Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

102 
XVI. 1. EX ANON. ROSKILD. CHEON. DAN. 826-1157. 
descriptum, ut ex omnibus patet ttt) et Lappenberg suspicari videtur. Jam ad collectionem Ste 
phanii nos convertimus. In donatione De la Gardiana bibliothecae Upsaliensi anno 166J data vo 
lumen, quod numeros XXV—XXIX comprehendit et titulo "Chronologiæ Danicæ systema 
opera et studio Stephani Johannis Stephanii" manu ipsius Stephanii sciipto praeditum est, invenitur, 
quo multi annales Danici ex vetustis codicibus exscripti continentur, quorum nonnullos Stephamus 
propria manu descripsit, plerisque ab alio librario confectis solum titulos, subjuncta fontis men 
tione, indidit §). Quæ collectio hodie eo pretiosior est, cum multi codices, quos Stephamus adhi 
buerit, in incendio bibliothecæ Havniensis anno 1728 perierunt. Langebek descriptis ex illa con 
fectis plus semel usus est, quæ tamen nonnumquam ipso inscio vitiis non carebant, quibus pre 
tium editionis aliquid attenuatur. Manuscriptorum Danicorum in bibliotheca regia Holmiensi 
expositio apud Molbech, Dansk Historisk Tidsskrift IV. s. 129- 167, reddita est. 
Ad extremum praecipua subsidia nobis memoranda videntur, quorum usu singulae res Da 
nicæ illustrari et, si quis quaerit, accuratius determinari possunt. Primum locum tenent, quæ 
editores Scriptorum rer. Danic. in quoque libello et loco exposuerunt; tum opus Suhmii inscrip 
tum : Historie af Danmark, quatuordecim tomos in 4 t0 complectens, quod magis regestorum fere 
absoluta collectio, quam propria historia est; tum Kegesta diplomatica Historiæ Daniæ, Tom. I. in 
4 t0 , Havniæ anno 1847 §§); turn propter genealogias regum, seriem episcoporum et temporum rationem 
'Molbech: Historiske Aarböger I—III, Kjöbenhavn 1845—51, in 8 V0 ; denique libri historici om 
nibus noti, quos Hvitfeldt, Dahlman, Munch, Allen, Paludan-Müller cum pl. conscripserunt. — 
Interiorem annalium nexum, eorum quasi ortum et propagationem Rudolf Usinger et Dietrich 
Schäfer in libellis supra allatis explicare studuerunt. De scriptoribus Danicis in tempore Re 
formationis viventibus, eorum vitis atque scriptis, Holger Rördam in libro: ’Historieskrivnin 
gen og Historieskriverne i Danmark siden Reformationen, Kjöbenhavn 1867”, inscripto est consu 
lendus. In alio ejusdem auctoris libro, qui nunc editur: Monumenta Historiæ Danicæ I. Kjöben 
havn 1873, sunt fontes, qui ultima tempora medii ævi complectuntur et nonnumquam vetustiora, 
etiamsi in tempore Reformationis exscripta, tractant. 
fff) Unum exemplum sufficit. Apud Lappenberg 1. c. pag. 208 legitur, fontem Chronologiæ 1020—1323 in suo manuscripto' 
ita indicatum esse: 'Ex MS in membrana codice, qui in mea asservatur bibliotheca”; ad meam eandem manum, qui titulum 
scripserit, annotasse: 'scii. Steph. Jo. Stephanii, nunc autem in bibliotheca Vpsalensi donatione De la Gardiana. n. L. — 
E. B.”. Si veno nunc manuscriptum Stephanii in Bibliotheca Upsaliensi inspicimus, in eadem Chronologia hunc titulum: 'Ex 
MS. in membrana . . . .Bibliotheca”. Stephanii manu scriptum invenimus; ad quem EriciBeneelii Bibliothecarii manus addidit: 
'nunc autem in bibliotheca .... de la Gardiana N° 50”. §) Indicem Systematis et reliquæ donationis De la Gardianæ 
(nonnulli enim fontes Danici etiam sub aliis numeris exstant) invenies apud Celsium: Historia bibliothecæ Upsaliensis, Upsaliæ 
an. 1745, in 8™, pag. 75—115. §§) Vix monere nobis opus est, copiam diplomatum post tempus, quo Eegesta edebantur, 
et in continuatione librorum, quos Eegesta adhibuerunt, et in diversis diploinatariis atque alias in lucem prolatam esse. 
1. Ex Anonymi Koskildensis Chronico Danico 
826—1157. 
Descriptum autographum Stephanii in donatione De la Gardiana n. XXV. 2 (Biblioth. Upsal.) 
secuti sumus, in quo conficiendo ille se "antiquissimum in membrana MS. Codicem Bibi. Hafniensis sig 
natum E. 39” adhibuisse dicit. Westphalen in Monumentis ineditis rer. Germ. I. 1408 exscripto Ste 
phanii usus est. Langebek vero in Script, rer. Danic. I. 373 apographo Petri Olai Roskildensis in seculo 
XVI 0 facto utebatur. Illi adsentimur, codicem Petri Olai eundem ac Stephanii fuisse; variantes enim lec 
tiones apud Petrum Olai aut ex male lectis vocabulis aut ex annorum numeris, quos Stephanius in suo 
exscripto addidit, ortæ sunt. 
Usinger in libro citato (v. pag. 101 not. f) pag. 14 bonis argumentis demonstrat Chronicon in an-, 
nis 1137—1139 proprie subsistere et clerico vel monacho Roskildensi, qui eventibus hujus temporis 
ipse interfuerit, originem debere. Huic chronico alius scriptor, forsan ex ineunte seculo XIIP aliqua de 
sequentibus eventibus breviter apposuit, (quæ ab enuntiatione: Rex autem in 8 Ya linea pag. 386 in Script, 
rer. Danic. incipiunt). Priorem scriptorem igitur ætate fuisse Saxone superiorem vix attinet dicere. Adamo 
Bremensi aperte et fortasse Chronicis Anglicis, ut Langebek putat, usus est. In regno vero Nicolai 
Svenonis et igitur in iis, quæ excerpsimus, res suæ ætatis exponit. 
(Narrat scriptor, quomodo Ericus Emun, postquam aNorvegia auxilium contra fratris Kanuti Lawardi 
occisores, sc. patruum Nicolaum regem ejusque filium Magnum, frustra petiverat , tandem a Scaniensibus 
juvatur). Eo tempore Lundia muro et vallo jussu Herici est circumdata. Nicolaus interea expeditionem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.