XVI. EX ANNALIBUS ET CHRONICIS DANICIS EXCERPTA.
101
quibus ceteri annales sumti sunt, cum descripta sint et plerumque e posteriore ætate, nos im
pedit, ne visu rem judicemus, tamen interiora testimonia ad eandem conjecturam nos celeriter
ducunt. Mirandum rursus non esset, si nonnulli quoque annales Danici eodem modo aliqua ex
parte fontibus Sueticis usi essent, sed res non ita se Labet. Cum enim illi res Suecanas attin
gunt, ex nostris fontibus mutuati non sunt, sed per se et proprio modo ea annotaverunt (excepto
fortasse uno Chronico 1241—1410, quod ex eodem fonte Svetico, quo Chronicon 826—1415, ali
qua sumsit). Quæ res eo simpliciter declaratur, quod situs metropolis ecclesiæ Danicæ, urbis Lun-
densis, rerum Sueticarum notitiam facilem, fere naturalem effecit, dum societas et communio, quibus
membra ecclesiæ Komanæ inter se jungebantur, perpetuum commercium peperit. Videtur enim
nobis, hic in capitulo Lundensi plurimas annotationes de nostris rebus, quas in annalibus Dani-
cis offendimus, esse factas. Hic sine dubio, ut memoria gravissimarum rerum melius retineretur,
clerici principio eas libris ecclesiæ, kalendariis et registris, mandarunt, ex quibus postea anna
lium conscribendorum incitamentum et materia dabatur. Quod jam in antiquis illis libris Memo
rialibus Lundensibus cum vetustis annalibus comparatis omnino patet ***). Neque minus certum
hodie apparet, uberiores quosdam annales ibi inceptos et gradatim elaboratos olim exstitisse, ex
quibus plurimi annales Danici, qui hodie servantur, diversis modis originem trahunt. Quos hodie
perditos critici scriptores Annales Lundenses Majores nominaverunt t), neque non jam fieri posse
videtur, quin collatis his derivatis chronicis hi Lundenses Majores certe aliqua ex parte restitui
possent, præsertim cum vestigia eorum etiam in nostris fontibus satis aperte cernantur.
Qvamvis vero annales Danici multa igitur cum Sueticis communia habeant, ut in quibusdam
primo aspectu hæsitari possit, utrum ad illos, an ad hos numerandi sint, tamen in universum satis certe
statui potest, num sive originem scriptorum vel annalium sive ea, quæ illis contineantur, considerave
rimus, Danici aut Suetici appellari debeant. Qhorurn jam, qui ad literas Suecanas ex maxima vel admo
dum magna parte pertinent, cuncti huic collectioni integri inserti sunt. Restant autem annales Danica
origine orti eorumque res gestas potissimum comprehendentes, quos tamen totos hic proferre non
necessarium, sed tantum res Sueticas illis admixtas hic reddere satis duximus. Nos sane non
fugit, hanc ex ea edendi ratione difficultatem exoriri, ut ætatem scriptorum et fidem, proprium
cujusque componendi modum, singularum partium annalium nexum et rationem, qua sint fonti
bus usi, investigare et recte dijudicare legenti non liceat, qua in re totos annales in uno con
spectu ponere necesse est. Sed tempore et spatio præter necessitatem abuteremur, si alitei age
remus, propiusque si quis optat fontes inspicere, illud in integris editionibus, haudquaquam
aditu difficilibus, facere potest. Et aliqua ex parte huic inevitabili difficultati, quæ ex annali
bus consecandis exoritur, eo occurrere speramus, primum quod annales, tempore confectionis re
specto, ordine quodam chronologico disposuimus, deinde quod in singulis annalibus manuscripto-
rum conditionem atque annalium ætatem, fidem et affinitatem, si fieri potuit, indicavimus.
Jam tamen hic fortasse supervacaneum non apparebit, etsi in singulis fontes propius me
morare nobis curæ erit, si collectiones principales annalium Danicorum tam impressas quam manu
scriptas breviter attigerimus. Maxima quidem, quæ fere omnia comprehendit, est illud giande
Langebekii et Suhmii opus, quod Scriptores rerum Danicarum inscribitur (octo volumina in folio
Havniæ 1772—1834), in quo et fontium conditio accurate explicatur et textus copiosis commen
tariis illustratur. Jam antea duodecim annales ex vetustis quidem codicibus, sed sine ulla rerum
interpretatione editi erant apud Ludewig: ReliquiæManuscriptorum, Tomus IX, Francofurti et Lipsiæ,
anno 1731, in 8 V0 ; nonnulli etiam apud Westphalen: Monumenta inedita rer. German. Tom. I.pag.1389,
Lipsiæ 1739 et Tom. III. pag. 540, Lipsiæ 1743, fol., in quibus edendis ex parte manuscripto Stephanii
utebatur ft). Tres gravissimi fontes ab editoribus Germanicis nostra ætate separatim sunt editi, sc.
annales Ryenses et Lundenses atque Continuatio Chronici Sialandiæ ab anno 1357 in annum lo63
(de quibus vide, quæ infra in præfatione singulorum afferimus). Variantes lectiones multorum anna
lium, qui in Scriptoribus rer. Danic. inserti sunt, Lappenberg ex manuscripto Hamburgensi
collegit et edidit in Michelsen: Archiv für Gesch. Schleswig Holst. IL pag. 187—213, Altona
1834, 8 V0 , adjunctis duobus adhuc non evulgatis annalibus, sc. supradicta Continuatione Chronici
Sialandiæ et Chronologia 1188—1319. Hoc vero manuscriptum Hamburgense in seculo XVII 0 (ut
ait Lappenberg) confectum nihil est, nisi collectionis Stephanii in Bibliotheca Upsaliensi servatæ
***) Excerpta ex iis (Necrologium Lundense et liber daticus Lundensis vetustior) impressa sunt in Scriptoribus rer. Damc.
III. 422 seqn. Ipsos codices Paludan Müller in libello supra pag. 88 not. ff laudato diligenter recensmt (vide eum P 55 seqm).
+ ) Cfr. Usinger: Die Dänischen Annalen und Chroniken etc. Hannover, 1861, et Schafen proxime supra memoratum librum,
ff) In Chronico Sialandiæ Westphalen (1. c. I. 1390) ipse scribit ”ex codicibus Stephanianis”.
Tom. HL L

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.