Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

PRÆFATIO. 
III 
Quomodo electi ex libris exterorum loci in hoc opere dandi fuerint, de ea re alii 
aliter sentient. Apparet quidem ex oratione continua nihil sine quodam detrimento di 
velli posse ideoque per epitomas mancam et imperfectam eorum fieri notitiam Quod 
quidem incommodum cum vix posset evitari, nisi permultas res, quæ ad patriam nostram 
mhil attinerent, in textum reciperem, id secutus sum consilium, ut si qui exteri scripto 
res quasi prætereuntes res Svecanas breviter attigissent, eas res, neglectis ceteris per 
multis , excerperem, reliquum vero sermonis contextum summatim modo et literis cursivis 
quæ. vocantur, indicarem. Maximas haec res habuit difficultates in iis, quae ad illud tempus 
pertinent, quo foederata erant regna septemtrionalia fataque horum solito magis inter se 
connexa. Quaecumque de regibus illius aetatis scripta erant ob eam solam causam ex 
cerpere, quod iidem reges fuerunt Sueciae, nimirum fuit ineptum, quamobrem vulgo ea 
omisi omnia, quae ad hos reges, non ad nos pertinerent. Nam si nimis quam parum 
excerpendo delinquere maluissem, parvo emolumento in immensum crevisset opus. Ce 
terum istiusmodi epitomae numquam supervacaneos reddent ipsos libros, qui nihilominus 
adeundi erunt iis, qui res gestas aliorum populorum nostraque cum iis commercia de- 
scribere volent; at his ipsis magno usui erit habere cognitum, quibus in rebus atque 
apud quos nostra commemorentur atque perscripta sint. 
, Annotationum infra orationem contextam adiectarum inaequalitas quaedam erit 
conspicua. Res ea est, ut primo praeter ea, quae de sermone observare necesse esset, 
vix quicquam annotare opus esse putaverim, monstranda tantum fuisse ea, quae a vero 
iscederent. Sed cum iam ad haec indaganda et collustranda alii essent fontes adeundi, 
diplomata evolvenda, recentioris aetatis iudices consultandi, omnem illam operam me fru 
stra insumpsisse putabam, nisi etiam alia, quam que plane necessaria essent, adiecissem 
ldque eo acceptius fore sperabam, quod futurorum scriptorum labor hac accessione facta 
non paulum minueretur. Quare procedente opere annotatiuncularum numerus crevit mai- 
orque est in priore sectione, quam in altera. 
_ Etiam in praefationibus, quas singulis libellis adiunxi, facile quaedam conspicitur 
is similitudo. Aeque est dissimulandum iam mihi minus satisfacere ea, quae parum in 
is rebus exercitatus ad prima scripta sectionis posterioris praefatus sum, quamobrem, 
ut damna quaedam aliquo tandem modo resarcirem, commentarios aliquot ascripsi, qui 
mox subsequenter. Prout , vero progressus est labor, usu peritior factus res praecipuas, 
venit aetatem fontis uniuscuiusque atque auctoritatem et qua ratione cum aliis connectere- 
tur, declarare conatus sum. Quorum evidentior erat cognatio, eos ut certius simul et 
commodius de singulorum auctoritate iudicari posset, binis columnis comparatos ante 
ocu os legentium sistendos curavi. Ut de ratione mea praefationes conficiendi aequius 
fiat mdicium, duae denique, res sunt considerandae. Nam et libelli Suecani protrahendi 
eiant magna ex paite ieiuniores et epitomae ex Danorum Germanorumque scriptis haud 
paucae efficiendae. Ex. uberioribus fontibus hauserant ii, qui ante me in hoc opere ver 
sati sunt, qui cum omnino faciliora tractatu, quippe quae in magna copia exstarent per 
scripta, eademque iucundiora et pleniora sibi sumpsissent, mihi plerumque ea reliquerunt, 
quibus multo minore fructu labor impendendus erat nihilo minor. Epitomae autem illae 
ex scriptis exterorum plus quam duas partes prioris sectionis explent; harum autem ratio 
ea est, ut acrior existimatio eorum tantum auctorum sit, quorum de rebus patriis vel pa 
tria lingua ea scripta confecta sunt. Quid de iis utique fontibus, unde plura nobis su 
menda fuerunt, hi mdicaverint, diligentius inquisivi; cuius rei documento sint, quae ad 
Annales Danicos atque Chronica Lubecensia Detmari et aliorum breviter exposita invenies. 
Ipsos autem codices, quibus illa scripta continerentur, ne inspicerem et judicarem, multæ 
sane res impediverunt. Judici æquo unicuique jam per se elucet, in his rebus ut ego, 
editor Svecus criticæ arti satisfacerem, vix a quoquam esse postulandum. Ut enim omit 
tam, quanta, cum difficultate exterorum manuscriptorum, qualia sint, semper sit conjuncta 
existimatio, id certe monendum est in ejusmodi re bene efficienda omnes vel saltem op 
timos codices una in manibus habere oportere. Nunc vero longe alia ratio erat. Codi 
ces non modo una evolvi et conferri, sed ne singuli quidem omnino adiri potuerunt; 
quod in chronicis Lubecensibus, quibus nulla alia graviora, certe erat dolendum; horum 
autem omnia fere manuscripta Lubecam eo consilio transmissa erant, ut peritissimi viri 
industria novæ tandem editiones critica ratione conficerentur. 
Iam restat ut, quae in praefationibus ad libellos primo typis descriptos manca 
esse dixi, reficiam; qua usus occasione etiam alias nonnullas, quas contulit opus conti 
nuatum, addam explanationes.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.