XVI. 6. EX CHEONICO SIALANDIÆ IN AN. 1363.
Ill
Ex iis, quæ de conditione manuscriptorum breviter disseruimus, ratio quæ nobis in excerptis
statuenda est, ipsa sese exhibet. Priorem enim partem chronici in annum 1307 ex editione ArnæMagnæi,
collato Stephanii descripto, reddimus, ita tamen, ut additiones, quas ille separavit, nos singulis annis,
prout ipse codex manifeste eas habuerit, tribuamus et simul perspicuitatis causa eas singularibus typis
imprimendas curemus. Ubi editio ArnæMagnæi finem capit, descripto Stephanii usque ad finem utimur,
ceteris, cum omnia ex hoc sunt derivata, praetermissis. In annis 1316—1322 lateri ejus excerpta ex
Annalibus Danicis 1131 —1325 adjunximus, quia hi in annis 1311 —1325 ex eodem fonte, ex quo
continuatio Chronici Sialandiæ, aperte hausti sunt tttt.
Jam nonnulla de Chronici natura, quibus ex partibus sit coalitum, dicenda sunt. Quæ de codice
ArnæMagnæi supra diximus ostendunt, primam partem chronici in anno 1282 substitisse, cujus quasi
singula membra, quomodo cum fontibus, praesertim istis Annalibus Lundensibus Majoribus, cohaereant,
Usinger (56 seqn.) et Schäfer (13—15) patefacere studuerunt. Secunda pars additiones ad annos ante 1282
et continuationem 1282—1307 complectitur, de quibus iidem (inprimis Schäfer pag. 45 seqn.) disseruerunt.
Quod vero nunc ab anno 1308 sequitur et Continuatio Chronici proprie appellari solet, nullo arcto
vinculo cum priore parte conjunctum est et, ut Schäfer observavit, eodem jure Annalibus Lundensibus,
qui pariter in anno 1307 subsistunt, applicari posset. Quæ sententia fere ipsa continuatione firmari
videtur. Editio enim Arnæ Magnæi finitur: ”1307 Ericus rex cum magno exercitu profectus est in
Sweciam.” Sed in descripto Stephanii sic legitur: ”1307 Ericus rex in Sweeiam. Et Ericus
dux SwecicB Hallandiam vastavit. 1308 Ericus dux Swecics Hallandiam vastavit. Ericus rex Da-
niæ Sveciam intravit" etc. Si quis vero Chronicon continuare voluisset, num eandem rem in duobus
annis 1307 et 1308 iterasset. Objici tamen potest, vastationem Ilallandiæ fortasse postea in anno 130/
esse a quodam insertam, qui hanc rem annno 1308 assignatam invenerit et ita Chronicon emendare
voluerit. Utcunque est, Chronicon etiam ab anno 1308 in partes dividere licet; annos 1308 1312 et
1313 —1325 Usinger et Schäfer sejungunt eorumque affinitatem cum ceteris brevibus fontibus ostendunt.
Sed etiam in sequenti, ubi isti solum animadverterunt, coævum fortasse scriptorem ab anno 1326 anno
tationes fecisse certamque, etiamsi parvam, similitudinem inter eas et breve chronicon 1275 1347
(SS. rer. Danic. VI. 253) exsistere, nos plures partes discernere nobis videmur. Dum enim anni 1326
et 1328 varias et eadem plane ætate scriptas res comprehendunt, jam in anno 1329 brevem et corruptam
(v. infra textum) annotationem offendimus, et in universum anni 1329 1339 aut annotatis etiam de
gravissimis eventibus carent aut admodum brevia vel interdum minus accurata præbent, quaie etiam
has duas pavtes inter se distinguendas censemus. In iis vero, quæ ab anno 1340 sequuntur, difficilius
est aliquid pro certo affirmare. Eusior quidem inde fit narratio, sed mirum videtur, mortem Nicolai
Ebbeson hic in anno 1342 narrari, dum continuator Saxonis eventui coævus et Detmar hanc rem
anno 1340 assignant. In anno vero 1343 scriptor plurima in præsenti tempore tradere incipit et ita
usque ad finem continuat. Fieri quidem potest, ut anni 1343 —1363 variis et tamen coævis 5 scrip
toribus originem debeant, sed contrarium nobis verisimile videtur. Sialandia semper est qvasi centrum
narrationis ejusque res auctor melius noscit et sæpius exhibet. Et id quidem Usingero et SchäTero
minime assentiri possumus, terminum quendam illic esse ponendum, ubi editiones M estphalii et Stephanii
in medio anno 1357 abrumpantur, ut Continuatio 1357—1363 alius scriptoris esset opus. Manuscriptum tali
opinioni nullam ansam praebere, potius contrariae favere, jam supra docuimus. Interiora igitur restant testi
monia. Schäfer in illo offendit, quod prope finem editionum initio anni 1357 vaticinium extranei
cujusdam comparet, quod horrendam rem mense Majo ejusdem anni eventuram praedicit, cujus tamen exitus
in sequenti non tangitur. Sed non necessarium nobis videtur, scriptorem postea hujus rei meminisse
atque vaticinii vanitatem memorasse debere. Item aperte solum in transitu quasi aliquid insolitum me
moriae mandavit. Usinger hoc attendit, in priore parte exercitum Alemannicum pluries, in posteriore
autem ejus loco semper reges et principes proferri. Sed exercitus Alemannici nos semel tantum ineunte
anno 1357, ubi rei bene convenit, mentionem factam esse invenimus, ceteroquin principes tam ante
quam post ut rerum ductores exponuntur. Idem in transitu a vexatione Jutorum per regem M alde-
marum (qua re prior pars in anno 1357 finitur) ad discordiam inter regem ex una et Jutos, comites
Holsatiæ atque ducem Slesvicensem ex altera parte (qua re posterior pars incipit) saltura quendam rc-
perire vult. Nobis vero nexus hic naturalis videtur, cum scriptor a causa ad effectum transit. Quam
tamen rem ad legentium judicium conferimus et item sententiam Usingeri, posteriorem partem melius
et majore rerum contextu compositam esse. Copiosior sane fit oratio, quod eventibus ingravescentibus
ff+) Hi Annales ex descripto Stephanii in donat. De la Gardiana n. XXVI. 7. (quod nos igitur sequimur) in Scriptoribus
rer. Danic. IV. 281 impressi sunt. De eorum in tres partes divisione cfr. Usingeram p. 87 seqn. et Schaferum p. 62 et 63.
S) In quoque fere anno res aperte a coævo annotatas offendimus, sicut 1344: In profesto etc. fuit ventus vehemens. 1346:
nota hic de cruce in Thoreby. 1349: in nocte ventus vehemens et terne motus. 1350: mirabiles circuli circa solem etc. Ube
rior expositio ab anno 1352 omnino vetat, ne quisquam nisi coævus illam scripserit. Exempla multiplicare facile esset.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.