*
XIY. E. SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA.
91
täte teneretur, aperuit. Rex tantæ conspirationis nuncium exercitu subsecutus, ne rumoris autorera praemio
vacuum praeteriret, fidem nuncii, quod et longam et periculosam navigationem egerat, præmii loco duum
jugerum agri Seanici donatione pensavit. <
Interea Olavus, classe sua apud insularum unam acquiescere jussa, habili expeditoque navigio Sia-
landiam petiit. Ubi accersilum concionis nomine populum ad deditionem, quam potuit, disertissimo provocabat
colloqvio, modo universorum modo singulorum compositis blanditiarum figmeutis animos demulcendo, eam de
mum tutiorem potentiam credens quæ pace magis quam prælio constitisset. Igitur a majorum quodam astu
benignissimae responsionis exceptus, simulatum plebis favorem spe eximia complectebatur. Tandem inter varium
plebis tyrannique sermonem speculatorum unus ex maritimis superveniens, grandia terris vela propinquare nar
rabat. Igitur fluctuantem Olavum senior, regis adventum opperiens, interrito se animo gerere cohortatus,
consvetam littoribus mercem advehi prædicabat, non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus,
quam si odium benevolentiae specie suppressisset, spemque ejus vano sermone protrahere potuisset. Secundo
quoque pari nuncio accepto, concionantis metum consimili affirmatione discussit. Tum demum Olavus asser
tionem ejus suspicione insecutus, emissum in littus speculatorem explorare jubet, Canutusne esset an nego-
ciatorum aliqui venientis exercitus speciem praebuissent. Quo reverso seque frequens classe pelagus prospe
xisse perhibente, continuo senem mendacii damnans colloquium solvit. Ille nihilominus vera se omnia
retulisse contendens, eos adventare dicebat, a quibus Daniam ferro comparare quis posset. Olavus vix
fu^a usus, pertinaci remigio sociam repetit classem. Subinde Canutus portum classe complexus, victum
labore remigem nocturna quiete firmavit. Ubi ab incolis, Omundum terrestri agmine Scaniam, Ulvonem
navali fluvium Helgam 0 occupasse cognoscit. Ipse igitur Omundum excipit, classem ad opprimendos, qui
' ad amnem appulerant, mittit. A quo cum navium duces Omundum apud Stangam montem a) insigni pugna
obrutum comperissent, ipsi quoque consentaneam fortitudinis operam edere cupientes, ne rege audacter
agente, ignavum gessisse militem viderentur, quo promptius in eam, qvam hostes occupaverant, insulam
trajicerent, aliam eidem vicinam ingressi medium amnis spatium contabulatis molibus sternunt. Illic siqvi-
dem fluvius, latius manantibus aquis, amnis modum excedens ingentis stagni speciem præbet. Tum Ulvo
suos, ne hostem coepto deturbarent, admonitos trajicientem telis eminus ac sagittis incessere jubet, futurum
taliter inquiens, ut ipse sua sibi manu ultimam fati semitam strueret. Progresso vere longius opere, veluti
nostros transitu prohibiturus in adversa ripa phalangem explicat. Quo viso Dani trajiciendi cupidiores effecti,
frequentes oneravere pontem. Ubi dum conserti, sed in quam periculosum iter progrederentur ignari, bellum
instanter appetunt, subito desidente congerie inter undas avidum pugnæ spiritum deposuerunt. Si quem vero (ut
in eo discrimine accidere solet) semel ad summum fluctus retulit, protinus alterius amplexibus implicatus in pro
fundum periturus abstrahebatur. Ita dum mixti atque alius alii cohærentes invicem opem exigunt, mutuo sibi
exitum pepererunt et quem salutis quis autorem petiit, infelicem fati comitem habuit. Neque enim armorum
pondere pressi tutum natandi eventum assequi potuerunt. Ita Ulvo Danorum deceptor magis quam victor alienat
temeritate, quod propriis viribus nequibat, obtinuit, certissimam hostium virtutem salubrius cunctatione pugnæ
quam impetu proculcando. Cujus facinoris insecuturam metuens ultionem, quod sibi hinc classem obstare, inde
regem imminere conspiceret, salutis obtinendæ consilium, ut viribus difficile, ita arte promptissimum îeperit.
Fugam namque diligentius animo circumspiciens, cum unicum ejus diverticulum in classis desertione restare
animadverteret, noctu, majoribus navigiis relictis, in proximam ripam universum scaphis trajecit exercitum sicque
clandestino secessu usus potitum latebris agmen abducit. Diluculo Dani sociæ cladis ultionem avidius siti
entes dum in hostium navigia irruunt, eadem propugnatore vacua reperiunt. Rex, lacu lustrari jusso, mer
sorum corpora uncis aut everriculis capta apud Asumb), contiguum amni oppidum, supremis procuravit offi
ciis. Olavum vero per Norvagiensium quosdam pecunia a se corruptos domestico bello opprimendum curavit c).
t
(Mortuo HardeCanuto 11042] et Magno, filio sancti Olavi , in regem. Danim electo, Sven Estridson, Anglia
relicta cum Magno in Jutia manus conserit et vincitur), d) Cumque se omni auxilio desertum nec hostium tan-
tum sed etiam suorum contemptu perfusum videret, Sialandiam Scaniamque pnetergressus, Svetiam materna ne
cessitudinis fiduciae) petere cogitabat. Quem Magno terra marique pertinacius insequente in Jutiam re-
545 pente Sclavicus effudit exercitus (Magnus eos prosternit). Sveno vero desperatis jam rebus m Scaniam ut
ja Adhuc nome „ ’"Helga" hic amnis in septentrionali Scania fert. a) Montem hujus nominis in P^hia Wins-
z ACi . , T . „... S ("Dänin Hist 3 na» 634) monens, distantiam locorum non observavit. Scriptor
löf et territorio Vestra contra exercitum Kanuti apud pontem Scania, Stangapelle,
flamMs n HMga eS sit'im 0Pe ^ cyTp^na tpTstkklastad anno 1030. d) In sequente narratione Saxo eventus annorum 1043-
flumims Helga situm. c, T>_„ nlon ai „Wet Cfr uberem expositionem, quam facit
Ä7 SZ ' T ÄÄÄÄi« « S—