88
XIV. E SAXONIS GRAMMATICI HISTORIA DANICA EXCERPTA.
XIV.
«
E Saxonis Grammatici Historia Danica
excerpta.
i
Nullus hodie superest codex operis Saxonis, et jam cum prima editio anno 1514 Parisiis typis
describeretur, unum tantum exemplar manuscriptum non sine magna difficultate deprehendi potuit, quare
omnes sequentes editores hanc primam editionem pro fundamento ponere coacti sunt. Inter quo» P. E.
Müller et J. M. Velschow ultimi fuerunt *), quorum quidem editio, critica ratione elaborata omnibusque
historiae subsidiis ornata tam præ ceteris excellet, ut illam nos in his excerptis faciendis sequi non dubi
taverimus.
Saxonem temporibus regum Valdemari I., Kanuti VI. et Valdemari II., id est tribus ultimis de
cenniis seculi XII* et initio sequentis seculi, vixisse ex ipsius verbis certum est. Quo autem anno natus
aut mortuus sit, nescimus, neque certi anni, in quibus opus inceptum et ad finem perductum sit, indi
cari possunt. Tamen ex praefatione Saxonis elucet, illum ultimam manum operi, quod hortatu Absalonis
archiepiscopi inceperat, primum post Valdemarum II m regem factum, i. e. post annum 1202 imposuisse.
Sed non minus certum est ex ipsius verbis, finem undecimi libri ante mortem Byrgeri Brosa, ducis Sueciæ,
(anno 1202) scriptum esse **). Saxonem jam ante mortem Valdemari I (an 1182) in historia elaboranda ver
satum esse neque tamen prius quam post annum 1208 eam confecisse Velschow (v. prolegom. pag. xliv
xlviti) demonstrare conatur, quæ quidem res adhuc in tenebris involuta nobis videtur. Magis probabile illud
nobis videtur, qnod idem ingeniosa argumentatione probare vult ***), Saxonem ultimos sex libros primum
confecisse, deinde ad remotiora tempora conversum decem priores libros addidisse, ex quo minus-difficile
fit intellectu, cur Saxo, qui praefationem post annum 1202 scripserit, historiam ultra annum 1185 non
continuaverit.
Omnium scriptorum Danicorum solum Chronicon Sialandiæ et epitomator ille seculi XIV, cujus
compendium et continuatio in annum 1341 Thomæ Gheysmero vulgo perperam tribuitur f), Saxonis mentio
nem faciunt; inter exteros tantum Ericus Olai, Hemmingus Gadd et Albertus Krantzius, unde conjicere
licet, librum Saxonis medio ævo parum cognitum fuisse. Neque omni dubio caret, Ericum Olai, sicut
postea Olaus Petri, potius illo compendio supra nominato, quam ipso Saxone usum esse.
Quibus ex fontibus ipse hauserit, Saxo in præfatione commemorare non neglexit, ubi 1) carmina
vetera heroica, 2) narrationes Islandorum, 3) quæ Absalon suo ore tradidit, ut præcipuos fontes affert.
Ut aliorum quoque æqualium testimonia consuluerit et diplomata atque alia monumenta vetusta inspexe
rit, fieri potuit neque absonum videtur; qua tamen in re semper mirum videri necesse est, illi Adamum
Bremensern, ut Velschow monuit, cognitum non fuisse.
Titulum ”Historia Danica” nos quoque servavimus, quia omnes alii, etiam Velschow, eo utuntur,
quamquam illi adsentimur, cum verbis chronici Sialandiæ et epitomaturis seculi XIV' nitens, opus
”Gesta Danorum” primo appellatum fuisse et titulum ”Historia Danica" iis, qui primam editionem anno
1514 imprimendam curarunt, originem debere, contendit. Quis denique fuerit Saxo, quæ ejus conditio,
si quis quærat, profitendum nobis est, id tantum sine ulla dubitatione hodie affirmari posse, Sialandum
natione eum fuisse. Utrum autem præpositus Eoskildensis an canonicus Lundensis fuerit, doctissimi
viri inter se dissentiunt, ad quos igitur legentes relegamus ff).
*) Opus a Muliero ut manuscriptum pæue confectum post ejus mortem Velschow absolvit et edidit. Pars prior textum Saxo
nis et notas breviores in duobus voluminibus continens Hafoiæ anno 1839 est impressa; pars posterior prolegomena et notas uberi
ores complectens primum an. 1858 edita est. Omnium editionum et diversarum in historiam Saxonis disquisitionum indicem
reperis 1. c. II. pag. XV. seqn. et apud Potthast: Bibliotheca medii ævi. **) Vide I. 2 pag. 592 in editione Miilleri vel
nostrum ex eodem loco infra factum excerptum. ***) Prolegom. pag. xxxvii— xl et L, li. f ) Impressum in Script.
rer. Danic. II. 286, seqn. Excerptum ex continuatione infra dabimus. ftJ Vide Velschow proleg. pag. iv—xxvi. et Pa-
ludan Müller: "Hvad var Saxo Grammaticus og livor er hans grav” disquisitio inserta in: “Indbvdelse til de Offentlige Examina i
Nykiöbings Cathedral Skole, Nykjöbing an. 1861”. Iu hac (pag. 107-109, nova gravissima argumenta contra sententiam.
Saxonem capitulo Lundensi ascriptum fuisse, afferuntur.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.