\
92
XIV. E. SAXONE GBAMMATICO EXCERPTA.
dirimas profectus, S.etiam (nam paternum inde genus traierat) revisere proponebat. Quem Magnus conci
tato animi impetu subsecutus, eum oppidum Ålesstadiam fi præteriret, detuibato per occuisum epons e
trunco cujus præacuti forte stipites eminebant, adactus exstinguitur. —
Liber XI.
(Cades Haraldi Hårdråde (anno 1066) memoratur, deinde corrupta vita Svenonis Estndsson regis
describitur liberique ex pellicibus nati nominantur). .... .
557. Tandem rex animum suum ab illecebris luxuriae et immoderato Veneris usu retractum gema is ori
castitate cohibere constituit. Ut ergo multorum pellicatuum experientiam decenti nuptiarum usu umusque
matrimonii lege redimeret nec talibus ulterius cubiculis majestatis suae vigorem absumeret Gutham, Sue-
tico rege genitam g), sanguine conjunctam sibi legitimae prolis cupiditate complexus simulata conjugii reli
gione collegit ejusque coitum pro matrimonio habuit. (Egmu* tamen episcopus Lundensis et
559. praesertim Vilhelmus Koskildensis pontifex conscientiam regis ita agitaht , ut Gutham a se removeat). Gutna
quoque paternos penates repetens, susceptis viduitatis insignibus cum summa morum sinceritate consenuit
castitatemque votis professa virilis concubitus experientiam abdicavit et, quia injusto se toro maculaverat,
nullum ulterius sibi juri esse permisit. Sanctitatis siquidem amplexa propositum reliquum vitae tempus
coelebs exegit, ingeutique pudicitiae severitate illiciti concubitus noxam licentis evitatione pensavit. Sed nec
inerti otio tempus effluere passa, quotidiana consuetudine exquisita sacrariorum ornamenta fingebat inque
eandem operam continuam ancillularum curam cogebat. Inter quæ chlamydem sacerdotalem sutilibus si
gillis excultam preciosæque materiæ impensa ac mirifici operis arte elaboratam Roskildensi sacrario doni
nomine largita est. Alia quoque complura divini cultus insignia sacrorum usibus operata est. -
(Post mortem Svenonis [1076] ejus filii Haraldus et Kanutus de regimine certant ; Haraldus eligi
tur; Kanutus fugit in Scaniam).
571. Ubi fraterna legatione regni communionem spondente reverti monitus, spretis mandatorum blanditiis
Suetiam fugibuudus intravit h , perquam stultum ratus ejus se promissis infracta fortuna credere, cujus eadem
adhuc vigente, minas acceperit. Mox perinde atque injuriarum oblitus, intactis patriæ rebus bellum adver
sus orientales vivente patre coeptum enixe prosequitur — — —
(Ccedes Kanuti regis exponitur i)
592 . Hæc audiens regina patriamk) cum filio impubère repetit, geminis post se relictis filiabus; ex qui
bus Ingertha Folconi, Sueticæ gentis nobilissimo 1), nupta Benedictum Kanutumque filios habuit iisdemque
mediantibusiu) Birgerum, qui et nunc exstat, Suetiæ ducemn) cum fratribus suis nepotem accepit, \erum
ex Cecilise matrimonio Ericus, Gothorum praefectus, Canutum cum Carolo°) procréai it, ex quibus generosis
simarum imaginum numerosa posteritas clara propinquitatis serie cohaerens emersit.
Liber XII.
, (Dani post ccedem Kanuti Olavum fratrem regem eligunt).
595 _ Quod audiens Ericus p), contumeliae memor, quam ei communis fratris jussu inflixerat, ultionis metu
cum conjuge Botilda, quæ Ulvoni Gallitiano ex filio Thrugoto neptis obvenerat, Svetiam petivit.
600. (Moritur Olavus rex) q). Huic Ericus natu proximus e Suetia revocatus magno omnium favore sufficitur.
(Erico Bono in Cypro insula defuncto, Dani fratrem ejus Nicolaum regem faciunt*)).
Liber XIII.
026. — Duxit s) autem Margaretam patre Ingone, Sveonum rege, matre vero Helena natam,
cujus castitatem rex Norvagiensium Magnus conjugio delibaverat t)- Qui cum sedulo Sveones adortus in
Hallandenses etiam arma proferret, inopinata eorum irruptione perculsus, ut erat calceamentis vacuus pro-
f) Langebek (Script, rer. Dan. I. pag. 56) putat, Alexstad, hodie Alsted pagum in Sialandia haud procul Sora hic respici.
Islandi contra Magnum in classe apud Jutiam an. 1047 obiisse narrant. Cfr. Munch. 1. c. II. pag. 155. g) Doctissimi viri,
Langebek (Script, rer. Danic. III. pag 335, not. a) et Munch (1. c. I. 2. pag. 315, not. 4 et II. pag. 189, not. 2 ) ad hanc oc
cultam rem illustrandam ingenii acumen et eruditionem adhibuerunt. Uterque Svenonem bis matrimonium iniisse sc. cum Gyda
filia Anundi Jacobi, regis Sveciæ, et cum Gunnhilde, vidua ejusdam Anundi, judicat; quæ autem prima fuerit uxor, concordare
nequeunt. b) Hanc Kanuti fugam in Sveciam, si vera est, inter mortem patris an. 1076 et annum 1080, quo mortuo Haraldo
fratre rex Danise electus est, incidisse necesse est. i) Anno 1086. k) Sc. Flandriain. Nam Edla vel Adela vidua Ka
nuti sancti erat filia Boberti comitis Flandrise. 1) Est ille celeberrimus gentis Folkungorum progenitor. Recèntiores scrip
tores etiam patrem avumque ejus memorant (v. Genealogiam folkungorum infra edendam) m) Ericus Olai (supra Tom. II.
pag. 40) Kanutum patrem Birgeri Brosa ducis facit. Genealogia Folkungorum, quam Olavus Petri pag. 56 et Chronicon Ski-
byense [Script, rer. Dan. II. 556] adhibuisse videntur) Benedictum, cognomine Snifvels, procreasse Birgerum narrat. n) Bir-
gerus Brosa, dux Svetiæ, primum anno 1202 obiit. Fratres ejus erant Karolus dux et Magnus Mlnniskiold. o) Kanutus et
Karolus sine dubio iidem sunt, ac fratres ejusdem nominis, qui infra Svenonem (Grathe) in expeditione contra Sverkerum seni
orem anno 1153 sequuntur. Ericus dux cum filiis Kanuto et Karolo anno 1145 testes sunt diplomatis Eskilli archiepiscopi. De
prole Erici cfr. Script, rer.- Danic. III. pag. 277 not. n et pag. 630 et Mulieri editionem Saxonis I. 2. pag. 896. p) Ericus
’'Eiegod' 1 vel Bonus vocatus, postea rex Danise 1095—1103. q) Anno 1095. r) Ericus obiit 1103, Nicolaus eligitur 1104.
s) Sc. Nicolaus, Svenonis filius, rex Danise. t) Margareta, cognomine Fridkulla, anno 1101 Magno Barfot desponsata et
anno 1103 illo orbata, brevi post Nicolao nupta sit necesse est, cum Magnus filius jam anno 1127 matrimonium init.