XIV. E SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA.
99
runt. Verum quamquam Sveones ac Dani inimicitias gererent, ne destinatam paganis cladem Christianis in
fligerent, insulæ parcendum duxerunt, religionis concordiam regnorum odiis præferentes. Hic ab indigenis per
mixtos Estonibus Curos propinquo in portu piraticam exercere perdocti indicatum sibi locum, ut cuique navi-
tionis celeritas suppetebat, cum contemptu hostium regii monitus immemores, certatim subintrant ( Victoria re-
852. portata redeunt in patriam). Qua inita Waldemarum apud Ringstadium magna cum optimatum frequentia regio
apparatu feriantem reperiunt; ubi Lundensis pontificis ministerio, cujus id exequendi officium erat, et patris
ejus ossa aræ traduntur et filius septem annos natus, Canutus, rex consecratur, regia in sella purpura venusta
tur n). Quibus debita religione celebratis Helgo, pontifex Asloensis, et Stephanus Upsalensis °) ab Erlingo
missi, editiore loco occupato, pacem Noruagiensibus benigno precabantur alloquio. Quam a rege eo potis
simum die concedendam esse monstrabant, quo et filium diademate et parentem altario honoratum vidisset.
Tantumque excellenti eorum facundiae tributum est, ut Erlingo familiaris colloquii aditus promitteretur. Ad
quem Esbernus, poscente Helgone, nondum resanatis vulneribus legatus dirigitur, Erlingo et Iuaro Norva-
giensibus interim obsidum loco apud regem retentis. Multa illi in concione Erlingus insolenter, hic multa
Erlingo audacter respondit. Quo Erlingus domi suæ detento Waldemarum allocuturus, Sialandiam quatuor
nauigiis Stephano Upsalensi comitatus accedit. Quem cum Absalon nuper a regis in Jutiam proficiscentis
comitatu magna classe regressus Isörensi in portu p) adventantem videret, sociis quicquam hostiliter conari
vetitis, ne superuenientibus metus injiceretur, tranquille ejus navigationem excepit, quem etiam, majore
classis suæ parte dimissa, ad regem perduxit. Is cum prima colloquii die objurganter exceptus de con
cordia desperaret, Absalonem per Stephanum orat, tuto sibi discedere liceat. ( Erlingus conditionibus Walde
mar i se subjicit). — — —
* ( Waldemarus et Uenricus Leo apud Eidoram flumen conveniunt, i) ”Iisdem fere temporibus Sverre
895. Norvegiam venii regnumque appetit). Idem quum adhuc privatus Svetiæ ducem Birgerum petisset, sacer
doti, cujus forte hospitio usus fuerat, stolam præcipuum diaconi insigne cum libro sacerdotalia sacra conti
nente dono dedisse fertur r).
(” p er idem tempus ” Magnus, Evici Lam regis ex pellice films, et Karolus atque Kanutus, Walde-
903. mari regis et Eskilli archiepiscopi cognatis) conspirationem machinantur, quœ tamen a rege detegitur). Quæ
res Magno proxima nocte navigio Lubecam proficiscendi indeque Henrici contubernium expetendi causam
præstitit. Eodem nuncio Canutus et Carolus per Benedictum accepto tacite Ripensium urbe egressi, con
scensa apud Randrusium nave, præfectum Gothiæ Birgerum propinquitatis fiduciat) petivere. ( Waldemarus
recusat Carolum et Canutum in gratiam recipere, qua re Eskiüus ita afficitur, ut gravi mdrbo in hyeme la-
912. boret). Qua«) finita Waldemarus, Daniæ Suetiæque primoribus accersitis, regales filiov) nuptias exornat.
Liber XV.
(Absalon archiepiscopus consecratur x). Expeditio in Slaviam, in qua Fredericus antistes Slesvicensis
929. submergitur. Classis haud longo interjecto tempore revertitur). Quoy) postmodum apud Jutiam diversante,
Kanutus et Karolus petulantiore manu quam validiore delecta, Hallandiam adorti, exilii proprio scelere
contracti supplicium a patria sumere conabantur. Qui dum Hallandensium multitudine, quam sibi fauturam
speraverant z), repellerentur, fatum fugæ anteponentes, propter nemus, quod Hallandiam a Gothia secernit,
aciem ordinant. Ubi infelicibus auspiciis proeliati graves tentât» patriæ poenas dedere. ( Karolus occumbit ,
Kanutus in carcerem conjicitur, utriusque bona in fiscum addicuntur)
n) Hoc dicto Saxonis Kauutum filium Valdemari tunc septem annos natum fuisse, jam satis probatur translationem Kanuti
Lavardi anno 1170 factam esse. Neque vero alia desunt testimonia; vide Hovgård 1. c. pag. 517 5-19 et 527. _ Cum
ex bullis papse Alexandri IIT de translatione (apud Thorkelin, Diplomat. Arnæmagnæanum pag. 27 et 251) repenmus Stefanum
nuntium Valdemari fuisse, et ex Saxone eum post reditum in Daniam in pactione Norvegica occupatum esse videmus verisi
mile videtur, Stefanum, Karolo rege Suetiæ anno 1167 interfecto, patriam pro tempore deseruisse. P) Hodie Issetjord
in Sialandia q) Anno 1177, cum, ut expositio Saxonis ostendit, duo anni prætemssent post expugnationem Stettinu anno
1175 (cfr. Hovgård 1. c. pag. 546-549 etc.). Quod eo certius videtur, cum etiam fontes Norvegici Sverrerum regnum Norvegio
1177 appetentem faciunt. r) Hunc Sverreri ad Birgerum Brosa accessum Munch ad finem anni 1176 collocat (1. c. .
anno pag. 62). s) Filii erant Karoli profecti Hallandio, quem Saxo plus semel memoravit (v. supra pag. 92 not o. et
pag. 96 not k). De gente eorum cfr. editionem Mulieri I. 2. pag. 896 et Scriptores rer. Dame. III. pag. n°_• “ e
not. f. Quae sequuntur ad annum 1177 pertinent. t) Vide supra pag 92 not. o. Cum Karolus et Kanuto tum
Birgerus erant Kanuti sancti ex filiabus pronepotes. u) Sc. hieme; sequentes nupte ergo ad ver anni 1178 pertinen .
v) Sc. Kanuto VI. Editio prima habuit: ”filia:”, sed jam diutius dubitari non potest, lectionem filio proferendam. «r Mul
ieri scholion in hoc loco et Hovgård 1. c. pag. 608, 609, 651-654 et 672-674. x) Anno 1179 m vere (forsan m Feb uar >
V) Sc Waidemaro I». z) Miillerus his verbis firmari observat, patrem horum fratrum Karolum profectum Hajlandio
fuisse'. Vix nobis monere opus est, hanc incursionem ut ex temporum ordine apud Saxonem videtur, exeunte anno
circa contigisse. *