90
XIV. E. SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA.
eo quidem ampliori spe, quod patrem ejus jampridem regno exactum Haraldi succursu res î u lonem impe
trasse meminerat. (Tam hic quam in Anglia repulsam passus m Scotiam Jugit et fidem c iristumam con
497. plectitur). Nec segniter poeuitentiæ beneficio permulsa Deitas propitii numinis favore pris mum ei or u æ
splendorem conciliavit, amorque ipsius septimo 1), decedente Enco promptum regni introitum sruxi , pro
exilio patriam, pro paupertate amplissimum decus ac summam largita potentiam. Nam nci îus avus
cum matre Syritham) Svetiam repetivit, ibique degens regnum materno arbitrio subjectum habuit { Demde
propagationem Christianismi in Dacia Saxo describit et quomodo Olavus rex Sin vegice a e g
501. baptizatur). Consimilis ejusdem pontificis«) industria Suette regem Olavum ad Christiana sacra perductura
Jacobi nomine venustavit»), morum profectui decus vocabuli tribuens. Utrum autem idem rex a eo,
a Bremensiura pontifice UnnoneP) sacrorum usum disciplinamque perceperit, parum compen. empore
Lundenses sacrarium moliti, sub Gerbrando Koskildiæ praesule rem divinam domestici templi religione ges
serunt. Ceterum Unnonis corpus Birca, oppidum veteri fama inclytum, Bernard! Lundense hypogaeum ene .
Interea rex Norwagiæ Olavus, adhuc coelebs, fruendæ claritatis potiendæque Daniæ cupidine instinctus, quo
facilius voti se compotem redderet, petitis Syrithæ nuptiis Sueticas partibus suis vires applicare curavit.
512. (Nuptiis inter Kanutum Magnum et Emmam celebratis q), innumerabilem regis munificentia allectam clientelam
memorat). Cujus munificentiae gratia Ulvonem quendam e Svetia accersitum, dolis magis quam vmbus in
signem, in militarem ordinem allici contigit. Cujus quoniam incidenter mentionem egi, ortum summation
disseram. ( Sequitur illa cognita historia, quomodo ursus eximiae granditatis puellam familiae cujusdam Suecicce
rapuit et ex illa filium procreavit). Nato itaque filio paternum a necessariis nomen imponitur. Qui tan
dem agnita suae veritate propaginis a patris interfectoribus funesta supplicia exegit. . Cujus filius Tliru-
gillus cognomine Sprageleg, nullo probitatis vestigio a paternae virtutis imitatione defecit. A quo Ulfo ge
nitus originem ingenio declaravit, avitum animo sanguinem repraesentans U.
Ceterum ut ad diverticulum, quo excessi, redeam, Olavum s) cum Haraldo fratre Danis atrociter im
minentem Canutus classe ex Anglia petitum [o: -ta] ad socerum Gerithaslavum Orientalium ducem 0 exilio migrare
compulit; recuperataque Norvagia rediens Rikardum, acerrimum uxoris osorem effectum patria exegit«); sed et
sororem Sialandiæ redditam regiarum partium functione donavit. Interea absumpto Sveonum rege Olavo, suc
cedit Omundus e vitae diuturnitate cognomen sortitus v,. Cujus fato Olavus Norvagiensis repetendae patriae fidu
ciam nactus, contracta Sueonum ope, Norwagiæ summam audaci usurpatione corripuit, quod Canutum fra-
516 ternae opis cassum Q ac celeberrima virium parte defunctum adverteret. ( Merita Olavi in religio
nem Christianam exponuntur) j). At Ulvo ob virtutis aemulationem gravibus in Canutum odiis efferatus, quia tuto
inimicitias gerere nequibat, quo efficaciores insidias necteret, instrumentum doli simulatione officii texit.
Suetis enim assidue Scaniam irrumpentibus, primus ad constringendos eos proficisci poposcit: impetratisque
petiti ministerii partibus, Estritham quæcunque imperasset exequi literis signatorio annulo impressis juberi
petivit. ( His Uteris usus Estritham ad nuptum commovet). Et ne Canutum in Dania ultorem opperiretur,
declinandæ vindicte gratia in Suetiam sibi cum conjuge transeundum providit. Ubi invadendae Daniæ pro
positum pertinacius animo volvens, Omundo Olavoque consilii participibus factis, alteri maritimis Sialandiam
copiis alteri Scaniam terrestribus impetendam proponit, ipse se classem e Suecia ducturum promittit. Cujus
rei molitione detecta, Haquinus quidam e villa Stangby, amantissimus regis, arrepta quam celerrime navi
gatione, Canuto cuncta ex se cognoscendi copiam tulit, eaque humanitate, quanta principis ac patriæ cari-
1) Sc. anno: quod excidisse videtur. m) Sigrid Storråda vulgo appellata, quae postea inter annos 998 et 1000 Svenoni
Tjugeskegg nupta est. n) Sc. Bernardi. Nostri scriptores S. Sigfrido hunc honorem tribuunt. De anno cfr. infra sect. II.
pag. 115 not. a. o) Saxo hic Olavum cum filio Anundo, qui in baptismo nomen Jacobi accepit, confundit. p) Unni
jam anno 936 Bircæ mortuus est (teste Adamo Bremensi I. cap. 64). q) Anno 1017 secundum Chronicon Saxonicum.
r) Björn igitur erat nomen patris Thrugilli. Unde haud improbabilis fit conjectura Langebekii (v. Script. rer. Danic. III.
281 not. m.; cfr. pag. 287, 288) cui Munch (1. c. pag. 101 not 1) assentitur, Styrbjörnum supra memoratum, qui in Fy-
risvall occubuit, avum Ulfonis fuisse. Ita declaratur, cur Ulfo ex Suetia accitus esse dicatur et quomodo fieri posset,
ut sororem Eanuti potentissimi regis in matrimonium duxerit. s) Sc. Olavus Haraldson, cujus frater Haraldus Hård-
råde tamen puer duodecim annorum erat, cum Eanutus an. 1028 Olavum in Sveciam et Russiam fugere coegit. t) Jaros-
lavus rex Holmgardiæ (Novgorod), qui Ingeburgem, filiam Olavi Skotkonung et sororem Astridis, uxoris Olavi Haraldson, in
matrimonio habuit. u) Saxo enim supra memoravit, Eanutum sororem Estridem primum Rikardo duci Norrmanniæ nup
tum dedisse (circa annum 1017). Adamus Bremensis fere idem dicit (II. 52), quamquam eam Margaretam nominat. Tamen
hæc tota de primo matrimonio Estridis narratio suspecta est (v. Mulieri editio I. pag. 512 et 514 et Munch 1. c. 477 not. 5,
qui Ulfonem sine dubio jam an. 1016 Estridem uxorem habuisse monuit. v) Olavo Skotkonung mortuo (jam 1021—22,
Munch 1. c. pag. 612) successit Anundus, cujus nomen etiam scribitur Amundus, quem Saxo nominum similitudine deceptus,
cum fratre Emundo, cui cognomen Gamal (senex) dabatur, hic confudit. x) Saxo enim Eanutum, sicut Olavum
Skotkonung. filium Sigridis Storråda fuisse arbitratur. Eanutum vero in primo matrimonio Svenonis Tjugeskegg cum Gunnhild
filia Mieczyslavi, ducis Poloniæ, esse procreatum Munch demonstravit (1. c. pag. 126 not. 1). — Praeterea temporum seriem Saxo
omnino pervertit; quod annis, quos in notis singulis eventibus assignavimus, comparatis statim patet. y) Sequens narratio diver
sorum errorum plena est. Munch ad quem legentes referimus (1. c. pag. 678—685 et 725—735) de hac re copiose disputavit; ex
iis, quæ attulit, hæc praecipue nobis hic memoranda videntur 1) Ulfonem comitem jam anno 1016 Estridem uxorem habuisse et
filium ejus Svenonem probabiliter circa annum 1018 natum esse, 2) pugnam apud fluvium Helga anno 1027 commissam esse testibus
sagis vetustis, dum Chronicon Saxonicum perperam annum 1025 exhibet, 3) dubium esse, num Ulf comes a partibus Olavi et
Anundi regum steterit; fleri enim posse, ut scriptores nomina Ulf et Olaf permiscuerint -

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.