112
XVI. 6. EX CHRONICO SIALAND1Æ IN AN. 1363.
mirum nou videtur. Sed multæ quoque similitudines apparent. Res Sialandiæ hic ut antea primum
locum occupant, cujus rei testimoniis textus abundat. In priore parte de molendinis, fossatis et vallis
a rege aedificatis ineunte anno 1356 aliqua memorantur. Sed in posteriore legitui in fine anni 1357.
r Item ab aedificiis molendinorum et aliorum rex non cessat. Sed pei ea claustra, civitates et plebem
nimis gravat.” Et sicut anno 1357 vaticinium Mileti de Toleto inseruit scriptor, ita aliam prophetiam in
anno 1359 breviter tangit. Cfr. rationem, qua vexationem rusticorum Sialandiæ m annis 1355 et
1359 exponit. Minoris, sed tamen alicujus momenti est, quod eaedem dictiones non solum in singulis voci
bus recurrunt, ut diffidare, se infundere , conglobare, in locum applicare , pecunia castigare, sed tota
hæc periodus in anno 1351 pejari titulo sunt separati quam venerunt ad verbum m anno 1358
iteratur.
Schäfer (p. 67) auctorem continuationis clericum Lundensem fuisse putat, quia duobus locis de
Benedicto duce ob ejus persecutionem ecclesiae Lundensis acerbe loquitur. Clericum quidem fuisse hoc et
multa alia testimonia affirmant; qui autem tot de rebus Sialandicis narret, Scanica vero pauciora exhi
beat, imo gravissima, ut Archiepiscopi captionem per regem Ericum an. 1358, interfectionem ejusdem
ducis Benedicti an. 1360 in ipsa Scania omittat, eum non fuisse Lundensem, sed Sialandum, verisimile
nobis apparet.
MCXXXV a) bellum fuit Fotævig Scaniæ inter Nicolaum regem et Ericum Emunæ, et facta est plaga
magna in exercitu Nicolai, et Magnus filius ejus, et quatuor Episcopi de Jutia et Petrus episcopus Syalandiæ,
et Henricus Sveciæb) peremti sunt, et Nicolaus rex fugit et interfectus est.
MCXLIII c). Olavus filius Haraldi interfectus est. Eodem anno claustrum Alvastrum in Svecia
fundatum est. De eo ita legitur in Libro de Exordio Cistertiensis ordinis . . . d ).
MCLII e) exulavit Kanutus in Sveciam et Kueiam.
MCLIV. desponsavit Yaldemarus Sophiam sororem Kanuti et reconciliati sunt regest)-
MCLXXXIII. Haraldus Skreng a Swecia vocatus, ut regnaret in Scania, fugaturg).
MCCVIII. Dani corruerunt in Lenæ Sveciæ. Ebbo Sonæsunh).
MCCX. Expeditio facta est in Samland et Prusciam. Rex Sverkerus corruit. Pons ultra Albiam
factus. Ericus rex Sveciæ duxit sororem Valdemar fi). ,
MCCLXXV. Bellum fuit in Swecia apud House, ubi rex Valdemarus captus est.
MCCLXXIX. Domicellus Abel et Marianna relicta domini Johannis Niklessun obierunt. Ericus
rex Danorum Wæstrægothiam rapina et incendio vastavitk).
MCCLXXXYI. obiit Johannes Episcopus Otthoniensis, cui successit Gisico. Obiit
Sophia regina Sweciæ.
MCCXCVI. Rex Ericus duxit Ingeburgh, filiam Magni regis Sweciæ.
MCCCVII. Ericus rex cum magno exercitu profectus est in Sweciaml).
Et Ericus dux Sveciæ Hallandiam vastavit m).
1308. Ericus dux Sveciæ Hallandiam vastavit. Ericus rex Daniæ Sveciam intravit et vastavit quas
dam partes incendio et rapina et obsedit Nycöpingn), ubi Tuno Lavridtzon 0 ) et quidam de exercitu reces
serunt a rege.
1309. Tertia expeditio in Sveciam, quando Ostrogothiam p) militibus obstantibus circumivit. Tamen
munitiones ejus non obtinuit
1310. Johannes Grand archiepiscopus factus est archiepiscopus Bremensis et Isarnus episcopus Saler -
nitanensis factus est archiepiscopus Lundensis q). Et Esgerus episcopus Arhusiensis translatus est ad sedem
Lundensem. Parlamentum fuitHelsingburgh inter regem [o: -esjDaciæ, Norwegiæ et Sveciæ, et duces fratres regis
a) Lege: 1131, cfe. supra pag. 103 not. a. b) Sc. episcopus. c) De anno cfr. quæ supra pag. 94 not. y
attulimus. d) Sequentia nos infra suo loco separatim reddemus. e) Lege: 1151, cfr. supra pag. 95, not. z.
f) Quæ hic et in sequenti literis cursivis, quæ vocantur, impressimus, duobus recentibus manibus sunt addita (vide præfationem).
g) Quæ typis distractis (spärrad stil; reddimus, antiquis manibus subjuncta erant (cfr. præfationem). hj Sc. occubuit vel
tale aliquid. i) Utraque enuntiatio literis cursivis impressa recenti sed non eadem manu addita est. k) Hoc falso
anno 1279 pro 1277 insertum est, vide supra Annales Lundenses. 1) ln verbis : profectus est in Sweciam codex
et editio ArnæMagnæi terminabatur. Sequentia, ut diximus in exordio, ex manuscripto Stephanii depromta sunt. m) Idem
legitur etiam in anno 1308, sed monendum est, coævum Chronicon Rhytmicum nullam vastationem Hallandüe per duces in hieme
1306, 1307 memorare et in expeditione hiemis 1307, 1308 expresse dicere, duces vastationem Hallandiæ prohibuisse. n) Ny-
copiæ obsessio ad tertiam expeditionem et annum 1309 pertinet, ut accurata expositio Chronici Rhytmici et Continuatoris Saxonis
monstrat. Ericus Menved literas Nycopiæ anno 1309 d. 15 Novembris signat (Meklemb. Urkund. Buch V. n. 3352). o) Lege :
Timmo Lauridsson. p) Ostrogotia pertranseunda erat, ut ad Nycopiam in Sudermannia perveniret. q) Et
tempora ct res nonnihil turbantur. Johannes Grand jam anno 1302 a sede Lundensi remotus, an. 1307 sedem Bremensern acce
perat. Et Isarnus, successor suus Lundensis, an. 1310 archiepiscopus Salernitanus nominatus est (vide Schäfer: Die Dänischen
Annalen pag. 65, not. 2).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.