IV
PKÆFATIO.
ADDITAMENTA AD NONNULLAS PRÆFATIONES IN SECTIONE POSTERIORE.
n. I. Johannis Magni Historia metropolitanae ecclesiae Upsalensis
(v. infra sect. 2 pag. 5—97).
J. H. Schröder hunc librum, cujus primas tredecim plagulas, ut supra dm, impri
mendas curaverat, praefatione non instruxit, quod damnum iam sumus breviter compensa
turi. Typis exscripsimus eam editionem, quae Romae a. 1560 prelo subiecta, antiquissima
diu habebatur; ornata autem est praefatione jam d. 22 Febr. 1557 data ab Olao IV agno,
qui frater idemque successor fuit Johannis“). Posthac autem nobis innotuit, exemp ar ,p im
anno 1557 Romæ impressum in bibliotheca regia Holmiensi asservari. Si vero ab hac
et ceteris paucis iisque minutis mutationibus typographies in qvatuor foliis obviis disces
seris, nullam earum invenimus esse editionum diversitatem. Verisimile est priorem illam
editionem ob eam causam non mox vulgatam esse, quod d. 1 Aug. 15o8 mortuus est,
qui eam typis describendam curaverat, Olaus Magni*®). Quam Olai editionem duobus
annis post aliquis alius, paucis modo foliis typis rescriptis et anno 1560 assignato, inte
gram fere vulgavit.
Vitam Johannis Magni ab ipso sine dubio scriptam hic infra ad finem libri illius (pag.
74 97 ) invenies; quamobrem hoc loco id tantum monuerimus, natum eum fuisse d. 19
Martii 1488, Archiepiscopum Upsal. electum a. 1523, relicta autem Suecia 1526 reliquam
vitam in exsilio degisse, et Romæ d. 22 Martii 1544 mortuum esse. De hac historia
illius metropolitana aeque ac de altero libro eius, Gothorum Sueonumque historia (cuius
extremam partem in priore sectione sub. n. X. reddidimus), vere dici potest, quaecumque
de temporibus vitam ipsius praecedentibus scripta sint, parvi pretii esse, res enim exiles
sunt et parum fidae, quod oratione turgida et inflata celare studuit auctor. Neque solum
(quod item de aliis multis illius temporis scriptoribus dici potest) omnis fere deest judicii
subtilitas, sed ipsius veritatis parum diligens fuit, quippe qui multa aperte licentius finxe
rit. Nam satis manifestum est omnia ea, quae de quinque episcopis Upsaliensibus anti
quissimis narraverit, quorum nomina fere sola noverit Chronicon vetus de Archiepiscopis
Upsaliensibus, ab ipso esse inventa, si pauca, quae de Henrico episcopo ex legenda illius
sumpsit, exceperis. Ejusmodi figmentorum aliorumque vitiorum magnum numerum afferre
facile est, sed tam inutili labore legentes fatigare nolumus. Tantummodo in iis, quae
ipsius aetate accidisse memorantur, inesse putamus aliquid, quod rerum scriptoribus usui
esse possit. Numquam fere testibus utitur, nisi quod de temporibus remotissimis ad Al-
bertum Krantzium nos relegat, quod ipsius scribendi generi iam satis indicio est. Ce
terum vel tacente ipso brevi invenimus Chronicon recentius de Archiepiscopis Upsal. et
Chronicon Erici Olai (Tom. II. n. 1) potissimum eum usurpasse.
Qua cognatione contineantur hist, metropolitana et Goth. Sveonumque historia,
diiudicare difficile est. Dicitur quidem illa in prooemio Dantisci a. 1536 scripta esse,
dum haec Venetiis a. 1540 confecta esse fertur (vid infra sect. I. pag. 34), atque illa in
Goth. Sveon. Hist, laudatur lib. XIX cap. 6 , at e contrario hanc duobus locis in Hist,
metropol, (vid. infra pagg. 11, 12, 45) memoratam invenimus. Videtur igitur auctor per^
fecta utraque vicissim ex altera in alteram aliquid transtulisse. Quoque modo res se habet,
quaestio est ea parvi momenti, quam explicandi tempus deficit.
n. II. Chronicon vetus de archiepiscopis Upsaliensibus.
(v. infra sect. 2 pag. 97, 98).
Huius unum novimus exemplum, quod est in bibliotheca Academica Upsaliensi. Idem
secutus Olaus Celsius maior a. 1705 Chronicon edidit; de reliquo fata manuscripti ignota ,
sunt; credimus Celsium id possedisse et deinde huic bibliothecae dedisse, nam in extrema
prima pagina Ericus Benzelius junior, qui tum Bibliothecarius fuit, haec notavit: Biblio
theca Upsaliensis anno 1718. Constat is liber decem foliis pergamenis in 8 :o, ligatus fusco

*) Cfr. de hac editione Warmholtz, Bibliotheca Hist. Sveo Gothica IV. n. 1835. **) Plura videas
de editione a. 1557 in opere illo, quod inscribitur Ur en antecknares samlingar (scripsit G. E. Klemming Biblio
thecarius) Stockholm 1868—1873 in 4:0 pag. 53, 54.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.