XIV. E. SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA.
95
ad montium angustias pervenisset, eorum præsidio fretus proxime insequentes delevit. — — — ( Denique
Sialandiam bis adortus, in secunda dimicatione Rikonem episcopum Roskildensem necat).
683. ( Sveno rex Daniœ aemulum Kanutum filium Magni apud Wiburgam vincit z) At Canutus ab Ala-
burgo Liuthusium a) petens apud vitricum Sverconem exui aliquamdiu demoratus est. Huic siquidem occiso
Magno Canuti mater conjugio obvenit b). ( Infelix status Daniœ et ignavia Svenonis describitur). At Ca
nutus apud Svetiam primum vitrico optatus, mox onustus haberi coepit, ita ut pro comparandis alimentis,
quicquid illic prædiorum possederat venditaret. Neque enim ulla gens exules aut promptius recipit aut
facilius respuit. Sed et filius Sverconis Joannes, ut plurimum strenuus, ita parum facetus, irrisorio carmine
fugam ejus præliaque retexuit et quasi eantilenæ specie pudibundi hominis verecundiam lacessivit. Ut enim
hospitem rubore et contemptu perfunderet, fortunam ipsius ludibrio lacessere coepit aspersisque jocis et igno
minioso verborum genere ignaviam ei bellique tristes exprobrabat eventus. His Canutus opprobiis irritatus,
navigio commeatuque empto plurimum in avunculi c) et materna fisus necessitudine, Poloniam profugit. —
696 , (Conventus Frederici imperatoris, Svenonis , Kanuti et Valdemari in Merseburg [an. 1152 ] d) et
quomodo Sveno in Daniam reversus Kanutum fraudat narratur). Ea tempestate Carolo, Hallandiæ preside e ),
provinciam egresso, conjugem ejus sororemque viduam Sverconis filius Joannes excellentis earum pulchritudinis
opinione corruptus, ad libidinis commercium raptas in Suetiam usque devexit. Quibus tam contumeliose
usus proditur, ut eas in stupri vices noctibus evocaret alternis, ingenuae pudicitiae foeminas obscoenissima
697. foeditate proculcans, neque aut hujus matronalem torum aut illius coelibem castimoniam, quo volup
tatum suarum ignibus indulgeret, reveritus. Ad ultimum patre et populo tantæ temeritatis facinus execrante,
utramque remisit. Quod flagitium Sveno perinde ac commune probrum in omne Sveonum regnum ulcisci
statuit, publicum ruborem communibus armis submovendum existimans. Sed nuptiarum apparatu præventus
(quippe Saxonum satrapæ Conradif) filiam, nuper deponsam, uxorem ducturus erat) propior privatae copulae,
quam publicae vindictae militiam retentabat. Per hanc Svenonem in peregrinos ritus adductum falsa plebis
opinio referebat ejusque super consvetudinum novitate consilium accusabat.
Per eadem tempora Nicolaus urbis JRomæ cardinalis, Britannicum permensus oceanum, Norvagiam,
Lundensium adhuc ditioni parentem, immunitate concessa, maximi pontificatus titulis insignivit g). Quod in
Svetia quoque legationis potestate peragere cupiens, Sveonibus et Gothis de urbe et persona tanto muneri
idonea concordare nequeuntibus, certamini decus negavit, rudemque adhuc religionis barbariem summo sacro
rum honore dignatus non est. Verum inspecto temporis habitu, cum per oceanum reverti hibernæ naviga
tionis metu in periculis duceret, Daniam reditui suo percommodam arbitratus, offensam ejus ex Norvagiæ
promotione contractam beneficii delinimento sedare constituit. Eskillum igitur mandatis aggressus, plus novæ
dignitatis, quam veteris amiserit, recepturum promittit, definiens se ereptas Norvagiæ damna Svetici prima
tus munere pensaturum. Rapuit promissum Eskillus cupideque legati copiam flagitat. Qui veniens apud
ipsum futurum Svetici sacerdotii insigne deposuit dandum ei, in quem concors Sveonum Gothorumque suf-
698. fragium convenisset. Statuit quoque, ut quicumque maximi Sveonum pontifices creandi essent, pallio a
curia dato per Lundensem insignirentur antistitem eamque sedem perpetuo venerarentur obsequio. In hoc
privilegio dato confirmationem ad curia adsciscendam promittit, quod eifectu perfacile fuit. Siquidem Romam
reversus, decedente Eugenio, maximus pontifex subrogatus est peregitque publicæ religionis præsul, quod privatae
legationis minister annuerat h ). Qui mos usurpatione posterorum firmatus sub hoc usque tempus antiqui tenoris
observatione perfruitur. His peractis Nicolaus nondum Dania egressus, Svenonem Suetica meditabundum bella
Romana industria a proposito revocare conatus, locorum difficilium, inopis regni, infructuosae victoriae habi
tum praetendebat. Siquidem ejus militiae negotium ingens, fructus exiguos fore priusque ei cum vastis et
immanibus scopulis quam cum hoste certandum. Quo victo nihil praeter ignobilem prædara et sordida spolia
victoribus occupandum. Postremo cum stolidam regis perseverantiam consilii sui sapientia superare nequiret,
2 'i Hanc pugnam apud Wiborg, fugam Kanuti in Svemam deinde in Poloniam et novatam Kannti in Daniam ingressionem
Suhm in nnum annum 1151 refert (Hist, af Danmark VI. pag. 94). Indubium certe est ex accurata Saxonis narratione, fugam
Kanuti in Sveciam ante annum 1152 incidere, quia conventum Svenonis, Kanuti et Valdemari cum Frederico Barbarossa in Merse-
burg, quem certissima testimonia ad annum 1152 referunt, antecedit. Annales fugam in anno 1152 ponunt. ^ es .,
Lödöse. b) Cfr. supra pag. 93 not. e. cj Sc. Boleslavi IVi, fratris PJkizzæ, matris Kanuti. d) Anno 1152 d. 18 Maji
in Merseburg illi tres principes Dani literas Friderici regis obsignant (Mecklenburg. UrkundenBuch I. n. 54). e) Probabile
est eundem fuisse, quem Saxo supra ut Kanuti Sancti regis ex filia Cecilia nepotem memoravit. \ ide supia pag. 9- not. o. . r.
infra in fine expeditionis Svecicæ. f) Erat Marchio de Wettin. g) Nicolaum anno 1152 mtiise u io . orwegiam
appulisse certum videtur (Munch 1. c. II. pag. 865, qui cardinalem a Norwegia in Svetiam mense Septembri \ e j 1 exisse
censet). Nostri annales consilium Lincopense a Nicolao-celebratum falsis annis 1148 et 1168 adsciibunt (Vide supra om. • P 3 #-
23, 48 et 61). E Saxone patet Nicolaum Sveciam ante exitum anni 1152 deseruisse. h) Nicolaus, ut P a P a a uanu -
appellatus, an. 1154 d. 4 Decembris electus est. Bulla Hadriani de primatu Lundensi, si quando exstiterit, perdita est.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.