I
XIV. E. SAXONE GRAMMATICO EXCERPTA. ' 89
In excerptis hoc institutum secuti sumus, ut illa perantiqua tempora, quæ variis et quasi nebulosis
sagarum fabulis ornata fere nulla historiæ fundamenta præstent, prætereuntes, ab extremo seculo decimo,
cum primum historiæ lumen per res Suecanas diffunditur, initium ceperimus. Signis numerorum mar
gini appositis paginas editionis Mülleri indicavimus, ut si quis forte in aliqua re Saxonem ulterius con
sulere voluerit, hoc eo facilius fieret.
Liber X. ,
479. —•— — — Ea tempestate a) Sturbiornus, Suetici regis Biornonis filius, a patrui Olavi filio Ericob)
regno spoliatus, petendi auxilii gratia ad Haraldum c , cui Thyra mater extitit, cum sorore Gyritha supplex
migravit tantoque apud eum paratiorem amicitiæ locum reperit, quanto illi ejusdem sororis suæ matrimo
nium liberalius permisit d). Post hæe Haraldus armis Sclavia potitus, apud Julinume) nobilissimum illius
provinciae oppidum, Sturbiorno duce, competentia militum præsidia collocavit. Quorum piratica egregio ani
morum robore celebrata ac finitimis paulatim trophæis alita eo demum ferocitatis excessit, ut continuis
nautarum cladibus septentrionalem repleret Oceanum. Ea res plus Danico imperio quam ullum terrenæ militiæ
negotium attulit. Inter quos fuere Bo, Ulff, Karlshefni, Siwaldus aliique complures, quorum prolixam enuncia-
tionem, tædio quam voluptati propinquiorem, stylo prosequi supersedeo. Inter hæc Sturbiornus, ultionis
aculeo lacessente, acceptam injuriam pensare cupiens, Haraldo in opem accito, memorem damnorum iram
adversus invisam Erici dominationem destrinxit. Cujus rei gratia Haraldus Hallandiam proficiscens, Theu-
tonicæ irruptionis nuncium, quæ a Cæsare Othone gerebatur, accepit. Igitur alienæ rei impetitionem quam
propriæ defensionem langvidiore studio prosecutus, externæ pugnæ proposito domesticæ curam anteposuit,
reflexoque in Jutiam cursu, ad opem oppressis ferendam præcipiti celeritate contendit. Sed eo superveniente,
Cæsar Jutiam vtpote regio ductu vacuam uullo resistente permensus, cum Lymici sinus objectu tunc tem
poris Wendalam aquis claudentis ulterius excurrere vetaretur, conjecta in undas lancea non solum iter ad
Eydoram reflexit, verum et simillimum fugæ reditum habuit. Siquidem hastam, cujus usum habebat, mari
timos in fluctus relinquendi monumenti gratia jaculatus suum freto vocabulum indidit 0- Verum ut impetu
gravis, ita exitu vanis apparuit. Haraldus quippe ardentissimo cursu abscedentes hostium reliquias inse-
quutus, Epponem extremi agminis ducem cum iis quos reperit trucidavit. Interea Sturbiornus, contumeliosa
militum adhortatione compulsus, fortunam suam temere sociorum fortitudini credidit inque proprium exitium
ruens regiarum partium reditum stolida praecessit audacia Bellum enim praepropere ausus, rebus Sveonum
per incuriam lacessitis occiditur. Et sane hostilibus gladiis ultro jugulum subjicit, quisquis in urgenti
aliquo discrimine magis alienæ temeritati quam propriæ obsequitur providentiæg). (Deinde Saxo merita
482 Thyren matris Maraldi memorat , quia munimen Danavirki exstruxerat). Eadem quoque, cum sub specie
foeminæ virilem animum gereret, Scaniam Suetica domination^ compressam præstandi tributi onere liberavit.
(Narrat Saxo , quomodo mortuo Haraldo Blåtand filius ejus , Sven rex, religionem Christianam im-
495 pugnat). Nec tamen erga desertorem sacrorum principem divinæ correptionis aculei quieverunt. Nam Sve-
tiam quoque Danorum rebus infestam fecere. Cujus rex Ericus, agnomen a victoriis mutuatus, per Haral
dum jampridem latam Sturbjorno adversus Sveones opem memoriæ subjiciens perquam graviter in Svenonis
caput exarsit. Utque sui vindictam perageret, exercitum in Daciam trajecit, expugnatione filii pa
rentis noxam pensare cupiens. Quamquam enim eum arctiore materni sanguinis nexu contingeret h),
iram tamen affinitati prætulit eo quidem fidentius, quod Svenonis fortunam sæpius ægram atqve frac
tam ac crebris detrimentorum incursibus lacessitam, suam jugiter in summo felicitatis cardine versatam
noverat. A quo Sveno bello Scanico victus, relicta excellentis pulchritudinis filia Thyra aviæ nomen referente G,
(quæ qua matre orta fuerit ignoro) Olavum Tryggonis filium, Norwagiæ regimen gerentem k), exilio petivit
a) In proxime superioribus lineis Saxo mortem Haqvini boni, regis Norvegiæ, [quæ an. 961 contigit] exposuit. b) Islan-
dici scriptores Styrbiörnum filium Olavi et Olavum atque Ericum ”SegersiM” filios Björnonis fuisse dicunt. c) Cognomine
’'Blåtand'’. d) Hic Saxo res nonnihil perturbavit. Islandi de matrimonio inter Haraldum et hanc Gyntham silent, contra
Styrbiörnum Thvram filiam Haraldi uxorem duxisse, quæ postea Olavo Tryggvason regi Norvegiæ nupta sit, narrant. e) Ab
Islandais Jomsborg appellabatur. Prope urbem Wollin situm fuisse putatur. Cfr. Adamum Bremensern. Lib. II. cap 19.
f) Oddesund est pars sinus Lymici in Jutia septentrionali. Dahlman ("Danmarks Historie, Kjöbenhavn 1840 I. pag. 98) hanc
expeditionem Ottoni Imo e t anno 965 tribuit. Munch (Norges Historie I. 2. pag. 89) autem illam in annum 97o, Ottone 11°
regnante, refert. Cfr. Mülleri editionem Saxonis II. pag. 285-287. g) Proelium in "Fyrisvall", ubi Styrbjornus cecidit
aliquanto post expeditionem Caesaris commissum esse certum est. De anno adhuc ambigitur. Cfr. Munch 1. c. pag- 110
et Vigfusson: Vra timatal etc. (insertum in: Safn tili Sögu Islands) pag. 338. h) Supra enim Saxo tradidit, Gyntham sato-
rem Styrbiörni, Haraldo filium Svenonem peperisse. Munch 1. c. 71, 72 hanc rem infirmare conatur. i) ax0 lc ‘' on usl0ne
quadam Thyram, sororem Svenonis, filiam ejus fuisse tradit. k) Olavus eo tempore, quo Sveno e Dacia fugatus est nondum
erat rex Norwegiæ. Ordinem annorum a Saxone admodum conturbatum Müller (1. c. H. pag. 304-30<) et Munch (L c. lio,
126 223—225, 239, 242, 268 et 311) explicare studuerunt.
Tom. III. L 23 *
c.
L 23.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.