XVI. 2. EX CHEONICO DANICO 980—1286.
103
terris sibi subditis indicavit et ut omnes meliores pridie Nonas Junii a) in Scaniam venirent, cum omni
diligentia precepit. Nam predicto termino sancta dies pentecostes celebrabatur b). Igitur secunda feria in
caute de navibus ascendentes nec de rebus suis sapienter disponentes, occurrit eis Hericus cum suo exercitu
et inenarrabile et irrecuperabile dampnum toti Danie intulit. Heu crudelis annus, dies amara, dies mor
tis, dies tenebrarum, doloribus plena, singultibus onerata. Heu dies, in qua Magnus occiditur, flos Daniæ
deprimitur, pulcherrimus juvenum, fortis robore, hilaris dator et sapiens et constantiae amator. Magnus occi
ditur et cum eo duces et quinque episcopi, Petrus Eoskildensis, Thoricus c) Eipensis, Kettillus Vestervicen-
sis d), Henricus expulsus de Suethia e). Adelbertus Slesvicensis insanabili vulnere sauciatus, vix annum et dimi
dium supervixit. Sextum autem Eskillum Episcopum duobus annis ante istud bellum Hericus fecit inter
fici in ecclesia matutinis horis inservientem, virum pulcherrimum et prudentissimum et optime literatum. — —
(Ericus postquam natale domini in Scania degerat , fratrem Haraldum ( Kcesia ) in Jutia interimit
et deinde octo filios ejus, quos usque ad Augustum mensem in compedibus tenuerat , pariter occidi jubet).
Olavus vero, capto patre et fratribus, mendicis et peregrinis se sociavit et sic eorum vestibus indutus ad
regem Svethiæ, nomine Sverki, pervenit et supplex ab eo auxilium petiit 0- Qui postquam totam seriem
cognovit, qualiter et pater ejus interfectus fuit et fratres, sperans aliquid boni ex eo futurum, in sua eum
suscepit et partem regni sui omnibus diebus Herici ad necessaria sibi benignissime concessit. Byorug) et
Hericum diaconum anno uno ante mortem patris ad castellum quod est ante portum Slesvic submersit.
Magnus duodecimus in Scania cum Magno Nicolai regis filio in bello cecidit. Omnes isti filii Haraldi et
omnes isti immatura morte consumpti sunt. Olavus unus superest b) belua multorum capitum.
a) Die 4 Junii, quæ anno 1134 erat secunda feria, in qua ut paulo infra dicitur pugna commissa est. Dies Pentecostes
hujus anni in d. 3 Junii incidit. Idem dies (4 Junii) et annus legitur in pæne coævo Necrologio Lundensi (Script, rer. Danic
TIT pag. 448). b) Laugebek: celebratur. c) Lege: Thorirus. d) Ita episcopi in diocesi Börglum in
terdum vocabantur (v. Script, rer. Danic. I. 382, not. d. e) Henricus Sictunensis in Necrologio Lundensi appellatur.
Knytlinga Saga dicit: oc var ein ofann af Smtliiodi. f) Hoc igitur anno 1135 contigisse videtur. g) Björn,
cui cognomen Järnsida (ferream latus) datum fuisse Sven igeson narrat, cum uxore Katerina, filia Ingonis senioris, teste Knyt
linga Saga, filiam Kristinam Erico sancto regi Sueciæ nuptam procreavit. h) Scriptor neque mortem Olai (1141) neque rebel
lionem ejus contra Svenonem regem (de qua vide supra excerptum e Saxone) memorat.
2. Ex Oheonico Danico
980—1286.
In Scriptoribus rer. Danic. II. 433—438 ex apographo seculi XVI 1 matra Cornelii Hamsfort, ut Lan-
gebekio videtur, scripto editum est; qua editione, cum nullum aliud manuscriptum vel editionem repen-
mus, usi sumus. ,
Hsinger (pag. 25) illud vetustum esse negat, quia enuntiata solito breviora sint et fontes, ut
Saxo, vita Kanuti, quidam Hystoriographi, memorentur. Schäfer contra pag. 52—56 ejus vetustatem
defendit, inusitatam dictionis brevitatem ita declarans, chronicon nihil aliud esse quam memorise causa
ex perditis Annalibus Lundensibus Majoribus (et aliis scriptis) factas annotationes, ex quo etiam intel-
ligitur, cur dicta hujus Chronici singula in singulis Annalibus ex eodem perdito fonte derivatis reperi-
antur. Nos id Schäfero assentimur, Chronicon vetustis fundamentis niti, sed, corruptorum annorum et in
quibusdam locis quasi recentis dictionis ratione habita, res nobis ita se habere videtur, ut principio
quidam vetustos fontes, praesertim Annales Lund. Majores, excerpserit, quos deinde alius scriptor multo
posteriore tempore describens et verisimiliter augens male et legerit et reddiderit.
1135 i) Nicolaus fugit de Scania et quinque episcopi occubuerunt, quatuor de Jutia et unus de Sia-
landia et surrexitk) unus de Suecia, unus de Scania, unus de Jutia.
■ 1144. Ericus duxit uxorem sororem Hartvici episcopi Bremensis. Et conventus missus est Alvastrum
et Nydal il
li 52. Exulavit Kanutus in Svetia et Eusciam).
1208. Dani corruerunt in Lænæ.
1210. Suercherus rex corruit. Et rex Svecie duxit sororem Valdemari.
D
i) Lege: 1134 v. supra not. a. k) Forsan pro: supervixit; in quo scriptor errat, nt ex
infra Annales Eyenses et Chronicon Sialandiæ. m) 1151 Saxone teste legendum videtur.
loco modo citato videtur.
Cfr. supra pag. 95 not. z.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.