110
XVI. 6.
EX CHRONICO SI ALANDIÆ IN AN. 1363.
6. Ex Chronico Danorum et præcipue Sialandiæ in annum 1282
CUM CONTINUATIONIBUS IN ANNUM 1363.
Duo hujus chronici temporis extensione inter se differentia manuscnpta olirn exstabant ). Unum
erat "pervetustus codex membraneus bibliothecae Academiae Hafniensis” incendio anni 1728 absumptus,
ex quo Amas Magnæus illud Lipsiæ anno 1695 in 8™ edidit, quam editionem Langebekius in Scrip
toribus rer. Danic. II. 602 — 644 denuo reddidit. Ex praefatione Arnæ-Magnæi (quam Langebek suo
operi inseruit) videmus, codicem exhibuisse Chronicon in anno 1307 terminatum, in quo primus libra
rius (autographum enim id non fuisse, sed descriptum, innumerabilia vitia satis declarabant) omnes
numeros annorum usque in annum 1307 inscripserit, sed annotationibus eos non ultra annum 1282
expleverit. Deinde "variæ antiquæ manus" diversis annis nonnulla addiderunt et continuationem brevem
in annum 1307 subjecerunt. Postremo ”duae recentes manus” pauca nonnullis locis inseruerunt. De
tempore, quo hic librarius vel sequentes manus scripserint, editor omnino silet, sed conjicere licet, cum
Chronicon anno 1282 initio substiterit, et primus librarius in illo describendo seriem annorum in 1307
continuaverit, hunc librarium anno 1307 vixisse. Has ”antiquorum et recentium” manuum additiones
Amas Magnæus (et Langebek) desecuit separatimque in fine reddidit. --- Alterum manu librarii Ste
phanii scriptum servatur in donatione De la Gardiana Bibi. Upsal. n. XXAI. 1., cui Stephanius ipse
superscripsit: ”Chronologia rerum Daniearum ab anno Christi CIO XXVIII ad CIO CCCLXIII incerti au-
toris: ex codice MS. Regiæ Bibliothecæ Hafniensis, cui Titulus: Antiquitates rerum Daniearum a Ca-
liuto III. ad Margaretam signato A. 9.” *) **). Hic non modo Chronicon, quod in 1307 desinit, verum
etiam continuationem in annum 1363 ***) reperimus, sed omnia eadem manu et uno terrore, nulla cujus-
vis divisionis operis mentione facta, scripta sunt.D Quam continuationem ab anno 1308 (priore Chro
nico aperte ob id quod jam editum erat omisso) primum Westphalen in Monumentis ined. rer. Germ. I.
1390 ex codicibus Stephanianis, ut ibi dicitur, deinde Suhm in Script, rer. Danic. VI. 519—531
ediderunt. Hic exscripto utebatur, quod Langebekius manu propria confecerat et in quo annotaverat :
exemplar, si recte memini ante plures annos mihi Holmia aut LTpsalia transmissum
est. Dubio procul exscriptum ex . . . Systemate Stephaniano inter MS. Donationis
De la Gardianæ in Bibi. Aead. Upsal. etc. Utraque autem editio, Westphalii et Suhmii, quamquam
manuscriptum Stephanii se adhibuisse dicunt, non ad finem in anno 1363 perducuntur, sed iisdem verbis
in medio anno 1357 abrupte consistunt. Qua ex re commentatores conjecerunt, duas in manuscripto
Stephanii exsistere continuationes, unam 1308—1357, alteram 1357—1363; imo hac a Lappenbergio
edita, interiora vestigia hujus discrepantiae se percipere crediderunt. Illud vero primo conspectu codicis
refutatur, quia textus illic sine intermissione ad finem perducitur. Hoc satis dubium esse infra mon
strabimus. Restat tamen declarare, qua re acciderit, ut duorum editorum exscripta, praesertim accurati
Langebekii, eodem loco abrupta sint. Instituta vero vel minima comparatione duarum editionum et
manuscripti Stephanii statim elucet, Langebekium memoriam fefellisse, cum exscriptum suum ex illo Ste
phanii sumtum esse se recordari opinatus sit, nam ed i ti onem Westph al ii exscrip si.t et emendationes
ex sua rerum cognitione, non ex manuscripto Stephanii fecit H), Westphalium vero aut mancum descrip
tum codicis Stephaniani accepisse aut, si integrum receperit, posteriorem partem amisisse (in titulo ”con
tinuata appendix ... ad annum 1363 . . . scripta.” legitur) et deinde defectus immemorem vel men
tionem facere negligentem, solum priorem partem edidisse nobis verisimile videtur.
*) Tertium manuscriptum a Johanne Svaningio seniore confectum, quod non vidimus, exstat, autore Suhmio (Historie af
Danmark XIII. 339) in Bibliotheca Univers. Hafn., sed editionibus brevius et pejus esse dicitur. **) Manuscriptum Ham-
burgense, quod Lappenberg (Michelsen Archiv etc. II. 204) cum editionibus contulit et ex quo partem annos 1357-1363 com
prehendentem ab iis prætermissam evulgavit, ex hoc systemate Stephanii, ut supra pag. 102 diximus, exscriptum est. ***) Per
vagata fuit opinio, chronicon in MS»« Stephanii ad annum 1338 continuatum esse. Hic error, quem aspectus codicis statim refel-
it, ex eo ortus est, quod in Celsii Historia Biblioth. Upsal. pag. 95 mendo typographic 1368-pro 1363 irrepsit. +) Quæ om
nia suspicionem Langebekii, Stephanium continuationem 1308—1363 aliunde sumsisse, refutant. Neque Stephanius tale aliquid me
morare omisisset. ff) Exempla nonnulla dabimus. MS‘™ Stephanii signamus S., Hamburgense (apud Lappenberg) H.,
editionem Westphalii W., LangebekiiL. — In anno 1308 S. habet Tuno Lauridtzön, H= S., W. tunc L., L. Timme L. 1309.
S. Tertia expeditio inSueciam, H. = S., W. Tertiam expeditionem in Sueciam fecit, L. = W. 1310. S. Dexterior pars, H.
etW. r=S., L. ditior pars 1311. S. Sterilitas agrorum fuit per totam terram, H. = S., W. Sterilitas •/. p. 1.1. agrorum L.
— \Y. — Eodem modo falsos annos 1311 et 1312 apud Westphalium pro rectis 1310 et 1311, qui in S. et H. leguntur, Lange
bekius servavit. Plura proferre non opus est; si quis optat, variantes lectiones apud Lappenbergium consulat, ubi satis superque
inveniet.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.