108
XVI. 5 EX ANNALIBUS LÜNDKNSIBUS IN AN. 1307.
cedente narratione, et fere omnia historiam universalem attinentia et nonnullas res Sueticas et Danicas
praeterit, atque etiam post annum 1266, quæ ad regua aquilonaria non pertinent, omittuntur. In excerptis
nostris primum editionem Waitzii in annum 1266, omissa vel vitia apud Stephanium (et nonnumquam
apud Langebekium) subjicientes, deinde editionem Langebekii secuti sumus. Quæ ex Adamo Bremensi
ad verbum sumta sunt, (singularibus typis Waitzius illa effert) hic praetermisimus, quia ex illo infra
excerpta dabimus.
De ratione, qua hi annales in praesentem formam ex diversis fontibus, praesertim e perditis An
nalibus Lundensibus Majoribus, gradatim creverint, legentes uberes disquisitiones L singen et Schafen
inspieiant. Multa a coævis scriptoribus diversis temporibus aperte annotata sunt, exempli gratia, quæ de
ultimis temporibus seculi XII' narrantur et quæ annos 1261—1287 complectuntur.
1152. Kanutus pugnavit contra Swenonem et devictus est et exulavit in Sveciam et Küciama).
1154. Hic rediit Kanutus et assumpta milicia pugnavit contra Swenonem; et Waldemarus desponsavit
sororem Kanuti Sophiam b).
1171. Sanctus Thomas Cantuariensis archiepiscopus martirizatus est. Hoc anno <9 translatum est cor
pus sancti Kanuti Kingstadis, filii Erici Egothe. Die illo Danis omnibus gaudium dupplicatur ex parte una,
quod pater regis autorizatur d), ex parte alia quod regis filius Kanutus in regem inungitur. Interfuerunt diei
illius sollempnitati rex ille Waldemarus, archipresul e ) Æskillus de Eundis, archipresul de Suecia Stepha
nus, lator f) litterarum martirem sanctum autorizantium g) autoritate domini pape Alexandri et cum eis Absa-
lon' Roskildensis, Symon Othoniensis, Sweh Arusiensis, Ralf Rypensis, Tucho Burglanensis, Nicolaus Wyber-
gensis Frithericus Hethebyensis Hælghique electus de Norwegia: qui die eadem pronunciavit pacem inter Da
ciam et Norwegiam. Aderat etiam cum primis et primatibus terre tam cleri quam plebis populus innu
merabilis —h).
1192. Episcopus Waldemarus sibi doli conscius, nemine fugante i), ad regem Swecie fugam tenuit et
bellum in pace exercens armata manu rediitk) sequenti anno, regisque nomen sibi usurpavit; et prout racio"
postulavit, digno victoria victore existente, a rege Kanuto est captus 8 Idus JuliiI). Obiit Lucius papa: suc
cessit Urbanus II. annis 3. Et coenobium omnium sanctorum Eundis combustum estm).
1208. Bellum fuit in Lena.
1209. Hoc anno Waldemarus episcopus ejectus est de sede Bremensi et iterum excommunicatus; et
expedicio facta est in Pruciam et Samland; et Waldemarus bonus natus est filius Dagmarh, et Ericus rex
Swecie duxit Rykizam sororem regis Waldemarin).
1210. Hoc anno Sværkerus rex corruit in Gyestilren o).
1220. Hoc anno Jerusalem capitur a cristianis. Rykiza regina Swevorum obiit p). Rex Waldemarus
secundo ivit ad Estoniam: et Andreas archiepiscopus Lundensis resedit q).
1229. Hoc anno Uffo archiepiscopus consecratur; et Ericus rex Swevorum fugit de Olostru bello
in Daciam r).
1230. Hoc anno Otto Cardinalis fuit in Dacia. Eclipsis solis facta est die dominicos).
1231. Obiit Waldemarus junior 111“ rex Danorum et regina ejusdem.
1232. Hoc anno Ericus rex coronatur; et Abel dux factus est D; et Ericus rex Swecie rediit in ter
ram suam «).
1251. Hoc anno Folkunga interfecti suntv).
1261. Hoc anno Byrgerus dux Sweorum venit Kopmannahafn cum exercitu magno*); et eodem anno
captus est rex Ericus ct mater sua regina Margareta in Loheth, et meliores regni Dacie interfecti et quidam
capti, et episcopus Slæswicensis captus et carceri mancipatus.
1262. Hoc anno archiepiscopus Jacobus exulavit in Sweciam — y).
a) Stephan, omittit: et Rusciam. Ad annum 1151 fortasse pertinet. Cfr. supra pag. 95 not. z. b) Stephan, hoc in
1153 habet. c) Stephan, omittit: Sanctus Thomas . . . Hoc anno. d) Canonizatur, Stephanius. e) Archie-
piscopus, Stephanius. f) Stephanius: simul de Suecia Stephanus lector. g) Sic Langebek. Codex et Stephanius
male: autorisandum. ' h) Narratio de morte S. Thomæ iterum traditur. i) Stephan, perseguente. k) Apud
Langebek hic insertur: MCXC1II. 1) Omnes reliqui annales solum in Nonvegiam Waldemarum se contulisse narrant. Sed
coævus Arnoldus Lubecensis (Monumenta Germaniae XXI. p. 191) dicit: "Waldemarus .... auxilium regum Northwegiæ etSueci®
sibi contraxerat. m) 8 Idus Julii .... combustum est desiderantur apud Stephanium. m) Ejectio Waldemari
episcopi et partus Waldemari IIP ad annum 1209, expeditio in Prussiam et nupti® Erici ad 1210 pertinent, ut comparatio cetero
rum fontium ostendit. Chronicon 1074-1219 (Script, rer. Danic. III. pag. 263), quod de rebus Suecicis hoc solum memorat, rectos
annos habet. o) Stephanius hoc priori anno ita alligat: Ht corruit Sverkeras rex Suecice anno sequenti. p) Hoc
anno .... Swevorum obiit omittit Stephanius. q) Recessit Stephanius. r) Cfr. Annal. Sigtunenses supra pag. 3
n °L r - s ) Omnia, quse in annis 1229 et 1230 leguntur, apud Stephanium praetermittuntur. t) Sequentia et
Ericus . . . terram suam desiderantur apud Stephanium. u) Hoc dictum nullo alio loco offendimus. Bes suspecta videtur,
cum aemulus Erici, Kanutus rex, testantibus pluribus chronicis, an. 1234 mortuus est. v) Stephan. Folkungi interfecti sunt
in Suecia. Cfr. supra pag. 4 not. r. x) De hac re cfr. Hahovar Konungs Saga. Mechtildis, vidua Abelis regis quam
Birgerus eodem anno uxorem duxit (Annal. Eegii Island., Script, rer. Danic. III. 103: cfr. literas Urbani IVi re paulo recentiores
1. c, V. 610), huic expeditioni auctor fuit (v. infra Chronicon 1188-1319). y) Sequentia solum res Danicas spectant

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.