<*=*
78
OLAUS MAGNI HIST. GENT. SEPT. LIB. VIII, CAP. XXXIX.
corde excisis et in vultum patientis contumeliosorum verborum insultu projectis, ad majorem rabiem et
perpetuum horrorem actum fuisse ostenderetur. Postea eiusdem diei insequenti nocte infelicissimæ vi use,
quarum mariti ferro consumpti ante ora bestiarum in publico foro iacebant, pecunia et omni supellectili per
insatiabiles Daniæ præfectos spoliatæ, inconsolabiliter ingemiscebant. Certe turpissimi et immanissimi erant
officiales, solo terrore regii nominis vel pendentis crudelitatis cunctos maxime innoxios usque pu ici iæ
omnis verecundiae honestatem depredantes. Nec melior erat pupillorum et orpbanorum conditio, qui in
parentibus torquebantur et omnibus fortunæ bonis spoliabantur. Longa et terribilis per me, tanquam sin
gula lachrymose videntem, texenda foret historia, si singulas huius calamitatis partes enarrare vellem,
quomodo videlicet divina et humana confundebantur, nulla promissæ fidei ratio, nullus religioni respectus,
omnia temeritate sacrilega agitabantur, ubique gemitus, ubique cædes, ubique mors, nullibi concessum elin
gere, vivere inter districtos gladios et efferos homines impossibile. Servabatur vigilantissime custode civitas,
ne quis ex eo communi omnium civium carcere erumpat, ut regni incolis patratæ crudelitatis seriem de
nuntiet: quam si libera populi multitudo persensisset, nihil commissi facinoris inultum remansisset.
Cap. XL. Adhuc de severitate eiusdem regis.
Quod cum rex adverteret, in sola fuga salutem suam reponens paucis postmodum diebus inde versus
suam Daniam se recipere est coactus: in quo itinere plures rotis, furcis alioque horrendæ mortis genere
quartando mortificari jussit, præsertim apud Ostrogothos in Vasteno, terra S. BirgittæO: demum in Nyda-
lensi monasterio Novævallis dicto: ubi licet humanissimo hospitio susceptus esset, tamen die Purificationis
divæ virgini dedicato abbatem cum 7 monachis, peracto altaris sacrificio, manibus a tergo ligatis in rapidum
flumen submergi iussit: unde cum abbas naturali fortitudine funibus ruptis ad littus enataret, a regiis sa
tellitibus ferro excerebratus interiit d). Ita et parvuli illustris familiæ Ribbihgorum Vestrogothiæ, quibus
hostilis barbaries ignoscere solet, ante eius conspectum gladio sublati sunt e). Quo factum est, ut sub eo P
congregatis 30 millibus incolarum armatorum, ipse sibi conscius per devia ac invia potius nocturno quam
diurno tempore præcipiti cursu se reciperet intra limites suæ Danicæ ditionis, ubi neque diu sine simili
formidine securior est relictus. Adeo velox fama factum eius ante adventum ubique monstravit, maxime
apud subditos Cæsareæ Majestatis'in terra Batavorum, Brabantorum ac aliarum nationum: ubi dudum cum
in honore esset et sublimi gloria, ante tam immanem stragem in plerosque innocentes commissam habitus
erat gloriosus. Dicat hic Saxo Danorum historicus libro 12 in omni circumspectione sua, uti superius cap.
37 allegatum est, an hoc spectaculum, ut specie triste, ita re ipsa Danis utile extitit, an crudelium poe
narum ac torturarum inflictione, an clementia, modestia, æquitate et reliquis virtutibus regiis quaerantur
regna et maneant parta: certe per experientiam agnoscet, Danicam severitatem superioribus libris et hoc
Christierniano facto ad memoriam revocatam, plus infamiae et horroris, crudelitatis et despectionis regno et
regibus eius parere, quam si humani et justi essent: nisi forsan gloriari velint in malitia, quando adhibitis
fraudibus potentes se putent in iniquitate, ut novacularum more faciant dolum: quod absit. Quis etenim
secure commercium cum his intentare et firmum manere cogitat? qui (ut Saxo ultimo cap. lib. 4 asserit)
mentiri et fallere inter sordes et vitia non ducunt. Sit ergo sermo eorum, Est, est, Non, non, et omnes
credent eis. Nec credant me boni homines hæc supradicta propter odium aut simultatem in Danicam na
tionem illam et vetusta eius gesta aut regis Christierni severitatem in omnibus ostendisse, sed longe ter
ribiliora ex industria, quæ sine suspiriis et horrore legi nequeunt et multo minus in libros referri, reli
quisse. Danica tamen nobilitas post exactum regem Cbristiernum antedictum 44 articulos in urbem et
totum orbem pro sua excusatione, cur ab eodem rege defecerat, publice legendos emisitg). Ita et senatores
regnorum Suetiæ et Gothiæ ac Norvegiæ tam antea quam postea repetitis vicibus libris et literis sese excu
sarunt h). Quod autem ego amarius cæteris, verius tamen et parcius scribo, audax testimonium facit, quia
cum gravi meo periculo et moerore omnibus iis tragoediis inspiciendis interfui, ut dolenter viderem mala
gentis meæ, quæ nunc millies aucta videntur et insuperabiliter ob impias legum constitutiones et subdi
torum oppressiones deteriora.
c) Cfr. Allen: de tre Nord. Rig. Hist. III, 1, pag. 356: In querimoniis Gustavi primi (v. supra pag. 73 not. d)-dicitur: Ty i
Vastene haffuer han låthit vpsJcera leffuandes tuå ärlighe gamble Suensche hoffmenn. d) Hic Olaus aliquem fontem cum
recentissimo Chronico rhythmico communem habuisse videtur (cfr. Svenska Medeltid. Mim-Krönikor, ed. Hemming, III. pag.
234, 35). In Codice Nydalensi ita erat annotatum: "A. D. 1521 martirizatus et submersus fuit venerabilis pater, abbas Arwidus,
cum conventualibus suis a nephandissimo tiranno Cristierno, Rege Danorum, qui etiam decapitari fecit episcopos et nobiles qnam-
pluriraos regni Sueciæ consiliarios* etc. (v. Script, rer. Danic. II. pag. 571, not. x). e) Verbum Vestrogothiæ non exstat in literis
senatus. f) Sc. Gustavo Erici, postea rege Sueciæ. Olaus literas senatus tam cursim exscripsit, ut non animadverterit.
Gustavum antea a se non esse memoratum. g) Sub titulo. Aarsager huorfaare . . . Bisper JPrœlater, Herrer . . . haffuer
Konning Christen deris Bed ... opskreffwit, leguntur apud Huitfeldt, Danmarks Miges Krönike foliis 1213-1219 (in editione in
4:te pag. 281—296). h) Literæ Gustavi Erici et Senatus regni d. 29 Decembris 1522 (de anno cfr. Allen III, 1. pag. 401) et
literæ Senatus paulo post diem 7 Junii 1523 sunt impressae in : Konung Gustaf den Förstes Registratur, I. pag. 8—33 et 66—78.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.