109
XVI. 5. EX ANNALIBUS LUNDENSIBUS IN?AN. 1307.
[1266] z). Cardinalis Guido venit in Daciam. Obiit Byrgerus dux Swevoruma).
MCCLXIXb). Hoc anno circa assumpcioneni sancte Marie c) venit domina Sophia regina Swecie ad
patrem suum beatum Ericum regem.
MCCLXXV. Bellum fuit Hobro d) in profesto Yiti et Modestie) et fugati sunt Sweui a Danis. Et
post breve rex Waldemarus et regina uxor 'sua capti sunt. Obiit Erlandus electus Lundensis et Tbrugotus
Thorstani eligitur. Eodem anno obiit Hericus dux Swecie.
MCCLXXVI. Rex Hericus obtinuit castrum Almetborp 0. Et convocato generali concilio Nyburgh,
filius ejus Ericus accepit nomen regis, et principes, excepto Stigoto Marescalco suo, sub juramento sollempni
fecerunt ei fidelitatem. Eodem anno natus est Cristoforus secundus filius ejus in die Michaelis. Eodem anno
Magnus Sweorum rex duxit filiam comitis G. g) Holstzacie in uxorem, et celebratis nuptiish) Sweui Hallan-
diam et Scaniam furtive cum exercitu intraverunt. Devastatisque quibusdam villulis in extremis finibus,
iidem audientes adversum se indigenos congregari, solo metu vulnerati et in fugam conversi cum dedecore
recesserunt i)- Eodem anno Thrugotus archiepiscopus est a summo pontifice consecratus.
MCCLXXVII. Hericus rex Dacie Sweciam a die epyphanie usque ad pascha k; diversis insultibus im
pugnavit, depredacione et incendio devastando, tandem personaliter ingressus civitatem Scare cepit, ibidem
tamdiu moratus, donec eum donata pace et inito federe placaveruntl). Eodem anno redit dominus archi
episcopus Thrugotus et missam suam in festo apostolorum Petri et Pauli celebravit.
MCCLXXV1II. Consecrati sunt in ecclesia Lundensi archiepiscopus Swecie m ) et Stigotus Roskildensis
episcopus a Thrugoto ejusdem ecclesie archiepiscopo.
MCCLXXXV. — — — — n ) Ericus dux Hallandie factus est miles a Magno rege Swecie o). — —
MCCXCYI. Rex Ericus fecit nupcias cum Ingeburg sorore Birgeri regis Swecie.
MCCCIY. Rex absolutus fuit ab excommunicacione, qua tenebatur pro capcione supradicti domini
Johannis Grand. Expedicio koggonum p,' indicta fuit toti regno. Obsessa fuerunt castra Hallandie in
hyemeq), sed non potuerunt expugnari.
MCCCVI. Multitudo Noricorum apud Thornburgh 0 gladio et submersione periit. In quo conflictu
dominus Jacobus Olaffson, miles strenuissimus, incaute navem hostilem insiliens submersus est. Ericus et
Waldemarus duces Svechie captivaverunt fratrem suum Birgerum regem, comedentes cum eo in die beati
Michaelis. Magnus primogenitus ejusdem Birgeri regis pridem in regem electus clam ductus est in Daciam.
MCCCYII. Rex Ericus in nativitate dominis) duxit validissimam expedicionem in Swechiam, sed
gravissima hyeme impeditus rediit, acceptis treugis. — — 0.
z) Annus deest in Codice. a) Totum annum et Lapgebek et Stephanius omittunt. b) Hinc, ut in exordio
diximus, textum Langebekii secuti sumus. c) Hoc. a. c. a. s. Marite omittit Stephanius. d) Forsan pons paulo
ab ecclesia Hofva (v. supra pag. 5 not. o) orientem versus distans. Chronicon Nicolai Archiep. Lundensis (v. infra) habet:
Örebro: et Chronicon 1188—1319 (quod tamen hic erroribus scatet) : proelio primum ad pontem Ore, deinde ad villam Houte facto.
e) Die 14 Junii; cfr. supra pag. 5. not. o. f) Situm hujus castri ignoramus. g) Gerhardi B. h) Kal-
marniæ in festo s. Martini ejusdem anni, dicit Chronologia Wisbyensis (v. supra Tom. I. 1. pag. 41). i) De hac Magni
in Scaniam irruptione cfr. Chronicon Bhythmicum. k) 6 Januarii — 28 Mars. 1) Cfr. Annales Sigtunenses
supra pag. 6. m) Sc. Jacobus Israelis, qui adhuc d. 9 Julii 1278 Archielectus vocatur (Diplomat. Suecanum I. pag.
529). Successor ejus Magnus Boson anno 1285 dicit, Honricum episcopum Lincopensem 'dominum Jacobum antecessorem nostrum
Lundis pro consecratione obtinenda” secutum (1. c. I. pag. 664). n) Proxime superiora omnino Danica sunt. o) Hic
Ericus, filius Kanuti ducis Bevaliæ (qui patrem habuit Waldemarum II, regem Daniæ) et frater Svantepulki legiferi Ostro-
temporis appellabantur. q) Inter annos 1304 et 1305. r) Prope Korsör in Sialandia. s) I. e. Expe
ditio incepta est in nativitate domini anni 1306 et in annum 1307 continuabatur. t) Sequentia nos nihil attinent.
Tom. III.
I. 28.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.