XIV. E SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA.
97
Temulentia gravis in horreum annona vacuum pariter se et comites sobrietate exutos cubitum recepit. Qui
bus altiore somno spirantibus, Finnenses foris valuas obicibus obserantes igni sparsere tectum. Jamque major
ejus conflagraverat pars priusque ædes in cinerem prope collapsa fuerat, quam pressos mero sensus vis ar
doris expungeret. Postremo propiore flammarum fervore correpti, dum nudi valvis erumpere gestiunt forin
secus eas occlusas cognoscunt. Urgebat intus incendium, foris hostis vetabat egressum. Sed præsens poena
sequentis metum levabat instautisque mali periculum futuro tristius putabatur. Quo evenit, ut Dani ferro
quam flammis opprimi praeoptantes, validius connisi praejecta foribus claustra convellerent utque unum peri
culorum effugerent, in aliud ruere non dubitarent. Egregiae indolis pueri, quos sibi in clientelam Carolus
702. respectu propinquitatis adsciverat, absque aetatis miseratione sub Nyssae amnis glaciem nudatis corporibus
barbarorum ludibrio mersi in eodem alveo fatum ac tumulum recepere. Ita paucorum agrestium fraude
maximae expeditionis labor exinanitus est. — — —
( Sveno in Scaniam irrumpit seditionemque ibi exortam prosternit). Ea Svenonis irruptio Canuto m -
703. novandarum rerum spem fiduciamque restituit. Sed hunc ausum praecipue Svenonis ac W aldemari concordia
castigabat. Nam quantum regis odium, tantam ducis apud omnes gratiam intuebatur, alteriusque flagitia
alterius virtute redimi denotabat. Arbitri quoque Canuti prius sodalem regi quam otium eripiendum rati,
ejus cum Waldemaro concordiam connubii affinitate componendam duxerunt. Cujus efficiendi gratia uterinam
Canuti sororem Sophiam n) apud Waldemarum eximia pulchritudinis laude de industria prosequebantur. Sed
Waldemarus, quo minus ad hanc copulam intenderet, inopiam virginis obstare dicebat, quod patre Euteno
procreata nullorum in Dania bonorum hæres existeret. Quamquam enim suasoribus tacite pareret, plus se
tamen paupertatem puellæ fugere quam speciem admirari fingebat. Igitur a Canuto totius patiimonii sui
parte tertia sponsalium loco ‘promissa, puellam despondet eamque matronæ cuidam Botildæ adusque ma
turam toro ætatem educandam committit o). Quamobrem neglectum sangvinis vinculum ac diu funestis
odiis laceratum tanta animorum integritate refectum est, ut nulla veterum inimicitiarum macula, quas vel
ipsi vel eorum parentes gessissent, novæ societatis habitum infuscaret. Quorum amicitia quo invicem puiior,
hoc regi suspectior extitit. Sed eos et tacite cavit et palam offendere metuit, quod maximam a se virium
partem cum Waldemaro migrasse cognosceret, cujus fortunæ suam incumbere non dubitasset. Itaque licet
amborum fidem notaret, suspicionem tamen, ne odium proderet, obscuravit. Illi regiæ dissimulationis haud
inscii accepta commeandi licentia quasi bona sua apud Svetiam p) invisitaturi regem ejus Sverconem accedunt.
704. Ee autem vera Canuto Sverconis filias q) postulandae negotium fuit. Quorum praesentiam Suerco tanta affec
tione amplexatus est, ut praeteritis liberis futurae affinitatis spe haeredes eos nuncupare proponeret. Quod
votum ei sive filiorum inertia sive excellentis proci nobilitas inseminabat. Eeversi itaque hoc invisiores îegi,
quo hosti concordia junctiores, fuere. Canuto deinde in Jutiam digresso W T aldemaro vero Eingstadium in
visente, Sveno post eum contentius pergit conventumque diu perfidiae et proditionis probris everberat. Ne
ganti confictas a se literas tradit, tamquam ab amicis porrectas, sed titulo de industria vacantes, quae ejus
ac Canuti initam cum Svercone concordiam nunciarent Q. — —
(Waldemarus et Kanutus a Jutis reges [an. 1154]s) eliguntur , Sveno Daniam relinquit, fautores ejus
712 plurimi cum victoribus gratiam ineunt). Ulf et Thorbiornus spectatae in regem fidei cum hoc veniæ genus
in probris ducerent, domi suæ comprehensi Sverconique regi in custodiam traditi, exilio capita quam hosti
dedere maluerunt. — ' .
(Sveno tribus annis t) apud socerum Conradum de Meissen commoratus, auxilio Henrici Leonis Jutiam
71 q invadit U). Eadem fere tempestate Sverconem regem servus, qui cubiculo ejus praeerat, noctu dormientem
occiderat v). Quod scelus divinitas haud segnius quam justius ulta est. Nam parvo post tempore Magnus *),
qui occulta regnandi cupiditate servo peragendi facinoris autor extiterat, in eo conflictu, quo filium Sverconis
Carolum, quem patre spoliaverat, regno etiam exuere gestiebat, sceleratae machinationis poenas morte persolvit y).
3 5S
5ES55 äwätääääS 3E
a*’:“,™ -ur/ l~,
pna, sed hoc temporil non msohta computatione i , ^ 1J56 contigit . - H yemaU tempore” dicit Helmoldus.
fuisse videtur (v. Muller pag. 712 not. i). ) i- yim /o, 1Tn - a Tom I na" 11). Quod si
r- ““‘”•i 5=I zzx
pag. 93 not. y. y) Anno 1161, autore Chronico e secnlo XIV (supra lom. l. i. pag. ooj. cu. v
Ericum sanctum anno 1160 per eundem Magnum occisum esse.
Tom. Ill

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.