96
XIV. E SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA.
inertiam ejus facetissime cavillatus est. Nam araneam eum æmulari dicebat, quæ telarum figmenti* cum
discrimine vitæ et viscerum suorum egestione consertis quid nisi scarabeos puties et vilia piendeiet animalia.
Cujus exempli evidentia araneæ regem, militiam telae, victoriam venatui conferebat. Ita avidum ducem exi
guæ rei cupiditate se ipsum viribus exinanientem inutili bello delectari monstrabat. Cujus Sveno dignitatem
potius quam monitum veneratus abeuntemque eum ad regni fines usque commeatibus piosecutus, destinati
olim belli studium animo revocavit; quippe quem magis potiendæ Svetiæ cupido, quam aut injuriæ olot
aut pudoris irritamentum accenderat. Maximam siquidem invadendae ejus opportunitatem tum ob
imbelliamque Sverconis tum ob factiones inter eundem et plebem recenter ortas (nam Joannem agrestes
concionantem occiderant) arbitrabatur. Spe quoque tam rata victeriam complectebatur, ut ante militire ex
ordium inter milites suos Sveticarum jura provinciarum tamquam belli præmia partiretur. Duo quoque ex
699. proceribus ejus ad opinionem unius Sueticæ virginis libidinis æmulatione correpti, magnis inter se jurgiis
dissidere coeperunt. Cujus nuptias rex in beneficio suo reponere par æstimans, capta Suetia fortiori connu-
binm pollicetur. Quo promisso libidinis æmulis magnum virtutis certamen ingessit. Tanta apud Dauos
fruendæ Suetiæ fiducia fuit. Interea Sverco belli metu crebras ad eum de pace legationes direxit, sed nullis
conditionibus ad eam impetrandam assurgere valuit. Igitur frustra fatigari se videns, non se proelio offerre,
non arma, non expeditionem parare, sed ignotos locorum recessus quærere summamque belli Sveombus
credere Ut autem Sveno difficillimorum itinerum evitaret anfractus, instrumentum belli hyemis exspecta
tione suspendit, ab astrictis glacie paludibus profectionis compendium petiturus. Hyberni itaque temporis
beneficium nactus, expeditiora legit itinera rapinisque et incendio Finniam G praedabundus aggreditur. Occur
runt indigenæ supplices patriam seque dedentes; nec sic se subjecisse contenti etiam commeatibus pnebitis
hospitalitatis eum obsequiis prosequuntur. Post hæc Werendiam intrat. Ubi ab incolis neque Marte neque
deditione exceptus flammis omnia ferroque pervadit, viris ac foeminis passim solitudinum inaccessa petentibus.
Sed et prealtæ nivium moles totis ferme campis incesserant, frigorisque tanta vis erat, ut uberibus admoti
infantes, algore hebetatis membris, inter ipsa lactis alimenta decederent, matresque simili fato propinquæ
extincta pignora moribundis complexibus attrectarent. Dani quoque eadem aeris inclementia afflicti, non in
700 castris noctes exigere, non militares excubias observare; pars foco sibi, pars tecto consulere; aeris, non ar
morum saevitiam in metu reponere; cuncti plus coelum quam hostem cavere. Werendenses autem quoad
regis gratiam paciscerentur, iter intercipere cupientes, cæsis nemoribus, truncorum arborum coagmentis faucium,
quas permeaturus esset, angusta praeludunt. Tantis siquidem circumjacentium rupium anfractibus claude
bantur, ut absque ingenti dispendio a latere præteriri nequirent. Quorum ausu rex inter coenitandum
accepto, mora omnis impatiens, discussis mensis equum involat militibusque adesse jussis ad rupem conci
tus fertur, indigne ferens coeptorum suorum cursum vilibus agrestium obstaculis retardari. Rogatus a
Nicolao quodam ira parcere incertamque admodum rem curiosius explorare, interpellanti se, uxoratum
quemque timidissimum esse respondit, ad ejus nuptias alludens, qui ducta conjuge postridie militiam ingres
sus fuerat. Ille ob contumeliosam monitorum suorum repulsam ira percitus, facturum se brevi, quod Sveno
non audeat, subintexuit exprobratamquej sibi ignominiam, invicem in eo rejecto meticulositatis opprobrio,
vindicavit. Quæ vox ab iracundia profecta celerem ipsius obitum ominata est. Ubi ventum ad fauces, de
lapsi equis milites, quamquam tenui armatura essent, quod eis festinationis ardor periculorum contemptum
ingesserat, arboream struem oppugnare coeperunt, indigenis, qui ad eam defendendam convenerant, ingenti
pacem clamore poscentibus. Tunc Nicolaus acceptam a rege contumeliam conspicuæ probitatis operibus de
mere cupidus, ne magis uxorius, quam strenuus videretur, dum conserta truncorum robora obstinato ad
pericula gradu superare conatur, ab agrestibus e strue tamquam ex muro propugnantibus caput hasta trajec
tus opprimitur. Similis aliorum conatus saxis sudibusque repellitur. Sveno propinquitate noctis impetus
que praproperi poenitentia revocatus, signo receptui dato, propter aggerem castra constituit, luce postera
701. majore vi ac paratu proelium exequuturus. Verum hostibus noctu sibi diffugio consulentibus mane vacuum
propugnatoribus iter nullo negotio superavit. Werendos deinde resistendi fiducia defectos in fidem accepit.
Igitur cum pleraque sibi ex voluntate respondere cognosceret, felicibus fortunæ experimentis evectus in om
nem se Suetiam effundere statuit. Sed nimietas frigoris equorumque ex asperitate itinerum inopiaque pabuli
coorta debilitas processum negabant. Tunc qui ex equitibus ad pedites redacti fuerant, commilitonum equos
suis oneribus instravere eosque pra se onustos agentes ignaro rege domum dilabebantur. Qui tandem fur
tivum militiae discessum expertus clandestinam ejus elapsionem data revertendi licentia praecurrit statiraque
compendiaria ad Scaniam via cursum reflexit. Igitur Carolus cum Canuto fratres k) receptorum obsidum
fiducia spem libera tutæque reversionis praesumens, cum Hallandiæ propemodum confiniis accessisset, a Finnen-
sibus l) insidias hospitalitate tegentibus convivio exceptus majorem noctis partem commessationibus extraxit.
i) Ita nomen provincia? Finvid vel Finveden in Stnalandia hand raro Latine redditur,
1) Id est: inhabitantibus Finvediæ.
k) Cfr. supra not. e.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.