94
XIV. E. SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA.
(Magnus suspicionem patris incitat contra Kanutum, qui tamen se longa defendit oratione, ' q
634. inter cetera hoc excidit.) Esto vocari me regem; en filium tuum Magnum nuper apud Gothiam regii cultus
et nominis insignibus potitum comperimus.
(.Kanutus dux a Magno interficitur [d. 7 Januarii 1131 ] h); quam ob rem Nicolaus rex Magnum
643. a se alienare cogitur). Arbitri siquidem regis facultatem exilii, quod Magnus apud Gothiam, cujus rei
esset, agere poterat, intuentes, conditione utendum monebant, futurum rati, ut interim in omnium an^
ejus habitus exolesceret ipseque prolixioris absentiae beneficio mitiorem patriae sententiam reperiie p
quippe exilii ejus miseratione movendum, iram, quam sceleri inflixerat, poenitentiae remissuium p
Ita pacato popularium motu, rex Jutiam, Magnus Gothiam, exilii speciem praebiturus, petivit.
(Ericas Emun, frater Kanuti , ab Lothario imperatore juvatur i), sequenti anno Magnum apud Sy-
651. ram vincit k}. Uaraldus Resta, frater Erici, ab illo desciscit). Interea Sveones, quod Magnum domesticis
bellis occupatum audierant, Sverconem quendam, mediocri inter Sveones loco natum, regem constituunt 1,
non quod illum tantopere diligerent, sed quia externi hominis imperium recusarent, cervices indigenam ferre
solitas'peregrino duci submittere formidantes. Hic Sverco Ulvildam Noricam, quam Nicolaus iu matrimonium,
emortua Margareta, receperat amatoriis primo legationibus sollicitatam, mox viro furtim abstractam ad suum
usque connubium perduxit m). Cujus coitu pro conjugio usus Carolum ex ea, qui et post ipsum in Svetia
regnabat, suscepit. Per eadem tempora divi Canuti filia, jampridem regi Noricorum desponsa, per legatos
ab eo in Daniam missos nuptura ducitur, n). —
(.Hibernis peractis Ericus apud Weram pontem superatus, ad Norwegian fugit, ad Scaniam circa
655. natale domini revertitur). Aestate») vero praeter Scanicam omni Danica classe contracta ad Fotam sinum p)
appulit q). — — (. Pugna describitur). Neque bellum aliud crebriorem pontificum cruorem absumpsit. Quippe
Petrus Roskildensis et Hernicus, Sueticarum partium pontifex ri, omnesquæ Jutiæ præter unum antistites
hoc proelio oppressi traduntur. — — — —
Liber XIV.
(Ericus Lam eligitur s). Eskillus fit Archiepiscopus Lundensis. t) Olavus, filius Haraldi Resta u),
668. regem opprimere frustra conatur v). Olavus perinde ac suo proposito victus, in Svetiam contendit 0, sed
mox Erico Scania excedente revertit concionemque in valle Arnensiy) sub edicto contractam liberioris vitae
promissis agressus regium sibi nomen illecto popularium favore conscivit {Olavus vero apud
669. Glumstorp ab Erico superatur).
Qui in Gothiam confugiens, interjectis diebus per Blekingiam revertit itemque ab Erico fugatus cura
h) Kanutum anno 1131, non 1130, interfectum esse, certissimum est. (vide Script, rer. Danic. II. pag. 610. not. n.;.
i) Anno 1131 (Saxo hoc in eodem anno contigisse, quo Kanutus occiditur, dicere velle videtur). Plures Annales Germanici Lo-
tharii in Daniam expeditionis in anno 1131 mentionem faciunt. k) Anno igitur 1132. 1) Sverkeri electio igitur
facta est anno 1132. Saxonem hic ordinem annorum accuratissime servasse, ex omnibus elucet. Tres annos cum dimidio inter
mortem Kanuti et pugnam Fotvicensem elapsos invenimus, si computationem Saxonis investigamus. Et testimoniis, quæ refelti
non possunt, demonstratur, Kanutumd. 7 Januari 1131 occisum (vide supra not. h.) et pugnam apudFotevig 1134, d. 4 Junii commissam
(vide infra not. o.). m) Uifhild, filia Finn Hareksson de Thiotta, primum maritum habuit Ingonem juniorem regem Sveciæ, deinde
Nicolaum, regem Daniæ, (post annum 1130, quo Margareta Fridkulla vita decessit), tertium Sverkerum in primo ejus matrimonio.
Vide Munch 1. c. II. pag. 600. n) Cristina, filia Kanuti Lawardi, Magno Sigurdsson regi Norvegiæ nupta. o) Scilicet
1134, ut jam ex superiori temporum designatione apertura est, d. 4 Junii (v. infra excerptum ex Chronico Anonymi Roskildensis).
p) Suetice: Fotevik, sinus ab Skanör, oppidulo Scaniæ, versus orientem paulo distans. Finitima est ecclesia (et hodie diruta
villa). Hammar, ex qua pugna nonnunquain nominatur. q) Sc. Nicolaus rex Daniæ. r) Henricus Sictunensis in æquali
Necrologio Lundensi (Script, rer. Danic. HI. 448) vocatur. s) Ericus Emun interfectus est d. 18 Sept. 1137 (Necrolog. Lun
dens. ; Script. rer. Danic. III. pag. 457. Ericus Lam eodem anno electus est, vide 1. c. pag. 433 et narrationem Saxonis. Obiit 1146 >
non 1147, cfr. Jaffé: Gesch. Keiser Conrad d. III. pag. 152. t) Anno 1138 inter dies 8 Augusti et 1 Septembris, ut videtur.
Electio anno 1137 ascribi solet, sed perperam. 1) Ex Saxone et æquali Chronico Anon. Roskild. (Script. rer. Danic, I. 385, 386) patet,
Eskilli electionem post Erici regis electionem factam esse neque breve tempus, antequam Riko æmulus Eskillo sedem cessaverit,
elapsum. 2) Exstant literæ Eskilli datæ anno M. CXXX [o: M. C. xxxix] Indictione II, vi Idus Augusti, Archiepiscopatus do
mini EsMlli anno I, regis Erici tercii anno secundo (Thorkelin Diplomatarium I. pag. 245). ”Indictio II.” annum 1139 indi
cat. 1138 per se impossibile est, quia Ericus Lam d. 8 Augusti 1138 nondum primum regni annum expleverat. Hamsfort has
literas ad annum 1140 pertinere putavit (SS. rer. Dan. I. 273) quod adhuc absurdius est, sive annos regis sive archiepiscopi re
spicimus. 3) Anno MCXLV Indictione rm, Kalend. Septembris literæ anno EslciUi ruio subscribuntur (Diplom. Suecanum I. n. 35)
u) Harald Kæsia erat frater Kanuti Laward et Erici Emun. per hunc anno 1135 occisus. v) Hæc cædes frustra tentata non longe
post electionem Eskilli, si Saxonem recte intelleximus, accidit, igitur in posteriore dimidia parte anni 1138 vel in initio anni
1139. x) Jam antea post cædem fratrum (an. 1135, in mense Augusto) ad Sverkerum fugerat. Vide Chron. Anon. Roskild.
infra excerpendum. y) Sine dubio locus, qui hodie Arendala in paroecia Hardeberga dimidio miliario a Lundis distans vo
catur. Hæc electio anno 1139 facta est. Coævura Necrologium Lundense (SS. rer. Danic. III, pag. 433) habet: ”Ericus Lam
Rex Mcxxxvn Tercius f. r. IX. Tercio anno regni ejus insurgit contra eum Olavus. Olavus rex mcxxxix f. r. II.” Scriptor annum
1139 appellat annum tertium Erici minus recte, cum annus tertius Erici demum in extremo anno 1139 initium cepit. Praeterea
Saxo eventus duorum vel trium annorum seditionis Olavi forte in nimis breve tempus contraxit, cum tot dimicationes tradit con
tigisse inter electionem Olavi et occisionem Rikonis episcopi Roskildensis, quæ anno 1139 d. 18 Octobris facta est (Necrolog. Lun
dense 1. c. pag. 460).