Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

PEÆFATIO. 
V 
involucro e corio facto*). Sunt quinque folia dupla eo ordine collocata, ut primum sepa- 
ratim iaceat, reliqua perplexa, (ut ex. gr. alterum paginas contineat n. 5, 6 et 19, 20); 
qui quidem ordo foliorum jam primo scriptori debetur, ut infra e codicis descriptione elucet. 
Cum liis foliis num plura olim coniuncta fuerint, ut igitur pars tantum majoris cujusdam 
libri codex esset, iam non potest investigari. 
Argumentum et manus diversae. I:o. Primis duobus foliis continetur index 
paparum ab his verbis incipiens: Hic describuntur nomina Romanorum pontificum ... sanc 
tus Petrus sedit XXV annis, mensibus VII, diebus VIII . . . ultimus nominatur Clemens **); iam 
ab Urbano (IV. 1261—64), qvamdiu regnaverint singuli, indicari vulgo desinit. Tres ma 
nus hic discernuntur, quarum prima omnia fere scripsit, desinit enim demum in Bene 
dicto [XI. 1303 Octob.— 1304 Jul.]; ex iis tamen, quae hic infra in eorum manibus, qui 
Chronicon 1160—1320 exararunt, discernendis retuli, intelligimus illum, qui ea scripsit, 
a. 1314 etiamtum vixisse. — Secunda manu scripti sunt Clemens [V. 1305 Jun. 1314 
Apr.] et Johannes [XXII. 1316 Aug. — 1334 Dec.]. Pæne eadem aut saltem eiusdem æta- 
tis ea manus esse videtur, quæ veteris Chronici archiepiscoporum alteram partem dimi 
diam (i. e. annos 1291—1305) exaravit. — Tertiam manum agnoscimus in Benedicto [XII. 
1334 Dec. — 1342 Apr.] et Clemente [VI. 1342 Maj. — 1352 Dec.]. Eadem fortasse ma 
nus infra in Chronico 1160—1320 in columna annorum numeros 1315—1343 addidit. 
II.) Tertium folium continet nostrum Vetus Chronicon de Archiepis copis Upsal. Ibi 
duae manus dignoscuntur, quarum prior prope totum Chronicon scripsit et desinit Johanne 
episcopo Aboensi Upsaliam transducto an. 1290 (vid. infra pag. 98 not. b); ut iam dixi 
mus, eadem hæc manus prima est in indice paparum. — Altera manus reliquam partem 
parvam an. 1291—1305 scripsit ac præterea (ut pag. 98 not. b. annotavimus) in anti 
quiore parte omnia addidit, quæ parenthesi inclusa sunt, h. e. annos, quibus singuli Ar- 
chiepiscopi mortui sunt; at cum prima manus annotavisset, quo anno (sc. 1289) mortuus 
esset Magnus Bosson, hæc diem adposuit. Simul manus secunda, id quod docere præ- 
termisimus, in praecedenti rem correxit; cum enim in nono archiepiscopo, Fulcone, 
prima imprudenter scripsisset: ”Bæremi cum gregibus ”, secunda ultimis duobus verbis in 
ductis adiecit, quod rectum est: et Grenby. Hanc autem secundam, ut supra diximus, 
eandem esse opinamur atque secundam in indice paparum, quodsi ita est, hæc continuatio 
Chronici an. 1291—1305, qualis hodie exstat, annis 1316—1334 scripta est. 
III) Priore pagina folii quarti Catalogus regum Sueciae continetur, qui supra 
in Tomo I. 1. n:ro XI. allatus est. Quinque autem manibus scriptus est, quarum prima, 
quæ eadem prima est in indice paparum et Chronico Archiep. pleraque peregit desinens 
a Magno rege Ladulas (f 1290). — Secunda additum est: Vicesimus tertius Byrgerus rex. 
XXIV. Magnus Svecie Norvegie et Scanie rex. Illud autem Scanie rex documento est 
ea post annum 1335***) scripta esse. Manus quidem non dissimilis est secundæ illius, 
quæ est in Chronico Archiepiscoporum; saltem non multo recentior est. — Tertia manus 
nomina Alberti et Erici addidit; scripsit igitur post a. 1396, quo declaratur error ”Alber 
tus filius Henrici”. Quarta denique manus Christophori nomen, quinta Caroli Canuti filii 
adiecit, quo aetas utriusque annotationis intelligitur. 
IV) Reliquas tredecim paginas continent Incerti scriptoris Sueci Chronicon 
1160—1320 f), quod supra typis exscriptum est in Tom. I. 1. n. XIX. p. 89—93. — 
Sex in illo manus discernunturff), quarum prima (quae ipsa prima est in indice paparum, 
Chronico archiep. et Catalogo regum) maiorem Chronici partem confecit; nam continuo 
ordine (pag. 8—17) scriptis numeris annorum 1060—1314, idoneis locis res aliunde sumptas 
adiecit, quamobrem multi anni vacui sunt: ultima est annotatio ad annum 1307 atque a verbis 
Tyrgillus marescalcus desinit.—Secunda manus adjunxit numeros annorum 1315—1343, 
quo ipso anno id fecisse videtur, quia non addidit annum 1344,_cui spatium in postrema 
pagina non deest. Cui opinioni literæ non refragantur, ceterum (ut supra diximus) con 
veniunt cum ea manu, quae in indice paparum tertia est, cuius quidem additamentum intra 
*) Verisimile est illo-tegumento librum, ubi ad Bibliothecam nostram pervenerit, ornatum esse. **) Scii. 
Clemens VI. 1342—1352. Ut sub oculos cadant, quæ de aetate singularum manuum conclusimus, in sequentibus 
ad nomina paparum numeros et annos, quibus regnarunt, uncis includemus. ***) Cfr. quae annotavit Hilde 
brand in diplomatario Svecano, IV. pag. 279. f) Paginas 8 —17 anni 1060—1322 occupant, reliquis autem 
tribus paginis anni 1323—1343 soli continentur, quia majus cuique anno spatium est tributum. ff) Priores 
huius operis editores hoc in ïomo I. non significarunt, quippe qui ipsum codicem tum non reperirent editionemque 
Celsii sequerentur. Tamen non tam accurate, quam ille, annotaverunt omnia a manu prima aliena. 
B 
Tom. III.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.