserunt. — Non multis annis post 1314, cum hæc transcriptio
*) Ut jam diximus, hæc quarta manus Chronici secundaque Catalogi regum valde similis est seeundæ ma
nus in Chronico archiep. obviæ. Hanc sine dubio rem antecessores nostri annotatione quadam subobscura (Tom.
I. 1. pag. 88 not. g) respiciunt, quamquam, si ita est, aliud efficitur, posteriorem partem Chronici archiep. non
ante annum 1335 scriptam esse. **) Haud scio an parte quadam antiquiore, quæ a morte Jacobi archiep.
an. 1281 desinat, et additamento de Magno Bosson an. 1290 facto constet hocce Chronicon. Cum enim nullius
praecedentium Archiepiscoporum annus feralis relatus sit, omnium vero dies fatales, huius contra Magni ut annus
indicatur, ita deest dies. Ceterum Johannes Odolphi, qui successit Jacobo, praetermissus est; tum vero duæ illæ
annotationes, quæ sunt de Magno Bosson et Johanne Upsalensi, non tam, quam praecedentia, annalium exiguita
tem imitantur. ***) De alio quodam lapsu ejusdem scribae antiquioris nondum mentionem fecimus. Nam
ad an. 1292 post verba illa in archiepiscopum hæc addidit: Eodem anno milites facti sunt Stochholmis dominus
Birgerus filius regis regis Magni et dominus dominus dux de Brunswik; addita autem verba aut ipse aut alius ali
quis induxit, sine dubio ob eam causam, quod ad alienum annum 'ea relata esse reperit; narrantur enim eadem
anno 1289 usu venisse (v. supra Tom. I. 1. pag. 26 et 41).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.