XVI. 6. EX CHEONICO SIALANDIÆ IN AN. 1363.
113
Sveciæ, ubi Erieus dux Sveciæ desponsavit filiam domini Nicolai in Slavia sororiam regis r). Et pace facta
reconciliati sunt omnes. Et dux Ericus factus est miles feodalis regis de Hallandia. Dexterior pars civi
tatis Roschyldensis cum quinque ecclesiis et claustro fratrum minorum incendio perit.
1312. Civitacenses de Rostoch et aliis civitatibus Slaviæ incenderunt Helsingör, Amaches), Scanör
cum castro et quasdam iusulas in mari. Eex fecit multos rusticos suspendi apud Haffn. Waldamarus dux
Slesvicensis moritur. Ericus dux Sveciæ secundo duxit filiam regis Norwagiæ, repudiata priori sponsa sua,
sororia regis Daniæ. —
ANNALES DANICI 1131-1325.
1317. — — — Eschyldus Krake invasit omnem
Schanniam usque ad fluvium Eugen t). Ericus et Waldama
rus duces Sveciæ cum multis aliis capti sunt a rege Byr-
gero in Svecia.
1318. Nicolaus Ollufsson dapifer regis obtinuit tur
rem Langeholm u) et castrum Ealchenbierrig. Eschyldum
vero Krake et alios in utroque præsidio constitutos cum re
bus suis liberos exire permisit. Duces Sveciæ Ericus et
Waldamarus in carcere apud Nycoping Sveciæ mortui sunt.
Rex misit Danos et Teutonicos regi Birgero in auxilium,
cum quibus pugnans adversus Vestrogothos magnam ex eis
multitudinem prostravit, tandem ob inertiam suam fugit v)
in Gotlandiam, et demum circa finem anni de Gotlandia fugit
cum uxore sua in Sielandiam. Sveci vero post fugam Byr-
geri ad Gotlandiam obsidentes castrum Nycoping et castrum
Stakeburg funditus destruxerunt utrumque. Magnum filium
Byrgeri regis de castro Stakeburgb captivum duxerunt.
Postmodum vero Sveci circa festum omnium sanctorum una
cum duce Christophoro et Esgero archiepiscopo Lundensi
Scaniam invaserunt et pugnaverunt contra Danos et victo
riam obtinuerunt *). Eex indixit et cepit de omni aratro
dimidiam marchand argenti.
1319. Haquinus rex Norwegiæ, MarchioWaldemarus,
Ingeburgh regina obierunt. Ericus rex Daciæ indicta prius
per eum dimidia marea argenti vel quatuor denariorum pro
quolibet aratro obiit.
1316, ■— — — Eskilhn; A ruar invasit
Scaniam. Ericus et Waldemarus duces Sveciæ
capti sunt a Birgero rege fratre suo.
1318. Nicolaus Olafsön dapifer regis
obtinet terram ducis Christ, ophori in T.agholm et
castrum ejus Falchenbiergh. Eskillum vero et
ceteros liberos exire permisit. Duces Sveciæ in
carcere Nyköpingh mortui sunt fame. Ilex Daciæ
misit exercitum Birgero in auxilium, qui pugnans
contra Westrogothos multos prosternit. Tandem
propter inertiam suam fugit in Gothlandiam.
Sveci destruxerunt Stœkeburgh et capientes Mag
num filium Birgeri decapitarunt w). Postea cum
duce Christophoro et Esgero archiepiscopo Lun
densi Scaniam invasere, obsidentes castrum Hel-
singhceburgh et Falsterbothae; tandem factis
treugis recesserunt. Tunc siccitas magna ei steri
litas fuit et pecorum mortalitas. Rex recepit
de omni aratro dimidiam m arcam argenti.
1319. Haquinus rex Norvegice obiit.
Ingeburgh regina obiit. Rex Ericus obiit. Marcido
obiit. Magnus Erici ducis filius in Svecia, puer
trium annorum, factus est rex Sveciæ et Nor-
vegice. Dux Christophorus venit in Daciam.
1322. Johannes electus Roeschyldensis confirmatus a Papa et consecratus in curia. Canutus Porse
et Nicolaus Olaffsön collecto exercitu de partibus Slaviæ et Holsatiæ intraverunt hostiliter Scanniam et eam
devastaverunt.
1326. — — — — (Seditionem contra Kristoferum regem Daciæ ejusque fugam in Rostock atque
electionem Valdemari ducis Jutice in regem scriptor narravit). In festo assumptionis beatæ virginis Mariæ
sollenniter placitum in Nyburgh est celebratum; ubi Canutus Porse ducatum Hallandiæ, Samsö et Holbechy)
et Laurencius Jonæsson dominium super Langlandiam ab eodem rege acceperunt. Item Gerhardus comes
Holsatiæ regis ac tutor regni est effectus.
1327. Rex Christophorus fratri suo, Johanni comiti, reconciliatus in regnum redire cogitabat. Item
Canutus Porse duxit Ingiburgam, filiam Haquini regis Norwagiæ z).
1329. Divisum est regnum Daciæ. Nam Comes Gerardus factus est tetrarcha Jutiæ et Fioniæ, Lauren
tius Jonæsôn tetrarcha Langlandiæ et Errie. Canutus Porse tetrarcha Hallandiæ a) Sielandiæ et Scanniæ,
quam etiam postmodum accepta magna pecuniæ summa regi Sueciæ sub titulo pignoris assignavit.
r) Rixa, soror Erici Menwed, Nicolao domino de Werle nupta, oi filiam Sofiam pepererat fvide Meklemb. Uik. Buch It.
n. 2722 et 2750 et Diplomat. Svecanum II. pag. 625). s) I. e. insula Amager apud Havniam. t) Hodie: Könne-ån.
u) Lege: Lagaholm. Hanc arcem et Falkenberg Eskillus Krake tenuit, ut praefectus Hallandiæ ex parte Kristofori ducis, qui tunc
contra fratrem, Ericum regem, insurgens, cum fautoribus ducum Sueciæ foedus inierat. y) Sc. Birgerus. w) Decapitatio
Magni an. 1320 facta est. x) Cfr. infra Chronicon 1316-1389. y) Placitum generale re vera d. 15 Augusti in Nyborg
celebratum est; sed etiamsi de feudis Kanuti Porse jam tunc actum sit (Detmar idem narrat), ipsa donatio ducatus et tituli
aliquid dilata sit necesse est, eam Kanutus solum miles in autumno saepius appellatur. Munch, Norges Hist. 2 Hovedahlel., I.
pag. 86, not. 2 conjicit, ducatum in nativitate Christi anni 1326 plene traditum esse. z) Annus a Detmaro firmatur.
Messenius, Scondia Illustrata, XII. 174 nuptias sollennes in diem 21 Junii collocat. a) Hic aliqua inter Hallandiæ et
Sialandüe excidisse manifestum est. Forsan verba: Samsö et Estonie; Comes Johannes tetrarcha Lalandite.
Tom. Ill L 29 -

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.