Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIV. E. SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA. 
93 
028 . 
« 30 . 
brosum ad naves recursum habuit ejusque fugæ deformitatem etiam cognomine usurpavit»). Cujus manum 
Jngo saluti suæ perniciter imminentem ferre nequiens, merendae pacis gratia filia ei in matrimonium tradita 
periculum beneficio repulit. Ex hac itaque Margareta Magnus prolem non sustulit, Nicolaus infelicibus sobolem 
auspiciis propagavit. Cujus filius Ingo initio adolescentiæ effrenis equi lascivia excussus ejusdemque ungulis 
artuatim obtritus, splendidissimum sanguinem luteis viarum sordibus erogavit tristissimoque fati genere con 
sumptus, sparsis viatim membris lacerum humi cadaver jacuit. Pædagogus quippe eum equo assuefacere 
cupiens habenas manu continere permisit, quarum regimini intempestivus adolescens, pede subselliis inbæ- 
rente, contiguum solo corpus habuit. Magnus vero felicioribus naturæ quam fortunæ incrementis evectus, 
teterrimum consanguine*® cædis piaculum edidit atque ad notissimum pertidise exemplum evasit. Cui mater 
ampliorem propinquorum favorem affinitatum beneficio creare cupiens, Henrico v) Regnaldi fratris*) tiliam, 
lngertam, Canuto y) Ingiburgam, sororis filiam conjugio copulavit. Paterna vero bona in aequales admo 
dum portiones partitione redegit, unam sibi, cæteras nuptis, quas præfatus sum, divisionis parilitate con 
tribuens. Hin’ Donorum Sveonumque dissensio orta ac deinde compluribus inimicitiarum incrementis 
coalita ad hoc usque tempus veteris odii tenacissima perseverat. 
(Kanutus Laward ducatum Sleswicensem accipit et postea fit dominus Stawiar &), fitem inter Haral- 
dum et Ericum fratres suos componit). Eodem tempore Henrici Svenonis filii conjunx b), mariti convictum 
ingenti perosa fastidio, aliena veste sumpta, suis se penatibus intempesta nocte subduxit. Apud quam juve 
num quidam (ut fama est) plurimam obsequio familiaritatem adeptus callide effecit, ut ad suum eam amorem 
perduceret. Deinde ne res amborum periculo proderetur, muliebriter allectam, viriliter cultam furtive devexit. 
Quam vir ejus fortuitis subsecutus indiciis apud Alaburgiam in cultu familiari deprehensam, amatore delapso, 
domum reduxit. Verum hanc ignominiam a clandestino Canuti consilio profectam ratus, integerrimi viri 
innocentiam tacitis suspicionis motibus insontem notabat. 
Interea Sveticarum partium rege absumpto c , Gothi summam, cujus omne pene Sveones arbitrium 
erat, Magno deferre ausi, alieni privilegii detrimento dignitatis sibi incrementa quaerebant. Quorum Sveones 
autoritate contempta veterem gentis suæ praerogativam in aliquanto obscurioris populi invidia deponere 
passi non sunt. Igitur antiquæ dignitatis speciem iutnentes, titulum injusta collatione praereptum novi regis 
electu d) cassarunt. Qui mox a Gothis trucidatus, morte Magno imperium cessit. At Magnus incidentem 
sibi nuptiarum cupidinem Polonorum prsesidis Bokisclavi filiam e) postulando complevit. — — 
(Magnus Ifipis celebrat nuptias, quibus etiam Kanutus interest) . Idem postmoduro Orientis partes 
piratica 'pervagatus cum speciosa domum spolia retulisset ideoque se dignitatis incrementa accepturum spe 
raret, pro gratia accusationem expertus est, culpatus a vege, quod in re Svetica prædam egisset D- Cujus 
operam valenter editam consimili probitatis genere æmnlatus Magnus, inter cætera trophæorum suorum 
insignia inusitati ponderis malleos, quos Joviales vocabant g), apud insularum quandam prisca virorum reli 
gione cultos in patriam deportandos curavit. Cupiens enim antiquitas tonitrnorum causas usitata rerum 
similitudine comprehendere, malleos, quibus coeli fragores cieri credebat, ingenti ære complexa fuerat, aptis- ^ 
sime tant» sonoritatis vim machinarum fabrilium specie imitandam existimans. Magnus vero Christian» 
disciplina? studio paganam perosus, et fanum cultu et Jovem insignibus spoliare sanctitatis loco habuit. Et 
adhuc quidem eum Sveones perinde ac coelestium spoliorum raptorem sacrilegum autumant. Sed utinam initiis 
ejus exitus respondisset. — — — — 
u) Saxonem morem vestiendi Scotorum, quem Magnus adoptaverat, ignorasse manifestum est. Proelium memoratum est 
illud an. 1101 apud Foxerna (in territorio Vestrogothi« Flandre). v) Hernicus (Skatelär vocatus) erat films Svenoms 
Estridsson regis-, ex eo Magnus, qui anno 1160 Ericum sanctum, Sveciæ regem, occidit, natus est. *) RagvaIdus ille filus 
Ligonis senioris alias vocatur. y) Hic est Kanutus 'Laward”, dux et martyr fi ins Eric, Eiegod et pa er Ataman^rni. 
z) Parentes Ingeburgis erant Mstislav vel Harald Wladimirovitch magnus princeps Ruthenorum et Cristina filia Ingoms semons. 
Cfr Genealogias regum et Sagas Isländern, n infra excerpendas. a) Kanutus, teste Helmoldo, Slaviam ab Lothano impe 
ratore anno 1129 accepit. b) Sc. Ingerdis supra memorata. c) Hic lngo junior, films Halstam, respicitur. Quo 
anno obierit nullibi narratur. Successor ejus in Svecia Hagvaldus Knaphbfde dicitur occisus esse an. 1130 vel circiter (Encus Olai 
supra Tom Il.pag.42). Saxo Ingonis mortem et electionem Magni ante expeditionem, inqua conjux Magni a Poloma deferebatur narrat. 
(Quo anno expeditio facta sit incertum. Siihm in Historia Danica V. 213, 297 annum 1127 affert. Dahlman Ï. pag. G 4 W, senem 
Saxonis sequens, 1130 conjicit). Et in oratione Kanuti Lavardi (vide excerptum paulo infra) postquam lex Obotntarnm factus 
est quæ iUur ad annum 1129 vel 1130 pertinet, Saxo Kam, tum dicentem facit, Magnum nuper regis nomine apud Gothos 
potitum esse. Munch (1. c. II. pag. 672) mortem Ingonis usque in annum 1123 retrudere vult. d) Sc. Ragvaldus Knap 
£ i in scholio superiore mentionem fecimus. e) Ribiza filia Boleslawi HP regis Polom* ter erat nupta 1) Magno 
Nicolai anno 1134 apud Fotevig occiso, cui Kanutum V. peperit, 2) Volodaro Glebowitch, pnncipi in 
Valdemari T. regis Dani» genuit. 3) Sverbero seniori (1156 occiso) in secundis illius nuptus, cura quo blmm Boleslawum habmt. 
S sTript rer Danic. II. pag. 162, not. h et Munch 1. c. III. pag. 29. f) Müllems I 2 pag. 630 not. 2 hoc partem Es- 
tinhe, quse forte ditioni Snetics subjecta erat, significare putat. g) Saxo ita vertit vocabulum Svecamim: Thors- 
hamrar. Cfr. Mulieri explicationem pag. 630. 
Tam. III. L 24 -
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.