XVI. 4. EX ANON. NESTVED. CHRONOLOGIA 821—1300.
107
I
4. Ex Anonymi Nestvedensis Cheonologia
821 — 1300.
Hanc Stephanius ”ex antiquissimo Codice Membranaceo MS. Reg. Bibl. Hafniensis signato E.
39” manu propria descripsit (in donatione De la Gardiana Bibi. Upsal. n. XXV. 1). Ad idem manu-
scriptum Stephanii editio Westfalii (Monum. ined. rer. Germ. I. 1404) et variantes lectiones, quas Lap
penberg attulit (Michelsen : Archiv etc. II. 191), referuntur. Ex apographo Arnæ Magnæi, verisimiliter
ex eodem codice sumto, sed nonnihil corrupto, Langebek eam edidit in Script, rer. Danic. I. 368. Nos
autographon supradictum Stephanii secuti sumus.
Hanc quoque chronologiam ex perditis Annalibus Lundensibus Majoribus effluxisse Usinger (pag.
79, 80) docet, cujus inqvisitionem Schäfer (pag. 23—29) continuavit et ampliavit. A coævis igitur
scriptoribus res literis mandate sunt, praesertim in ultimis decenniis seculi XIII, ubi annotationes ube
riores fiunt.
MCCVII1. Exercitus Danorum cecidit in Suethia apud Lenam.
MCCXX. Eichice regina Svethiæ et Beringera regina Danorum obierunt a).
MCCLXXV. Bellum fuit in Suecia apud Houæ inter Danos et Suecos, et Dani habuerunt victoriam.
Et parvo tempore post hoc Waldemarus rex Sueciæ per fratres suos captus est et regno suo privatus. Eodem
anno obiit Archielectus Erlandus et dominus Thrugotus Thorstani in Archiepiscopum electus estb).
MCCLXXXI. Filia regis Daeiæ data est filio regis Sveciæc).
MCCXC. Magnus rex Sueciæ obiit.
MCCXCVI. Ericus rex duxit Ingheborg filiam regis Sveciæ.
a) Cfr. supra pag. 105 not. x. b) Obitus Erlandi et Thrugoti electio ad annum 1276 pertinent c) Idem
Petrus Olai ex affini, non eodem fonte, ut videtur, in anno 1280 annotavit (Script, rer. Dame. I. 187). Bulla papalis matrimo
nium concedens data est anno 1284 (Diplomat. Suec. I. pag. 649). Ericus Olai epistolam Erici.regis Dam* Readern re profert,
qme anno caret, sed ante annum 1286, quo interfectus est, scripta sit, necesse est (Script, rer. Suec. II. pag. bb).
5. Ex Annalibus Lundensibus in annum 1266
POSTEA IN ANNUM 1307 PEEDUCTIS.
Horum annalium duas redactiones, quæ vocantur, possidemus, unam quæ anno 1266 ) termi
natur, alteram quæ in annum 1307 continuatur. Illam anno 1841 G. Waitz in bibliotheca urbis
Erfurt invenit et postea imprimendam curavit (in Nordalbingische Studien A. pag. 1 o5, Kiel 1858).
Manuscriptum una eadem manu e seculo XIIP confectum, vitiis et erroribus haud paucis deformatur,
quod descriptum, non autographum, illud esse demonstrat. Alterius redactionis in annum 1307 con
tinuat* duo manuscripta exstant, 1) Codex Membranaceus in Bibliotheca Acad. Hafniensis n. 841 in 4%
in seculo XIV» scriptus, secundum quem **) Langebek eos sub titulo Annalium Esromensium edidit in
Script, rer. Danic. I. 212-250, 2) Manuscriptum a librario Stephanii concinnatum in donatione De
la Gardiana Biblioth. Upsaliensis n. XXVI. 15, cui ipse superscripsit: ”Ex vetustissimo Codice Mem
branaceo MS. Nobilissimi viri Stigoti Pors: ***) cujus apographum extat in Codice MS. Bibliothecae Haf
niensis, signato A. 9. ” §). Exemplar Stephanii adhibuit Ludewig in Reliquiis Manuscriptorum Tom. IX.
n. 1. ’ Ex eodem codice Stigoti Pors alius librarius seculi XVP annales descripsit (qua de re vide Ror-
dam: Monumenta Historiæ Danicæ I. pag. 260 seqn.) Manuscriptum vero Stephanii a codice, quem adhi
buit Lano-ebek, valde differt. Dum enim hic ante annum 1266 cum codice Erfordensi, qui ibi finitur, fere
ad verbum conspirat, MS- Stephanii multo brevius est. Ab anno 777®) initum capit, omissa tota præ-
*) Ultima annotatio: ”Obiit Birgerus dux Sweworum” anno caret, sed ad annum 1366 (non 1267 ut Waitz conjicit) pertinet
Hic quoque memorari debet, excerptum ex hac redactions sub titulo: Breve Chronicon 1246-126-Scnp-
imnressum esse **) Langebek etiam fragmentum alius codicis, quod in Svenone Tjngeskeg substitit, adhibuit. ) Ko
1, 12, 16-20. §§) Incipit: A. D. DCCLXXVII obiit Godefridus rex etc., quod apud Waitzium in anno 77 gi .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.