XIII, E COLLECTIONIBUS EBASMI LÜDOV1CI EXCERPTA.
79
XIII.
E Collectionibus Erasmi Ludoyici excerpta.
Quamquam Erasmus scriptoribus medii ævi nullo modo adnumerari potest, tamen ex illius scriptis
aliqua hic proferre.non dubitavimus, cum ætas ejus in proxime sequens tempus incidat, optimos fontes,
Chronica et diplomata, in manibus habuerit et inprimis in his subsidiis adhibendis morem veterum anna-
listarum secutus sit, ut parva vel nulla mutatione facta fontes fideliter descripserit. Cujus rei optima
occasio ei præbebatur, quia ut secretarius trium regum *), Gustavi I filiorumque ejus, Erici et Johannis,
publica monumenta cujusvis generis inspicere potuit. Primum jussu illorum regum omnia, quæ ad
antiqua jura et possessiones hierarchise catholichæ pertinebant, inquirens, ut postulata coronæ, tam
quam ecclesiae bonorum heredis, illustraret et firmaret, sensim in historicis quoque studiis delectationem
reperit, ut non solum diplomata, sed etiam alia monumenta medii ævi perlustrare et excerpere inciperet.
Ex quibus annotatis deinde historicas et genealogicas collectiones comparavit, immo chronica quoque,
his annotationibus simplici quodam modo connexis vel potius temporum ordine aggregatis, composuit.
Inter opuscula ejus historica in memoriam revocare volumus Continuationem Chronici Gustavi primi a
Petro Nigro incepti, nondum typis expressam, Chronicon Erici XIV' (impressum in: Handlingar rör.
Scand. Hist. XII, pag. 247—298) et breve Chronicon medii ævi inscriptum: Ett korth Extract och
Vttogli af Sverigis rikes Chroniker ... aff Basmus Loduichson anno Christi 1580 (paulo recentius
exscriptum in folio possidet Bibliotheca üpsaliensis **). Quamvis Messenius collectiones Erasmi genealogicas
contemptione quadam (in præfatione Theatri nobilitatis Suecanæ^) memorat, tamen eum et his et reliquis
scriptis Erasmi frequenter usum esse ex innumerabilibus locis patet.
Collectionum historicarum Erasmi, ex quibus nonnullæ in Bibliotheca regia Holmiensi signis D. 1,
D. 18 et D. 19 notatæ adhuc supersunt, duæ tantum, scilicet D. 19 et D. 1, nobis ita usui fuerunt,
ut aliqua inaudita vel minus cognita ex iis eruere potuerimus. Quarum quidem conditionem et rationem
jam accuratius exponere volumus.
Codex D. 19 manu Erasmi in papyro scriptus et Holio membranaceo (ex missale Upsaliensi) illigatus,
in dorso hunc nostro seculo scriptum titulum: Basmus Ludviksson, Utkast till en Svensk Krönika
1238—1520 fert. Singulis annis singula folia Erasmus assignavit, ut illic annotata suis locis inscri
beret. Quatuor autem folia, in quibus eventus annorum 1517—20 annotati erant, hodie desunt, quæ
igitur, si titulo fidem habere possumus, nostro tempore perierunt. Apertum autem est. collectionem
terminis annorum 1238—1520 ab initio non coercitam fuisse. Ut enim omittamus haud probabile esso
Erasmum ab anno 1238, per se paullo insigni, initium cepisse, in anno 1286 annotationem invenimus,
ad quam Erasmus propria manu scripsit: : ’hæc notentur et recitentur folio 1524.” Et in bibliotheca
Upsaliensi inter Collectanea Hogenskildii Bjelke (Tom. I, pag. 247—327) asservatur Chronologia anno
1215 ***) incipiens et usque in annum 1581 perducta (quam non uno tempore in scholiis attulimus),
in qua omnia, quæ ad annos 1238—1516 pertinent, ad verbum e Codice D. 19 descripta suntf).
Unde jure concludere licet, opus Erasmi olim ab anno 1215, vel potius a remotiore tempore, exordiens,
certe in annum 1524 vel longius continuatum fuisse. Animadvertendum quoque est, breve chronicon
Erasmi supra memoratum, quod ex annotationibus codicis D. 19 formatum est, res Suecanas ab Erico
victorioso rege usque in annum 1522 complecti.
Præcipui foiltes, quibus in codice D. 19 conscribendo Erasmus usus esi, hi fuisse videntur: a)
Diarium minoritarum Holmiensium (supra Tom. I, pag. 67—83 impressum). Hoc diarium tamen, antequam
mutilatum erant, vel excerpta ante mutilationem facta inspexit, quia in codice D. 19 omnes illas anno
tationes ex perdita parte Diarii, quas supra (pag. 21—25) inseruimus, reperimus. Fere suspicandum
est, Erasmum excerpta e Diario vel interdum communem fontem in manibus habuisse, cum diversitates
*) Sine dubio idem est ac ille Erasmus Ludovici de Dacia anno 1533 universitati Lipsiensi ascriptus (excerpta
manuscripta a C. G. Styffe facta); anno 1594 vita decessit. **) Cfr. de ceteris ejus scriptis: Biografiskt Lexicon.
VIII, s. 340. ***) In hoc anno prima legitur annotatio, quamvis postea eventus anni 1208 in vacuo spatio inter
annos 1215 et 1216 inscriptus est. f) Chronologiam Hogenskildii collectionem Erasmi secutam esse ex eo
elucet, quod Hogenskildius ipse in Codice D. 19 additiones vel correctiones fecerit, quæ omnes in textu Chronologiæ
a scriba Hogenskildii confecto reperiuntur.