XVI. 6. EX CHKONICO SIALANDIÆ IN AN. 1363.
115
Rex in Sialandiam rediens occurrit regi Sveciæ Helsingburgh circa festum Johannis, ubi treugatum
est inter regna. — — — —
Obiit venerabilis pater dominus Petrus Johannis archiepiscopus Lundensis et electus est dominus
Jacobus Nicolai, et cum moram Aveinonisv) pro confirmatione faceret, bona episcopalia per ducem Benedictum
imo maledictum et præfectum Schaniæ (sed rex Sveciæ pro instinctu huiusmodi notabatur) omnimode sunt
confiscata. — —
1356. Magnus rex Sveciæ exaltavit quendam Benedictum *) et fecit eum ducem
addiditque dominio suo terras et insulas multas. Sed orta est discordia inter ipsum et Ericum, filium regis
Magni socerum y) scilicet regis Waldamari. Ideo ipse Ericus regem Waldamarum petivit venitque ad eum
Hafnisz) et honorifice susceptus moratusque apud eum per dies aliquot xeniisque regiis ditatus ad propria
est reversus prævaluitque contra Benedictum ipsumque de terra fugavit. Bo Falck, qui sequebatur cum
navigio, ut patrem ejus a) in negotiis regis Waldamari peteret, captus est ab eodem. Misit ergo rex ali
quos de terra sua, ut stipendiarios conducerent, sed tardavit eos vis algoris.
Anno domini CIOCCCLVII. Exercitus Alemannicus b) Schaniam se infuderat sub eventu dubio. Juti
etiam conglobati murmurare dicebantur contra regem. ( Waldemarus Jutis in Nyborg initio mensis Februarii
occurrit, deinde parlamentum in Kullundborg die 25 Martii celebi'at et die lb Aprilis Hoskildis cum episcopo
ibidem tractat). Et post in Jutiam est decessum ibique morando majores et minores variis impositionibus
aggravat «). Cum duce Slesvicensi et comitibus Holsatiæ et Juttis discordiam init. Unde factum est
post ejus decessum in Sialandiam, [quodjd) quasi omnes in uno [o: unum] conglobati ipsum publice diffi-
dare studuerunt. Et castrum Töndern, propter quod lis magis orta dicitur, obsidentes vicerunt. Castrum
in Randers, quod noviter XI. ecclesiis destructis aedificavit [et] domino Petro Lauridtzön servandum com
misit, ipso expulso devicerunt. Deinde Fioniam se infunderunt (!). Armatos regios de Otthonia expellunt,
civitatem tributariam suis [o: sibi] faciunt. Et sic in manu forti castrum Brobierge) circumvallaiunt.
Rex hisce auditis iratus, deinde dominum Petrum Lauridtzsön cum germano suo Johanne et dominum
Jacobum Oleffsön cum germano suo Olaof) vinculavit pluresque alios militares captivavit, quos suspectos
habuit. Sed interpositis fidejussoribus et pecuniaria mediante pactione in gratiam revocavit, quatuor primis
custoditis et ipsorum bonis confiscatis et procuratione eorum commissa et subjecta aliis.
Festo Martini transfretavit rex in Fioniam ad liberandum obsessos g) et primo in conspectu hostium
plures fecit milites et post vadit contra eos pugna eqvestri et terrestri totumque exercitum eorum dissipat.
Ubi multi sunt interfecti, multi de potioribus Holsatiæ capti, similiter de terrigenis in armis non propriis.
Duo etiam comites vulnerati et capti dicuntur. In paludibus et dumetis plurimi pei iclitati b). Sicque hosti
bus captis, fugatis et contritis rex ad spolia revertitur, quibus divisis ad partes aliquas, quæ sub dominio
comitum erant, divertit easque prædatur et tributo et igne castigat. Et statim victor capta præda ad Sia
landiam reditum cum suis magno numero fecit. Deinde vertit manum ad advocatos et procuratores suos et
quod scivit eos a plebe multa per fas et nefas et multas cavillationes extorsisse, ipsos talliat unumquemque
singulariter et aliquos deponit novosque jejunos inducit, ut illi ex parte evacuati [sint] et isti famelici gia-
vius a plebecula, prout sibi placet, extorqueant et emulgeant. Item ab aedificiis molendinorum et aliorum
rex non cessat. Sed pro [o: per] ea claustra, civitates et plebem nimis gravat. Festum natahtiæ domini
in Calundburgh celebrat cum suis et plures armatos in Jutiam et Fioniam transmittit.
Anno domini CIOCCCLVIII. Factum est verbum in aula regis Waldamari, ut se defenderet. Nam
tertia feria post diem epiphaniae i) a rege Sveciæ juniore, domino Magnipolensi et alus pluribus terrarum
dominis ex novo est diffidatus. Unde edictum fecit, ut omnes sui armis expediti Roeschyldiæ occurrerent
dominica ante diem conversionis Pauli k). Praecogitabat, ne malum veniret ab Aqvilone, sicut semper svevit.
Interim fossata in urbibus et castris fieri rex praecepit sumptuosa satis et plebi onerosa.
V) I e Avinione x) Est ille notabilis Benedictus Algoti filins, qui tamen ante annum 1356 ducis dignitatem
acceperat. Adhuc non satis constat, utrum anno 1353, an anno 1355 hoc contigerit. Munch hoc verisimilius putat (l.c. pag. 590,
not q, y) Errat scriptor, nam Valdemarus erat avunculus Beatricis, quam Ericus hoc anno uxoiem duxeiat. Ltr.
litteras Maeni regis "d. 25 Octobris 1356 Holmiæ datas, in quibus nuptias primogeniti (Erici) jam dudum celebratas esse dicit
(Lagerbring, Svea Rikes Historia, III. 424). z) In mense Septembri hoc contigisse, Munch opinatur. Jam die 17 Oc
tobris Ericus proclamatione contra Benedictum ducem Calraarnise evulgata rebellionem inceperat. a) Sc. Erici. b ) Alber '
tus dominus Megalopolensis et Adolfus comes Holsatiæ Ericum copiis suis comitabantur. c) Hic m impositionibus
aggravat editio Langebekii finitur, sed manuscriptum Stephanii, ut in præfatione diximus, uno tenore continuatum, etiam sequentia,
quæ Lappenberg primum divulgavit, comprehendit. Quæ cum semel tantum impressa sunt, hic integra reddimus, etiamsi hic
et illic solum de rebus Daniels agitur. d) Verba uncis inclusa hic et in sequenti sunt a nobis addita. e) Hvitfeldt,
oui nostro chronico usus est, hic Gamborg legit, quod etiam Suhm approbavit. Sed Reinhardt (Historisk Tidskrift fjærde række,
Bind 3, Kiöbenhavn 1872, pag. 205-221) observans apud Detmarum quoque Braberch legi (sed in falso anno 1362), hm forta-
litium apud villam Bro in confions territoriorum Vend et Skovby in Fionia a Valdemaro exstructum respici putat. f) Verba :
”Johanne . . . Olavo” in exscripto Hamburgensi prætermissa sunt. g) Sc. in supradicto castro Broberg. h) Ur.
Presbyter. Bremen, c. 26.” Lappenberg. i) Die 9 Januarii. k) Die 21 Januarii.